Venantius Fortunatus carminum libri 1, 12

Altre sezioni


Digna sacerdotis Bibiani templa coruscant.

      Quo si iusta petis, dat pia uota fides.

Quae praesul fundauit ouans Eusebius olim.

      Ne tamen expleret raptus ab orbe fuit.

5

Cui mox Emerius successit in arce sacerdos,

      Sed coeptum ut strueret, ferre recusat onus.

Qui precibus commisit opus tibi, papa Leonti,

      Cuius ad hoc uotum iugiter instat amor

Vltro tale decus tibi se seruauit agendum,

10

      Nec nisi tu fueras qui loca sacra dares.

O meritum iusti mansurum in luce perenni,

      Per quem se cupiunt templa uerenda coli!

Sacra sepulchra tegunt Bibiani argentea tecta,

      Vnianimis tecum quae Placidina dedit.

15

Quo super effusum rutilans intermicat aurum

      Et spargunt radios pura metalla suos:

Ingenio perfecta nouo tabulata coruscant

      Artificemque putas hic animasse feras.

Sed cui uos animo donaria tanta dedistis,

20

      Hic agat ut uobis stet diuturna salus.

Nec dubitent qui digna ferunt, sibi magna rependi

      Dum quoque pro paruis reddat opima deus.