Venantius Fortunatus carminum libri 1, 6

Altre sezioni


Qui cupit aeterna sociari in sede beatis,

      Hos sibi participes per pia uota facit,

Nec patitur differre diu quod oportet agendo,

      Cum bona quae dederit haec sua lucra putet.

5

Condidit ergo aruis delubra Leontius alma,

      Talibus officiis intret ut ipse polos.

Martini meritis et nomine fulta coruscant,

      Quem certum est terris signa dedisse poli,

Qui leprae maculas medicata per oscula purgans

10

      Pacis ab amplexu morbida bella tulit.

Haec tamen ingenio sunt aedificata perito,

      Quo nihil egregius gloria laudis eget.

Additur ad specimen locus ipse quod eminet aruis

      Elatoque iugo colle tumente patet;

15

Altius educto sub se tenet omnia dorso

      Et quacumque petit, deliciosa uidet.

A longe adueniens oculo uicinus habetur,

      Iungitur aspectu dissociante loco.

Quo fessus rapitur uisu inuitante uiator:

20

      Si pede defecerit, lumine tractus adit.

Quae Placidina sacris ornauit culmina uelis,

      Certantesque simul hic facit, illa colit.