Venantius Fortunatus carminum libri 1, 5

Altre sezioni


Qui celerare paras, iter huc deflecte, uiator;

      Hic locus orantem cautius ire docet.

Exul enim terris, caeli incola, saepe solebat

      Clausus Martinus hinc aperire polos;

5

Aede sub hac habitans heremi secreta tenebat,

      Per medios populos anachorita potens.

Hic se nudato tunica uestiuit egenum:

      Dum tegit algentem, plus calet ipse fide.

Tum uili tunica uestitur et ipse sacerdos

10

      Processitque inopi tegmine summus honor;

Qui tamen altaris sacra dum mysteria tractat,

      Signando calicem signa beata dedit:

Namque uiri sacro de uertice flamma refulsit,

      Ignis et innocui surgit ad astra globus,

15

Ac breuibus manicis, fieret ne iniuria dextrae,

      Texerunt gemmae qua caro nuda fuit;

Brachia nobilium lapidum fulgore coruscant

      Inque loco tunicae pulchra zmaragdus erat.

Quam bene mercatur cui, dum uestiuit egenum,

20

      Tegmine pro tunicae brachia gemma tegit!

Tu quoque qui caelis habitas, Martine precator,

      Pro Fortunato fer pia uerba deo.

Imperiis parere tuis, pie care sacerdos,

      Quantum posse ualet, plus mihi uelle placet.