Contigit ut princeps Augusti limina tecti.
Quamquam festa dies sextam consumpserat horam,
Non dulces epulas, non pocula grata petiuit,
Ni patris primum sanctum et uenerabile corpus
5
Ornatum exequiis tumulo mandaret opimis.
Ante fores iam pompa fuit, passimque per aulam
Porticibus longis stabat cum plebe senatus,
Interius flentes famuli, uasa aurea mille,
Mille columnarum species, argentea mille,
10
Quae superimpositis implebant atria ceris,
Ordine compta suo, patrum sic more parata.
Triste ministerium lata feruebat in aula.
Alta superpositis radiabant stramina gemmis,
Tempore quas prisco Romana potentia cepit,
15
Quas uiridis Nereus, quas protulit Indica tellus,
Et quas Memphitica Caesar perduxit ab aula
Quas supplex Cleopatra dedit, cum uincula fratris
Frangeret et rupto pallens custode ueniret.
Ex quibus aduersis cernebant fulgura mitti.
20
Sed lumen, non ignis erat. lux undique fulget
Aurea conspicui lustrans laquearia tecti.
Tura Sabaea cremant, fragrantia mella locatis
Infundunt pateris et odoro balsama suco.
Centum aliae species unguentaque mira feruntur.
25
Tempus in aeternum sacrum seruantia corpus.
Supremum patri talem celebrauit honorem
Augusto melior Iustinus Caesare princeps.
Vt pius ingrediens corpus uenerabile uidit,
Incubuit lacrimans, atque oscula frigida carpsit
30
Diuini patris, uerbisque dolentibus inquit.
"Nos flemus tristes, mentisque ardore dolemus.
Tu, pater, angelicas inter, sanctissime, turmas
Laetus abis, positoque deum iam corpore cernis,
Et frueris meliore die sub lumine solis.
35
Nox cui nulla subit. salue, pater inclite, salue.
Aeternum, pater alme, uale". non plura moratus
Augusti nutu tolli sublime feretrum
Imperat, et tota populus processit ab aula,
Maestaque funereas accendunt agmina ceras.
40
Omnis in exequias sexus conuenit et aetas.
Quis memorare potest tantae miracula pompae?
Hinc leuitarum uenerabilis ordo canentum,
Virgineus tonat inde chorus: uox aethera pulsat.
Funduntur lacrimae ritu niuis: imbre madebant
45
Cunctorum uestes, proprioque in fonte natabant
Manantes oculi, uultusque sinusque rigabant.
Attonitae matres resolutis crinibus ibant
Ante fores aliae, tectis sublimibus illae
Implentes altas turba stipante fenestras:
50
Quantus Hyperborei uolucrum concentus in Istri
Contrahitur ripas, gelidas quas linquere terras
Aspera cogit hiems. glacie niuibusque coactae
Innumerae glomerantur aues, stipantur in unum,
Innectuntque moras, et flumina linquere nolunt.
55
Transitus ob causam multi pia tura cremabant.
Vndique currebat studio plebs maesta uidendi.
Omnibus unus amor, iustus dolor omnibus unus
Augebat lacrimas, et uiso funere flebant,
Donec Apostolici subeuntes atria templi
60
Inclita sacrato posuissent membra sepulcro,
Quod pius ipse sibi puro construxerat auro.
Postquam facta quies, totam plebs laeta per urbem
Sacra coronatis ornauit moenia tectis.
Pratorum spoliatur honor. nemus omne refertum
65
Frugibus et glaucae frondes rapiuntur oliuae.
Exornant postes, et arundine limina comunt,
Festaque per cunctos tendunt uelamina uicos.
Ludere tunc iuuenes et laudibus addere laudes
Incipiunt, plaudunt pedibus, mollique reponunt
70
Crura gradu, mirisque modis noua carmina flectunt
Iustinum Sophiamque pios duo lumina dicunt.
Organa, plectra, lyrae totam insonuere per urbem,
Mille uoluptatum species, conuicia mille,
Saltatus, risus, discursus, gaudia, plausus.
75
Augustis uitam laetis clamoribus optant.
"Post senium" dicunt "sese iuuenescere mundus
Gaudet, et antiquae repetit primordia formae.
Ferrea nunc abeunt atque aurea saecula surgunt
Temporibus, Iustine, tuis, spes urbis et orbis,
80
Romani iubar imperii, decus addite cunctis
Retro principibus, cuius sapientia uictrix
Obtinuit patrii fastigia maxima regni".
Ingeminant Sophiae nomen, lumenque secundum
Hanc dicunt, carmenque nouum cum plausibus addunt.
85
Interea laetus sacra cum coniuge princeps
Coeperat Augustae felicia carpere mensae
Gaudia, regales epulas et dulcia Bacchi
Munera, quae Sarepta ferax, quae Gaza crearat,
Ascalon et laetis dederat quae grata colonis,
90
Quaeue antiqua Tyros, quae fertilis Africa mittit,
Quae Meroe, quae Memphis habet, quae candida Cypros:
Quaeque ferunt ueteres maturo robore uites,
Quas manibus propriis Ithacus plantauit Vlixes,
Pace sub Iliaca Laertia limina seruans
95
Nondum Troiani uitans discrimina belli:
Quaeque Methymnaeis expressit cultor ab uuis:
Pocula quae uitreo flagrabant plena Falerno.
Prisca Palaestini miscentur dona Lyaei,
Alba colore niuis blandoque leuissima gustu.
100
Fusca dabant fuluo chrysattica uina metallo,
Quae natura parit liquidi non indiga mellis,
Et Garisaei permiscent munus Iacchi.
Cuncta quis expediet, dominis quae parturit orbis,
Romano quaequae est prouincia subdita regno?
105
Haec magno luxu quamquam cumulata redundent,
Temperie solita paruus cibus ore modesto
Sumitur, et quantum capiat mens sobria potus
Censura seruante modum. cura ipsa regendi
Clementisque animus praesumere parcius escas
110
Iure facit, potusque parum sapientia quaerit.
Aurea purpureis apponunt fercula mensis
Pondere gemmarum plus grauia. pictus ubique
Iustinianus erat. dominis pictura placebat,
Gaudebantque sui genitoris imagine uisa
115
Felices geniti. ueras ibi credere posses
Sacras effigies, uiuasque astare putares.
Ars et materies animas simul addere possent,
Addendi uitam nisi ius, natura, negares.
Ingeniis hominum post mortem uiuere fama
120
Concessum est: clarum seruat sua gloria nomen.
Ipse triumphorum per singula uasa suorum
Barbarico historiam fieri mandauerat auro,
Tempore quo captis iniecit uincla tyrannis
Iustinianus ouans, quarto cum consule princeps
125
Alta triumphali tereret Capitolia pompa.
Sacris principibus iucundae fabula mensae
De diuo genitore fuit: tum nomen honorum
Inter delicias et dulcia pocula summis
Laudibus attollunt, uiuumque per ora fatentur.
130
Sic decessorem regnantum nullus amauit,
Quamquam sceptra patris natus successor haberet.
Ante oculos geniti genitor dulcissimus omni
Tempore semper erit, semperque in corde manebit.
Postquam diuinae sumpsere nouissima cenae
135
Pocula, et excelsae siluerunt gaudia mensae,
Contulerat quae prima dies, surrexit ab alto
Laetus uterque toro secretaque tecta petiuit.
Sed non in segnes soluerunt pectora somnos:
Inuigilant animi, quibus est pia cura regendi
140
Tot latos populos, duros domitare tyrannos,
Consiliis uti, causas disponere mundi.
Maxima pro rerum quae disposuere salute,
Admiranda magis quam conumeranda fateri
Humanum decet ingenium. quis carmine digno
145
Tot diuinarum miracula pandere rerum
Sufficiat? quibus haec uerbis, qua laude reponat?
Diua Augusta fauens, sanctum et uenerabile nomen,
Immortale bonum, nostrae Sapientia linguae,
Auspiciis haec sacro tuis. tua uota canentem
150
Respice, et oranti clemens solacia praebe.
Septima gaudentem lux aurea uiderat orbem,
Expellens placido brumalia frigora uerno.
Omnia sol oriens radiis melioribus afflans
Tranquillo gelidas tepefecerat igne pruinas.
155
Gaudebant elementa simul, mollique calebant
Temperie, uotisque suis noua Roma fremebat.
Ornata est Augusta domus, iussuque regentis
Acciti proceres omnes, schola quaeque palati est
Iussa suis adstare locis. iamque ordine certo
160
Turba decanorum, cursorum, in rebus agentum,
Cumque palatinis stans candida turba tribunis
Et protectorum numerus mandante magistro
Omnis sacrorum uis adfuit officiorum
Ornatu uario cultuque habituque modoque.
165
Ingens excubitus diuina palatia seruans
Porticibus longis porta condensus ab ipsa
Murorum in morem laeuam dextramque tegebat.
Scuta sub erectis coniungens aurea pilis.
Ense latus cincti, praestricti crura cothurnis,
170
Astabant celsi pariter, pariterque nitebant
Extantes latis umeris durisque lacertis:
Coniferae ueluti sacra inter flumina quercus,
Per quas blanda fluens rauco sonat unda susurro,
Condensam faciunt frondoso robore siluam,
175
Excluduntque diem ramis, intonsaque laetae
Attollunt capita, alta et uertice sidera pulsant.
Et laeua dextraque acies astare uideres,
Multaque ancipites splendescere luce bipennes,
Terribiles aetate pares. imitatur Olympum
180
Officiis Augusta domus. sic omnia clara,
Sic numeris bene compta suis, ita luce corusca
Aurea conuexi ueluti rutilantia caeli
Sidera mensura, numeris et pondere cursus
Perficiunt librata suo, stabilique recessu
185
Firma manent, unumque iubar super omnia fulget;
Omnia succumbunt flammis melioribus astra
Et quo tecta latent, regis pascuntur ab igne.
Hac se magnarum Romana potentia rerum
Lege tenens medias inter super omnia gentes
190
Regna micat claro tantum uni subdita caelo.
Atria praelargis extant altissima tectis,
Sole metallorum splendentia, mira paratu
Et facie plus mira loci, cultuque superba.
Nobilitat medios sedes Augusta penates,
195
Quattuor eximiis circumuallata columnis.
Quas super ex liquido praefulgens cymbius auro
Immodico simulans conuexi climata caeli,
Immortale caput soliumque sedentis obumbrat
Ornatum gemmis, auroque ostroque superbum.
200
Quattuor in sese nexos curuauerat arcus.
Par laeuam dextramque tenens Victoria partem
Altius erectis pendebat in aera pinnis,
Laurigeram gestans dextra fulgente coronam.
Mira pauimentis stratisque tapetibus ampla
205
Planities, longoque sedilia compta tenore
Clara superpositis ornabant atria uelis.
Vela tegunt postes. custodes ardua seruant
Limina, et indignis intrare uolentibus obstant
Condensi numeris, fastu nutuque tremendi.
210
Postquam dispositis ornata palatia turmis
Officia explerunt, adytis radiauit ab imis
Inclita lux, et consistoria tota repleuit.
Egreditur princeps magno comitante senatu
Adfuit obsequio castorum turba uirorum.
215
Illis summa fides et plena licentia sacris
Deseruire locis atque aurea fulcra parare,
Regales mensas epulis onerare superbis,
Conseruare domum sanctumque intrare cubile.
Internas munire fores, uestesque parare.
220
Armiger interea domini uestigia lustrans,
Eminet excelsus super omnia uertice Narses
Agmina, et Augustam cultu praefulgurat aulam
Comptus caesarie, formaque insignis et ore.
Aureus omnis erat, cultuque habituque modestus,
225
Et morum probitate placens, uirtute uerendus,
Fulmineus, cautus, uigilans noctesque diesque
Pro rerum dominis, et honora luce coruscus:
Matutina micans ut caelo stella sereno
Auratis radiis argentea sidera uincit
230
Vicinumque diem claro praenuntiat igne.
Vt laetus princeps solium conscendit in altum
Membraque purpurea praecelsus ueste locauit.
Legatos Auarum iussos intrare magister
Ante fores primus diuinae nuntiat aulae
235
Orantes sese uestigia sacra uidere
Clementis domini, quos uoce et mente benignus
Imperat admitti. miratur barbara pubes
Ingressus primos immensa atque atria lustrans
Ingentes astare uiros. scuta aurea cernunt,
240
Pilaque suspiciunt alto splendentia ferro
Aurea et auratos conos cristasque rubentes.
Horrescunt lanceas saeuasque instare secures,
Ceteraque egregiae spectant miracula pompae,
Et credunt aliud Romana palatia caelum.
245
Spectari gaudent, hilaresque intrare uideri.
Non secus Hyrcanae quotiens spectacula tigres
Dat populis noua Roma suis. ductore magistro
Non solita feritate fremunt, sed margine toto
Intrantes plenum populorum milia circum
250
Suspiciunt, magnoque metu mitescere discunt:
Deponunt rabiem, gaudent fera uincla subire.
Per medios intrare locos, ipsumque superbae
Quod spectantur amant, caueam turbasque fauentes
Lustrant, et pronae solium regnantis adorant.
255
Verum ut contracto patuerunt intima uelo
Ostia, et aurati micuerunt atria tecti,
Caesareumque caput diademate fulgere sacro
Tergazis suspexit Auar, ter poplite flexo
Pronus adorauit, terraeque affixus inhaesit.
260
Hunc Auares alii simili terrore secuti
In facies cecidere suas, stratosque tapetas
Fronte terunt, longisque implent spatiosa capillis
Atria et Augustam membris immanibus aulam.
Vt clemens princeps legatos surgere iussit
265
Officia stratos iussu monituque iubentis
Erexere uiros. "quod poscitis", ore sereno
Clementer regnator ait "memorate, docete.
Et, uestri regis quae sit legatio, ferte".
Haec postquam princeps tranquilla uoce profatus,
270
Crudus et asper Auar dictis sic coepit acerbis.
"Rex Auarum Cagan debellans intima mundi
Famosos strauit magna uirtute tyrannos,
Innumeros populos et fortia regna subegit,
Cuius Threicium potis est exercitus Hebrum
275
Exhausto siccare lacu fluuiumque bibendo
Nudare et nondum plene satiatus abire,
Quem Persae timuere feri, genibusque minantis
Admouere manus: pacem meruere precando.
Ni fieret, frustra celsis Babylonia muris
280
Cincta foret, dominosque Auares nunc Parthia ferret.
Rupimus Euphraten, gelidos superauimus amnes,
Hibernasque niues cursus qua frenat aquarum
Frigus et omnigenis fit durior unda metallis.
Vidimus extensos uitrea testudine pontes
285
Stagna lacus fluuiosque super fontesque iacere.
In silicis morem uel stratae marmore terrae
Cognatos latices laticum concreta tegebant.
Plaustra super solidas stridentia duximus undas.
Illic uoluentum uestigia nulla rotarum,
290
Aerea nec solitos labens dedit orbita sulcos,
Nec fragilis potuit crystalli forma noceri
Praesolido stringente gelu, fremituque sonorum
Cornipedum liquidos caua terruit ungula campos
Insanum uoluens strepitum. calcauimus imbrem,
295
Iuimus in fluctus sicco pede. praebuit amplas
Nix spatiosa uias. praeduris gentibus acre
Intulimus bellum. pars altera castra locauit.
Miscuimus pugnas, munitas cepimus urbes,
Firmaque diruptis deiecimus oppida muris.
300
Nunc ripas Scythici uictor rex contigit Istri,
Densaque per latos figens tentoria campos
Ad tua nos, princeps, haec splendida moenia misit.
Annua praelargi patris solacia uestri
Sumere tempus adest. sanctus quae praebuit ille,
305
Vos etiam praebere decet. si foedera pacis
Intemerata tibi, si mauis pacta manere,
Debita quaerenti transmittes munera regi".
Talia iactantem, nulla commotus in ira,
Tranquillus princeps oculis pietate serenis
310
Aspexit iuuenem, placidoque haec edidit ore.
"Quantum est legatis concessa licentia fandi,
Tantum legatos animo decet esse modestos
Et uitae probitate graues; quique ordine possint
Scire locis humiles quibus et quibus ora superbi
315
Expediant, nostramque petant quod mitiget iram,
Prospiciantque suae poscentes foedera uitae.
Quod tua uentosis inflata superbia uerbis
Iactitat, ignauae mentis deformia nudat.
Quid profugos laudas, famaque attollis inani
320
Extorrem populum? quae fortia regna subegit,
Effera gens Auarum proprias defendere terras
Non potuit, sedesque suas fugitiua reliquit.
Tu uelut ignaris falsis rumoribus audes
Vana loqui, turpique dolo noua somnia fingis.
325
Quod tibi nunc uisum est uestro assignare labori,
Militibus nostris ludo solet esse diurno.
Hoc studium dominis, ea sunt sua seria seruis.
Sanctum hoc imperium toto sic floruit orbe,
Bella gerens pacemque tuens. nos more parentum
330
Pacem diligimus, numquam fera bella timemus.
Pax est subiectis, pereunt per bella superbi.
Parcimus innocuis, sonti non parcimus ulli.
Res Romana dei est, terrenis non eget armis.
Iure pio uiuit: bellum non ingerit ultro,
335
Suscipit illatum. uel si seruire negabunt
Ingratae gentes, primum tamen admonet hostes
More gubernandi. monitus qui suscipit istos,
Viuit et a nobis meritos expectat honores.
Quisquis amat pacem, tutus sub pace manebit:
340
Et qui bella uolunt, bellorum clade peribunt.
Gens quaecumque ausa est Romana lacessere signa,
Horruit extinctas inopino fulmine turmas,
Innumeros cecidisse suos, regesque superbos
Vidit sub nostris humiles fractosque triumphis.
345
Ergo signa meis Cagan contraria signis
Ferre parat, lituosque mihi camposque minatur
Gens Auarum, ni pacta damus? terrore putatis
Id nostrum fecisse patrem, miseratus egenis
Et profugis quod dona dedit? pietate regendi
350
Hoc facimus, gratisque dari prouisa iubemus.
Nostra manus larga est, non prodiga: perdere nescit.
Iure suas dispensat opes, quo continet orbem.
Sponte damus dignis, indignis sponte negamus.
Tu numeros numeris et uires uiribus audes
355
Exaequare meis. nostris non fidimus armis,
Quamquam ductores, numeri fortesque tribuni,
"Subiecti reges et gentes rebus abundent
Quot caelum guttas mittit, quot litus harenas.
Quod super est, unumque meum speciale leuamen,
360
Imperii deus est uirtus et gloria nostri,
A quo certa salus, sceptrum datur atque potestas:
Qui populos clemens super omnia regna Latinos
Constituit, pacemque suam commendat amari:
Cuius spe fruimur, cuius uirtute superbos
365
Deicimus, cuius populos pietate tuemur;
Qui nostros auget mira uirtute triumphos.
Ipsius laudamus opus solumque timemus;
Hunc unum colimus, rerum dominumque fatemur.
Cognoscant Auares, quoniam deus omnium hic est.
370
Fastus non patimur. gentes seruire uolentes
Suscipimus, donisque humiles et honore leuamus.
Quisque suas mensuret opes uiresque suorum,
Cum quis bella gerat, sub qua spe sumpserit arma.
Diuinum sibimet plus consulat unde petatur
375
Auxilium. poterint si numina uana potentem
Oppugnare deum, si possunt sponte uenire
Persculpti lapides, surdae mutaeque figurae,
Monstraque, quae uariis extant conflata metallis,
Si caelo tellus bellum mouet, arma feretis
380
Vos armis aduersa meis. si, barbare, nescis,
Quid uirtus Romana potest, antiqua require,
Quae proaui, patres et aui potuere Latini.
Quid noster senior potuit pater, inscie, disce,
Sub quo Vandalici ceciderunt strage tyranni
385
Edomitique Getae, pubes Alamannica, Franci
Totque aliae gentes, famosaque regna per orbem
Ardua sub nostris flectentia colla triumphis
Suscepere iugum, mentes animosque dedere
Seruitio, nobisque manent ex hoste fideles.
390
En Sultan nostra seruire paratus in aula
Legatos nobis et plurima munera mittit.
Quos contra ingratos offendimus, arma paramus.
Obstamus dominis, profugis damus ostia seruis?
Legibus hoc nostris non conuenit. arguo factum.
395
Indignis praebemus opem. Caganque timeri
Se putat, et bello mea signa lacessere temptat?
Ite, licet. campos acies et castra parate,
Signorumque duces certo sperate meorum.
Contremuit stupefactus Auar, magnoque timore
400
Diriguit. siccis uox umida faucibus haesit,
Turbatusque malis Augusta ab sede recessit.
Cetera consiliis quae princeps prouidus altis
Disposuit, uerbis fateor comprendere nullus
Sufficit, et pleni tenor est in fine libelli.
405
Haec dilata parum, non praetereunda relinquo.
Quaeque suis aptata locis, rerumque fauorem,
In quantum potis est, deuota mente notabo.