....................... deus omnia regna
Sub pedibus dedit esse tuis, regesque superbos
Subdidit, hostilesque manus decrescere fecit.
Illa colubrimodis Auarum gens dura capillis,
5
Horribilis uisu crudisque asperrima bellis,
Imperio subiecta tuo, seruire parata,
In media supplex defusis crinibus aula
Exorat pacem, nec fidere milibus audet
Tot numerosa suis, Romana lacessere signa.
10
Quis totiens uictos numeret per proelia Francos
Edomitosque Getas? captos stratosque tyrannos!
Langobardorum populos Gipidumque feroces,
Mutua per latos inter se uulnera campos
Miscentes feritate sua, cum milite tuto
15
Alternas gentes domini fortuna necaret?
Pars inimicorum cecidit tum magna tuorum
Perfidia punita sua. nunc Marte peracto
Victores uictique simul famulantur in aula.
Solum excellentem conscendere iussit in arcem
20
Te pater omnipotens, summaque in sede locauit.
Mater consilii placidis Vigilantia uestris
Semper inest oculis, quamque omni pectore gestas,
Alma Augusta, tui consors Sapientia regni.
Tu quoque, Iustitiae nomen de nomine sumens,
25
Frena regendorum retines firmissima regum.
Nominibus tribus his regitur quodcumque mouetur.
Certatim gentes Romana ad foedera currunt:
Principe pro iusto Romanum nomen amatur,
Subque pio domino cuncti bene uiuere quaerunt.
30
Ille etiam, solis qui se subiactat amicum,
Ardua suspiciens minuentis cornua lunae,
Noctiuagosque colens astrorum consulit ignes,
Vrguetur terrore tuo, properatque superbum
Inclinare caput subiectaque ponere colla.
35
Quid Libycas gentes, quid Syrtica proelia dicam
Iam libris completa meis? maiora canendi
Tempus adest. senio dextram, pie, porrige fesso.
Tu mihi materiam dicendi carminis aptam,
Ingenium studiumque dabis. cui uincere fas est
40
Indomitas gentes et barbara subdere regna,
Vince meae saeuam fortunae, deprecor, iram.
Vincere fortunam plus est quam uincere bella.
Nudatus propriis et plurima uulnera passus
Ad medicum ueni, precibus pia pectora pulsans.
45
Ad medicum, uerbo pestem qui submouet uno
Et sine composito medicamine uulnera curat.
Huic ego sananti, si qua est fiducia seruis,
Grates semper ago, et pro munere carmina porto.