Corippus Iohannis 5

Altre sezioni


Iamque propinquabant aduersis hostibus hostes

Signaque compositis. arcus uolucresque sagittas

Depromunt pharetris et ferrum missile uibrant.

Finierat spatium uacui pars obuia campi,

5

Accessumque uiris acies aliena negabat

Inque suis obstans uenientes fecerat hostes

Stare locis, pressisque haeserunt agmina frenis.

Prospiciens acies uidit Guenfeius hostis

Ductorem Antalas media inter signa Iohannem

10

Agnouitque procul. celso per tela suorum

Egrediens tunc fertur equo magnique magistri

Transiit ante oculos. hosti tamen obuius iuit

Congressus † uacuis † ductor fortissimus armis.

Arripit ille fugam domitum post terga reflectens

15

Cornipedem frenis. quem dux sic uoce secutus:

"Quo fugis, Antalas? haec sunt minitantia uerba?

Milite cum paruo ueniens uocat ecce Iohannes.

Quo uelox deflectis iter? modo iudicet ille,

Qui caelum terramque mouet, qui fulmina torquet."

20

Talia narrantis seseque in bella uocantis

Erubuit maerensque suis se immiscuit armis:

Cum ... magica taurus dimittitur arte

Maurorum e medio, taurus, quem Ierna sacerdos

Atque idem gentis rectorum maximus auctor

25

Finxerat Ammonii signantem numina Gurzil,

Omina prima suis. celsis tunc cornibus ille

Inter utrosque furit, dubius qua rumperet hostes.

Agmina dum trepidant, cursus per Syrtica rupit

Ingrediens iterumque ferox sua castra poposcit.

30

Hunc sequitur Romanus eques tremulumque <sub> armo

Missile contorquens mediis prostrauit harenis.

Proelia raucisono cecinerunt cornua cantu:

Tollitur inde nouus fractis ad sidera clamor

Vocibus et magnis ululatibus ardet Erinys.

35

Concrepat omne nemus, tunc omnis consonat echo

Gentibus et uarias imitatur reddere linguas.

Hinc Sinifere uocans acies Maurusia clamat

Mastimanque ferum: Mastiman assonat echo.

Inde ferunt Gurzil: Gurzil caua saxa resultant.

40

Hinc Romana manus conturbans uocibus aethram

Intonat et quassis regemunt montana pharetris.

Vox ueneranda canit. clamatur "numine Christus,

Iustiniane, tuis pugnet fortissimus armis.

Principis imperium nostri, pater optime, serua."

45

Ad nomen tremuere poli, tremuere gementes,

Concussa tellure, iugis et uertice siluae

Commoto paruere quati, montesque lacusque

Rauca gemunt: orbis tremuit compage solutus,

Auctoremque suum linguis elementa fatentur.

50

Additus hinc furor est animique in bella calescunt.

Exhortantur equos, effundunt tela lacertis

Spissa uiri, densisque iubar pallescit ab hastis.

Sub iaculis nox atra ruit, campisque tenebras

Et super arma diem ferrum disiunxit utrumque.

55

Obuia contortis densantur tela sagittis,

Alterna quae parte uolant. tunc tristior omnis

Obscurusque subit tantis hastilibus aer,

Quantaque torserunt, totidem modo uulnera partes

Suscipiunt. mortem ueniens telum omne minatur,

60

Sed dispar fortuna regit. nam missile tortum

Saepius aduersa uulnus, dum currit, in hasta

Inueniens, gemino consertum pondere campo

Corruit, ac duo rapta simul Mars uulnera perdit,

Inque aliis mors ipsa rubet. tunc sanguine mixto

65

Terra madet. strident missis hastilibus aurae.

Mars furit et media permixtos caede uirorum

Exanimes conuoluit equos. coit improba uirtus

Alterna de parte ruens, caecique tumultu

Atque furore uiri aduersis dant pectora telis:

70

Quique aliis inferre parant, in uiscera ferrum

Suscipiunt dulcesque animas per uulnera fundunt.

Acer in obnixos rumpens Ricinarius hostes

Irruit aduersasque acies et signa fugauit

Eilimare occiso, primus qui proelia miscens

75

Romanas acies ausus temptare petebat,

Fisus equo fretusque suis. hunc maximus heros

Excipit: opposito uenientis pectora ferro

Transfodiens fractis rupit uitalia costis,

Hastaque per tergum magna uirtute cucurrit.

80

Vertit equos fugiens gelida formidine Mazax.

Insequitur Romana manus turbatque premendo,

Dorsaque per latos feruens Maurusia campos

Comprimit et uersos facili iam caede fatigat.

Vt pedites socios stantes a fronte paratos

85

Fractus eques uidit, rediens in pectore uirtus

Flectit equos, campumque feris clamoribus implens

Currit et in medios aduersi militis enses

Quaerit iter. summis ductor sed uiribus obstat

Confirmansque suos dictis hortatur amicis:

90

"Romani proceres, rerum nostrumque leuamen,

Experti totiens belli portare labores,

Optastis pugnam: tandem data copia pugnae est.

Vnius puncti nutat iam causa periclo.

Hoc spatio summis impellite uiribus hostes.

95

Hic labor unus erit, nostrae uictoria parti

Quo manifesta datur. summos portamus honores

Militibus qui bella domant gentesque superbas

Frangunt Romanisque nouant sua gaudia rebus."

Dixit, et in medium dirumpens concitus agmen

100

Pulsat equum magnaque fremens it uoce per hostes.

Consequitur densis acies fortissima telis.

Puluere cuncta latent: at campis ferreus imber

Confluit et neruis uolitans pulsatur harundo.

Mantisynan primum ductor transmisit ad umbras,

105

Ense caput rapiens. nec sensit uulnus acerbum

Magna uiri ceruix, nec tardus in ossibus ensis

Sanguine tinctus erat. iacuit per gramina uertex

Luminibus patulis. truncum leuis aequore portans

Currit equus, sanguisque micat quo colla metuntur.

110

Laumasan inde ferit ualido per tempora ferro,

Ossibus et fractis pariter per molle cerebrum

Ensis abit, galeamque simul pallamque secutus

Luminaque et longos secuit cum fronte capillos.

Guarsutiaeque leuem coniecta comminus hasta

115

Fundit equum. laeuo tremuit confixa sub armo

Fraxinus et calido currens per uiscera ferro

Perque pedem dextrum domini conserta pependit.

Corruit ob uulnus sonipes dominumque ruina

Comprimit ipse sua et letali pondere quassat.

120

Manzerasen medium rigido mucrone tremendus

Diuidit, inque latus gemina defluxit utrumque

Parte cadens. iugulum rapiens deiecit Iarti

Armatamque manum. ferrum tenet illa retractans,

Frigidus ille cadit. terrae tremor ingerit ictus

125

Excutiens calidis morientia bracchia neruis.

Mazana prospiciens feruentem caede Iohannem

Obuius adducto temptans hastile lacerto

Irruit, inque uirum ueniens ut missile torsit

Flectit equum domitans. fortis sed uulnera ductor

130

Nulla pauens clipeo contentam deuiat hastam

Suscipiens, ipsumque petit non territus hostem

Et ferit intrepidus. uirides cruor inficit herbas

Exiliens, tantumque iacet per rura cadauer.

Viderat ingentem deiectum uulnere fratrem

135

Gardius, exitiumque parans defendere fratris

Ecce uolat, tectus clipeo telisque superbus,

Ductoremque petit. compellit conscia uirtus

Germanique dolor. ludit dum poplite flexo

Subsiliens, tremulam per costas accipit hastam

140

Tegmine transacto, ceciditque infixus harenae.

Quem bonus affatur uictum iam morte Iohannes:

"Hoc erat, infelix, quod nos uirtute petebas

Nescius? an fratri potius comes ire parabas?

En perfecta tua est coniuncta sorte uoluntas,

145

Dure, magis, praedamque simul mortemque secutus

Finibus a Libycis pariter cum fratre recedis."

Protinus aduersa Cullan petit arduus hasta

Persequiturque diu. campos dat terga per omnes

Maurus eques magnum fugiens conterritus hostem.

150

Perfurit ipse sequens, missis configit et hastis

Terga uirum, multusque infundit sanguis harenas.

Corpora densa cadunt latum reuoluta per aequor.

Terror Ilaguatan impellit Martius hostem:

Agmina cuncta tremunt. inuadit pectora gentis

155

Insolitus uirtute pauor: mirantur et horrent

Effugiuntque uirum. sic contremuere Tonantem

Fulmine deiecti fracta ceruice Gigantes,

Sic Troiana manus fortem fugiebat Achillem.

Bruten ut expulsas campis iam uertere gentes

160

Terga fuga insolitumque suos auxisse timorem

Vidit et euersis acies succumbere signis,

Castraque tuta metu Mauros intrare fugaces,

Vltima fata suam credens concludere uitam

Euocat errantesque instigat uoce cohortes,

165

Talibus et dictis timidos ad bella reducit:

"O miseranda manus, numquam quae uicta recessit,

Vnde metus gelidas, aut qua uirtute, cateruas

Acer agit? quisquamne fuga defenditur ista?

Aut castris securus eris, quae Marte superbus

170

Rapturus iam uictor adest? qua territa pugna,

Laguatan gens dura, fugis? quo uictus ab hoste,

Austur equo fidens, tanta formidine curris?

Non pudet, heu miseri, campis cessisse relictis?

O uirtus, o corda uirum! nudosne reuerti

175

Desertosque libet? calidas sic cernere Syrtes

Vaditis? o fugitiua manus, uel prisca memento

Bella senum pugnasque truces et nobile robur.

Imperium uicere patres: nec uincere nostros

Maximianus auos, Romani fortia regni

180

Sceptra tenens, potuit. turbet nunc agmina perdens

Militibus quantis aut qua cum plebe Iohannes

Respicite et tandem uestris succurrite fatis."

Talibus exarsit dictis Maurusia uirtus,

Atque acies conuersa redit pugnamque resumit

185

Acrior et densis conturbat nubila telis.

Turbine uicta ratis cursu ceu saepe recussa

Fertur in aequoreas, Auster quo dirigit, undas:

Dum miseros turbant infensa pericula nautas,

Obuius optato ueniat si flamine uentus,

190

Assurgit laetus magno clamore magister

Exhortans socios, puppem conuertit et arte,

Velaque placatis intendit prospera uentis:

Sic uictos populos praefectus uoce refecit

Atque truces animos uerbis ad proelia torsit.

195

Bruten in aduersum contorsit missile Paulum,

Perque uiri calidum transiuit lancea pectus

Acta tremens rupitque uias pulmonis anheli

Et ualido geminas confregit uerbere costas.

Ense ferit Ialdas miscentem proelia Largum,

200

Sinzera Crescentem, Seruandum mactat Ilasan;

Marcianumque petens infesto Marte tribunum

Hisdreasen summis excussam uiribus hastam

Torsit et aduersi frontem ferit horridus ira

Fortis equi. sonipes letali uulnere uictus

205

Corruit atque hastam nimio sub pondere fregit.

Consurgit uelox magna uirtute tribunus

Amisso nec fractus equo campisque pedester

Constitit et galea celsus clipeoque refulsit.

At ferus Hisdreasen uisu tremefactus eodem

210

Continuit sese, solus temptare nec hostem

Ausus retro redit. nudo tunc ense tribunus

Insequitur. domitum ferrata calce fatigans

Hisdreasen contorsit equum sociumque per agmen

Effugiens trepidus densis se miscuit armis.

215

Vt uero ille sequens auctorem attingere teli

Non potuit, medium sternit mucrone Merasgun,

Suartifanque super: celerem montana Gamasdrum

Eripiunt, mortemque miser suscepit Isaguas.

Inde furens uictor uictis rapit hostibus arma

220

Turbidus, et sociis fugientes conserit hastis

Acer et intrepidus. sternuntur corpora passim

Densa uirum alipedesque simul, quos missile tortum

Inuenit, medios casu dum currit in hostes.

At procul Antalas celso de colle uidebat

225

Omnia prospiciens. nam se committere primis

Noluit ante uiris, astu sed proelia temptans

Auxilio uenturus erat. tunc caede tribunum

Non tulit ardentem. Mauris succurrere fessis

Incaluit sparsasque acies de colle petiuit.

230

Ergo inter socium dirumpit saeuior agmen

Marcianumque petens turmas per prata sequentem.

Vt leo uenantum magno clamore coactus

Montibus in mediis, stimulis et uerbere caudae

Aspera terga ciens in proelia suscitat iras,

235

Ore fremens, frangitque uiros uirtute potentes:

Congreditur uiso nec territus hoste tribunus

Irruit, infensoque uirum mucrone petebat.

Ante sed oppositam transiuit lancea parmam,

Inque uiri costis lato stetit improba ferro.

240

Nascitur inde fragor: magnis montana resultant

Vocibus et fracto crudescit pugna tumultu.

Antalae uirtus uenientis suscitat iras

Spemque dedit uictis. iterum concurrere certant.

Agmina densantur cuneis aciesque nouantur.

245

Ipse ubi collectis firmauit robora turmis,

Per medios enses quatiens acerrimus hastam

Irruit et densos uolitans perfertur in hostes.

Obuius ardenti primus sese obtulit Ornus,

Romulea non gente satus, quem Persia mater

250

Edidit ad bellum, rapuit tamen Africa matri

Antalae superante manu. namque arduus hastam

Viribus intorquens clipeum transfixit et hostem.

Protinus infelix, fatis oblatus iniquis,

Arsacis occurrit, crudo quem feruidus ense

255

Antalas medium truncat, qua cingitur arcum,

Extaque per geminas secuit spirantia partes.

Inde ferit pauidum conuersa cuspide Malcum,

Attemiumque furens et duro nomine Maurum

Transadigit socioque infixum deicit ictu.

260

Zudius eximiis longe praesumptior armis

Contempto pedes ibat equo turmasque tribunus

Hostiles sternebat ouans. iamque ille Misantan

Fuderat et Tiseran: Tiseras de plebe rebelli,

Misantas pinnatus erat. tunc mittit ad umbras

265

Immitem Sangin. tumidum compressit Amarum

Et Garafin Tilifanque duos per uulnera fratres

Strauit humi. frater morientem uidit uterque

Germanum moriens. doluerunt pectora matris

Tempore tam longo tristes passura dolores.

270

Hunc procul ardentem cernens a colle Sidifan

Obuius ire parat. tunc Syrtica contrahit arma

Magnanimumque petit feruentem caede tribunum,

Quem numerus uirtusque premit. circumfluit hostis

Densus et iniectis proturbant undique telis.

275

Infigunt feriuntque uirum. tunc mille peremptum

Hostes uulneribus media strauere per arua.

Verterat expulsis acies per deuia signis,

Impuleratque duces terror post terga redire.

Sed ductor properans, fidis comitantibus una

280

Armigeris, uictos socios uirtute leuauit.

Hic primum ensipotens rumpens inimica Iohannes

Agmina fulmineo Madden per pectora pilo

Transfodiens prostrauit humi fortemque Magargun

Et Taden et Meilan. tum toto corpore surgens

285

Ariarith ingentem deiecit uulnere Mestan,

Ense rotat Magnum, et uertex per gramina collo

Corruit Altiserae. uultus in pectora Zambri

Percussa ceruice ruunt, stomachoque peremptus

Flumina rubra uomit Roffas atque ilia pulsans

290

Extremis haud iam singultibus ore uacabat.

Haud procul inde Ziper medium currebat in agmen

Turbabatque uiros cogens in castra redire.

Ille neci Ialdan Tusdrunque Aracanque Nadosque

Morte dedit uaria, sed ualle strauit in una.

295

His celerem coniunxit Ilan, contoque superbum

Conunian mediis feriens effudit harenis.

Signiferum uocitans Vitulum Ricinarius ardens

Compulit in medios signum committere Mauros.

Ipse uolans pariter densos uirtute per hostes

300

Effera castra petit. sequitur tunc cetera pubes,

Rescinduntque uias et fossas rumpere temptant.

Quis dolor ille fuit, quo sic Ricinarius ardens

Ibat in hostiles prosternens agmina montes,

Rumpere castra parans? non sic uirtute tremendus

305

Alcides miserae turbauit moenia Troiae,

Laomedontiadas agitans regemque trementem.

Persequitur mactatque uiros. hic caede furentis

Missile dura ferit contorquens pectora Lanzi.

Tunc mucrone caput terrae deturbat acerbi

310

Masguen et rigida Nacusan ferit eminus hasta.

Macurasenis equum media prostrauit harena

Vulnere confossum ualido, dominumque ruentem

Desuper ipse premit. ruptis praecordia uenis

Purpuream fundunt animam. tunc calcibus ipsam

315

Tundit humum moriens herbasque et gramina quassat.

Hic Solumuth fortis densos inuaserat hostes.

Is mactat Cullen concurrentemque Iutungun

Sternit humi. iugulat pressum mucrone Meuzzen,

Laltin equo deiecit agens, fortemque Sinisgun

320

Varinnumque ferit, quem necdum fata trahebant.

Tegmina diuisit gladius palmamque sinistram

Contigit et summos dirupit uerbere neruos.

Victus at ille fugit pereunte per agmina parma,

Saucia cum digitis dependet laeua cruentis

325

Currentisque cruor madidus uestigia pingit.

Geisirith ardentem Mificum campisque furentem

Deicit aduersumque ferit per pectora Ceucrum.

Pinnatum Antifan Dorotis harundine fixit.

Protinus inflexum curuat fortissimus arcum

330

Excussaque ferit fortem Maggite sagitta.

Voluitur ille cadens: cursus seruauit harundo

Pulsa suos, saeui fugiens per tempora Cambri.

Cambrus ut infelix, alieno uulnere raptus,

Corruit in frontem, armigerum Barsippa petiuit

335

Protectus clipeo et librata concitus hasta.

Subsiliens dum ludit magnum umbone per hostem,

Pinnigerum Barsippa leuis per uiscera ferrum

Suscipit et magno ad terram cum pondere fluxit.

Praecipitem Bulmitzis Acum per bella ruentem

340

Consequitur missaque infixit comminus hasta.

Hinc nigrum Manonasan agit sternitque cruentum

Ense uirum. rapto moritur Vascina lacerto

Bulmitzis mucrone ferox fortisque Tamazu

Sternitur et duro confixus Martzara pilo,

345

† ast tor † acerba furens. Germanus comprimit Arzen,

At Salusis Meniden, Mestanque † in rupe † Iohannes.

Tanala mactat Iten, Vitalis harundine Tizen,

Fisculaque ingentem deiecit uulnere Frecten.

Iam grauis incumbens Mauors compulsa timore

350

Agmina cogebat fidis succedere castris,

Miles et in mediis Mauros truncare camelis

Coeperat obsessasque grauis dirumpere fossas.

Hic uero ingenti concurritur undique pugna,

Romanique simul fortes Maurique rebelles

355

Pacificique ruunt. frater nec cognitus ulli

Puluere concretus, carum nec notus amicum

Cernere tunc potuit ciuemue agnoscere ciuis.

Miscuerant acies nullo discrimine turmas

Marte graui, densisque incurrunt agmina telis.

360

Vix sinit obnixas confuso Marte cateruas

Turba mouere manus. confringunt pectore pectus

Et clipeis clipeos, et conis proxima quassant

Fortia colla uirum. iam nescius accipit hostis

Saeua per occultos confossus uulnera cultros.

365

Mortua condensis stipantur corpora turbis.

Funera mille cadunt: sanguis perfundit harenas.

Contiguus riuus pedibus calcatur et amnis

Purpureus rubroque madent uestigia luto.

Ierna premit miseros urgens in proelia Mauros

370

Antalasque fremens: compellunt agmina castris

E mediis exire suis murosque per omnes

Arma ferunt. mixti senibus densantur ephebi:

Omnis ad obsessas aetas concurrere fossas

Cogitur et crescens succendit bella tumultus.

375

Romanis uirtus, Mauris locus addidit iras.

Insidiis Martem fallax agit undique Mazax.

Currit et in mediis intrantes castra camelis

Obseruat surgitque ferox. modo comminus hostes

Missile contorto, nudo modo percutit ense

380

Implicitosque premit. facto nunc agmine muris

Egreditur fortesque intentat pellere turmas.

Horrida nec solum uolitans dat uulnera ferrum:

Nunc lapides torresque cadunt, modo missile robur

Spargitur, inde sudes et fracti monte molares

385

In galeis clipeisque tonant, modo pondere plumbi

Corpora dant animas. cernuntur fulminis instar

Saepe faces rutilis ardentes currere flammis,

Alterna quae parte uolant. stat robore summo

Miles et inuicti fretus uirtute magistri

390

Castra aduersa premit. certat tamen hostis acerbus

Expugnatque uiros et fossas uindicat arcens.

At socios ductor pulsans firmansque Iohannes

Voce tonante iuuat. conturbans territat hostes

Ille sonus, faciemque uiri uocemque tremescunt.

395

Horrificos ueluti cum Iuppiter excitat ignes

Aethere commoto, et tonitru conterritat orbis

Omne genus fractisque tremunt praecordia nimbis:

Marmaridas acies sic magni uoce Iohannis

Conturbat gelidus quassato pectore terror.

400

Agmina mota pauent: conuertunt terga retrorsum.

Insequitur Romanus agens sternitque per ipsos

Corpora densa locos. hortatur rumpere fossas

Ductor ouans laetisque incendit pectora dictis:

"Vicistis, socii. faciles nunc rumpite muros

405

Ensibus et gentes gladiis truncate cruentis,

Vindictae dum tempus adest, dum letifer hostes

Terror agit, uirtus animis dum maxima uestris.

Nunc tempus: pretium, iuuenes, deposcite belli.

Hostibus extinctis praedam sperare licebit.

410

Iussa per imperii (uideam sic lumina Petri

Incolumis dilecta mei! Carthaginis arces

Cernere sic uictor merear!) mercede laborum

Omnia militibus donamus castra uolentes.

Non mihi, non ulli ductorum auferre licebit

415

De praeda sociis. habeat sua gaudia raptor

Miles et in propriis laetetur fortior ausis.

Eia agite, o iuuenes! hominem, pecus, obuia quaeque

Impediunt, mactate truces et limite largo

Implicitas planate uias. ego primus inibo,

420

Quod uidet ut faciat securus miles in hoste

Exemplo iam quisque meo." sic fatus, et ipse

Castra petens primus magnum ferit ense camelum,

Qua pedibus uis cuncta feri latet insita neruis.

Tunc per utrumque femur uulnus transiuit acerbum

425

Et geminas secuit conciso robore coxas.

Retro ruit reuolutus humi stridore camelus

Horribili geminosque impressit pondere Mauros

Ossaque contriuit quassis male mixta medullis,

Qui ducis horrifico celsam terrore sub aluum

430

Condiderant sese. cecidit resupina duobus

Cum genitis Gaetula iacens, supraque cadentes

Sarcina lapsa ruit. cecidit lectusque lapisque

Quo Cererem frangit. dirupit uincula pondus

Dissoluitque moras. turbantur castra repente

435

Atque uno scissi patuerunt uulnere muri:

Subductis ueluti moles excelsa columnis

Cum sonitu deiecta cadit resolutaque saxis

Fabrica magna iacet latos diffusa per agros.

Gentius aduersas alia de parte cateruas

440

Sternit humi et ruptos condenso milite muros

Turbat acerba furens. pariter Putzintulus ardens

Horrida fulmineis sternebat corpora telis.

Ceu duo turbantes currunt armenta leones,

Persuadet quos dira fames, sic saeuus in hostes

445

Ibat uterque suam dirumpens uulnere partem.

Fronimuth oppositum scindens ruit impiger agmen,

Castraque cuncta mouet. densis Marcentius armis

Ardebat mediis prosternens agmina fossis,

Atque simul feruens roseo furit ense Iohannes.

450

Aduersas alia truncabat parte cateruas

Cusina Romanis consanguinitate propinquus

Atque fide. largum fundens super arma cruorem

Corpora per latos sternit Maurusia campos

Densis missilibus. duro rotat ense lacertos

455

Collaque multa uirum neruosque obtruncat equorum.

Rescindunt fossas omni de parte tribuni.

Tarasis in medios contra furit arduus hostes:

Pectora dux ... fractis undantia costis

Viscera rupta natant calidoque in sanguine torpent.

460

Fortis Ifisdaias summis cum uiribus ardens

Ibat et aduersas acies per prata necabat,

Syrtica prosternens feruenti funera ferro.

Accendit socios ductorum maxima uirtus

Conceptusque furor. gladiis tunc cetera miscent,

465

Dirumpunt mactantque uiri, rapiunt feriuntque,

Efficiuntque uias sternuntque cadauera passim

Atque truces currunt. feriunt discrimine nullo.

Non aetas animos, sexus non mitigat insons:

Omnia prosternit Romanus corpora miles.

470

Fit sonus armorum: fractis montana resultant

Tegminibus. gemitus raptis dant pectora membris

Mixtaque per latos densantur funera campos.

Qualiter antiquae sternentes robora siluae

Innumeri agricolae steriles succidere plantas

475

Certatim insistunt, tot per nemus omne bipennes

Congeminant ualidos siluis regementibus ictus:

Sic fera dirupit Maurusia castra Iohannes

Cum sociis. cunctis stridunt de partibus enses

Atque cruore rubent. animas in uulnere reddunt

480

Cum gemitu, mixtique ruunt per prata cadentes

Nunc senibus iuuenes, nunc pressae pondere matres

Ardua cum natis inter pecuaria paruis.

Innumeros fundunt gladiis feruentibus hostes,

Sternit et innumeras morientum lapsa ruina.

485

Crinibus abductae pauitant fera uulnera Maurae,

Dum trahit hostis ouans. infantes ille reportat

Direptos ex hoste uolans mandatque ministris,

Et redit ad medias conculcans funera fossas.

Ille camelorum gaudet dirumpere uincla,

490

Diripit ille boues, ouibus redit ille reductis,

Hic pulsat tardos conuersa cuspide asellos.

Omnia iam pereunt: Maurorum tarua nusquam.

Solus eques currit iam campis nudus apertis.

Effugit ille ferus confracto robore Ierna

495

Et simulacra sui secum tulit horrida Gurzil.

Huius et auxilio sperans se posse tueri

Cornipedem infelix geminato pondere pressit

Impediens mortemque sibi miser ipse resumit.

Quisquis <is> est, quem, uane, colis, quod gentibus ille

500

Praesidium, quae digna tibi solacia praestat,

Dum tu morte cadis, dum frangitur ille per hostes,

Dum conflant nitidum flamma soluente metallum?

Syrtica per latos fugiebant agmina campos,

Quae circumfusus densis exercitus armis

505

Insequitur, sternens uariis per deuia fatis.

Nec potuit quisquam Romanos ferre sequentes

Marte graui faciemue fugax oculosue retorsit.

Proiciunt enses gelido terrore subacti

Praecipitesque cadunt. facili iam caede trementes

510

Miles acerbus agit. Solomonis signa retollunt

Prisca uiri Iernaeque simul captiua reducunt.

Horrida per cunctos sternuntur funera campos:

Per ualles scopulosque ruunt. iam flumina complent

Corporibus densis supraque cadauera calcant

515

Quadrupedes quassisque rubet leuis ungula membris.

Dant gemitus miseri. sanguis per gramina currit,

In manibusque uirum concretos gluttinat enses

Aspersus super arma cruor. ferrum omne rubescit.

Occubuit princeps multa inter milia Ierna.

520

Marmaridum rex ille ferus quondamque superbus

Confossus iacuit mediis bene nudus harenis.

Ille dies cunctis supremus gentibus esset,

Si mora praecipitem tenuisset prospera solem,

Fecit ut ante semel. iam pronior ordine certo

525

Axis in occiduis summersus flammiger undis

Ex oculis gentesque fuga bellumque tenebris

Eripuit fortesque acies in castra reduxit.