ARATORIS EPISTOLA AD PARTHENIVM
Domino illustri, magnificentissimo atque praecelso Parthenio magistro officiorum atque patricio, Arator subdiaconus.
Si tibi, magne, uelim fasces memorare parentum,
Vix daret in tergo pagina lecta modum.
A proauis atauisque potens, tu stemmata uincis
Moribus, et meritis cedit origo tuis,
5
Optime Partheni, positum cui nomen ab aeuo
Laus magis est animi, quo, uerecunde, places.
Nuntia uenturum signauit lingua pudorem,
Vtque decus geminis quod uocitaris adest.
Cingula plura geris, sed quae tu grandia reddis,
10
Nam tibi quisque datur, mox sibi crescit honor.
Quis bona tanta canat? Breuiter loquor; omnia tecum
Quae faciunt magnos singula solus habes.
Tu, facunde, sonas Rhodani Rhenique cateruis;
Regia dulcisonum te probat aula uirum.
15
Te multis opulenta quidem Germania doctis
Suspicit, et patrio gaudet amore tibi,
Gloria de tanto cui maxima fulget alumno,
Qualem Romuleo dat toga densa foro.
Vidi ego te, uidi iuuenem sermone diserto
20
Hesperios proceres aequiparare senes,
Quo directus eras legati munere functus,
Vt libertatis posceres actor opem.
Mulsisti Geticas uerbis felicibus aures,
Iuueruntque tuum publica uota solum.
25
Nil auditor ouans potuit rex ille negare,
Cuius in arbitrio tunc ea causa fuit.
Haec ubi fama uolans celeri dispergere cursu
Coepit et assidua sustulit aure caput,
Exiit in populos solidae pinguedo loquelae,
30
Stipabatque tuos anxia turba gradus,
Vt, quotiens motis aperires flumina labris,
Curreret aestiuam ceu positura sitim.
Has ego diuitias auidus contingere linguae,
Qua uelut unda Tagi, tu pretiose, fluis,
35
His quoniam Laribus tenebamur in urbe Rauennae,
Hospes hians aderam nocte dieque tibi.
Quos mihi tu libros, quae nomina docte sonabas!
Quanta simul repetens codicis instar eras!
Caesaris Historias ibi primum te duce legi,
40
Quas ut ephemeridas condidit ipse sibi.
Cantabas placido dulcique lepore poetas
In quibus ars fallax, pompa superba fuit.
Sed tamen ad ueros remeabas, optime, uates
Quorum metra fides ad sua iura trahit,
45
Qualis in Hyblaeis Ambrosius eminet hymnis
Quos posito cunis significastis, apes,
Qualis in hac eadem Decentius arte manauit,
Aruernisque canis, Sidoniana chelys.
Cura mihi dudum fuerat puerilibus annis
50
Versibus assiduum concelebrare melos,
Scribere quas etiam simulauit fabula partes
Et per inane fretum sub leuitate rapi.
Quae cum nostra tibi fragilis cecinisset arundo,
Et mihi, care, tuus saepe faueret, amor,
55
"O utinam malles" dixisti "rectius huius
Ad Domini laudes flectere uocis iter!
Vt quia nomen habes quo te uocitamus, Arator,
Non abstrusa tibi sit sed aperta seges."
Constitui, fateor, si quando forte mererer
60
Ingenii fructus ad meliora sequi,
Quo te cumque loci contingeret esse, uirorum
Maxime, transmitti, quod modularer, opus.
Iam stimulat promissa dies, ut debita tandem
Contractusque meos soluere, docte, uelim.
65
Sume quod ex nitido libauimus aequore carmen,
Et licet exiguas suscipe gratus aquas.
Oceanus rerum spatio manet altus in illo,
De quo uix laticem traximus ore breuem.
Namque ego, Romanae caulis permixtus amoenis
70
Ecclesiae, tonso uertice factus ouis,
Pascua laeta uidens et aprica uolumina Christi
Quaerebam gustu tangere cuncta meo
Et nunc Dauiticis assuetus floribus odas
Mandere, nunc Genesim mens cupiebat edax.
75
Cumque simul uiolas et lilia carpere mallem
Quae uetus atque nouus congeminauit odor,
Incidit ille mihi, quem regula nominat Actus,
Messis apostolicae plenus in orbe liber,
In quo nos Dominus Petro piscante leuauit
80
De gremio salsi caeruleique maris
Ostensaque dedit caelestis imagine nauem
Gentibus assumptis exsaturare famem.
Huius ab historia produxi carmina tiro
Pastorique meo sedulus ora dedi,
85
Largius auxilio qui fert noua uerba canenti,
De quo nemo potest, hoc sine, digna loqui
Quae Patri egregio patuerunt tradita papae
Scriniaque Ecclesiae condita rite gerunt.
Eia age! Susceptos celebret collatio libros.
90
Mercedis pretium causa superna dabit,
Sunt quia pontifices in religione Magistri,
Gallia quos multos dat studiosa bonos,
Est ubi Firminus, uenerabilis ille sacerdos,
Pascere qui populum dogmatis ore potest.
95
Huius ad Italiae tendit laudatio fines,
Atque ultra patriam gloria nomen habet.
Ne dubita quin grata forent documenta probatis
Sedis apostolicae quae placuere uiro,
Nec te nempe putes cariturum munere famae,
100
Haec praelata operi scripta quod edis ibi.
Ibimus ambo simul quo pagina uenerit ista,
Partheniumque decus semper in ore foret.
ω