Arator epistula ad Florianum

Reference basis text: A. P. McKinlay, 1951

Editing of the digital edition: L. Calzavara, 2010


EPISTOLA AD FLORIANVM

Domino sancto, uenerabili, et in Christi gratia spiritaliter erudito Floriano abbati, Arator subdiaconus salutem.

Qui meriti florem, maturis sensibus ortum,

      Nominis ore tui iam, Floriane, tenes

(Nam, primaeuus adhuc, senibus documenta dedisti,

      E quibus in caelum uita pararet iter)

5

Ad carmen concurre meum, pedibusque labanti

      Porrige de placido saepe fauore manum.

Ieiuno sermone quidem, sed pinguia gesta

      Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit.

Inter grandiloquos per mille uolumina libros

10

     Maxima cum teneas, et breuiora lege,

Naturaeque modo, quam rerum condidit Auctor,

     Concordent studiis celsa uel ima tuis.

Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones,

      Formicis, apibus praebuit ipsa sinum.

15

Et si respicias dispenset ut omnia rector,

      Ingenium mites, uim meruere truces.

Ipsaque continuum uirtus infracta laborem

      Deserit, et uarias quaerit habere uices.

Loricam solitus membris imponere miles

20

     Gymnasii gaudet nudus adire locum.

Et, qui ferratas acies atque agmina uincunt,

      Imbelles feriunt per sua tela feras.

Ergo gradum retinens et prisca uolumina linquens,

     Cede dies operi quod pia causa iuuat.

deficit P ( ) Y Z B G J K S Ξ