Ennodius opuscula, 6, uersus inserti

Permalink: http://www.mqdq.it/texts/ENNOD|opus|001


Per te, per qui te talem genuere parentes,

Symmache, ne nostram maneat sors dura tabellam,

Da dextram tenui et tecum me tolle per undas.

Non facit ad mores credentem fallere sanctus.

5

Nil moror: en supplex uenio, miserere precanti,

Vilia diuitibus commendans dicta patronis.

Germina clara,

Sumite sicci

Verba parentis.

10

Nobile dictum est,

Quod bona monstrat.