Maximianus elegiae 4

Testo base di riferimento: L. Spinazzè

Cura dell'edizione digitale: L. Spinazzè, 2012

Altre sezioni


Restat adhuc alios turpesque reuoluere casus

     Atque aliquo molli pascere corda ioco.

Conueniunt etenim delirae ignaua senectae,

      Aptaque sunt operi carmina uana meo.

5

Sic uicibus uariis alternos fallimus annos, (465)

     Et mutata magis tempora grata mihi.

Virgo fuit, species dederat cui candida nomen

     Candida; diuersis nam bene compta modis.

Huic ego per totum uidi pendentia corpus

10

     Cymbala multiplices edere pulsa sonos: (470)

Nunc niueis digitis, nunc pulsas pectine chordas

     Arguto quicquam murmure dulce loqui.

Sic me diuersis tractum de partibus una

     Carpebat uariis pulcra puella modis.

15

Hanc ego saltantem subito correptus amaui (475)

     Et coepi tacitus uulnera grata pati.

Singula uisa semel semper memorare libebat:

     Haerebant animo nocte dieque meo.

Saepe uelut uisae laetabar imagine formae,

20

     Et procul absenti uoce manuque fui; (480)

Saepe, uelut praesens fuerit, mecum ipse loquebar,

     Cantabam dulces quos solet illa modos.

O quotiens demens, quotiens sine mente putabar!

     Nec, puto, fallebar: non bene sanus eram.

25

Atque aliquis, cui caeca foret bene nota uoluptas: (485)

     "Cantat cantantem Maximianus amat."

Certe difficile est abscondere pectoris aestus,

     Panditur et clauso saepius ore furor.

Nam subito inficiens uultum pallorque ruborque

30

     Interdum clausae uocis habebat opus. (490)

Nec minus ipsa meas prodebant somnia curas,

     Somnia secreto non bene fida meo.

Nam cum sopitos premerent obliuia sensus,

     Confessa est facinus nescia lingua suum.

35

"Candida", clamabam, "propera: cur, Candida, tardas? (495)

     Nox abit et furtis lux inimica redit."

Proximus at genitor mecum comitatus amatae

     Virginis herbosa forte iacebat humo:

Illius ad nomen turbatos excitat artus,

40

     Exilit et natam credit adesse suam. (500)

Omnia collustrans toto me pectore somnum

     Prospicit efflantem nec meminisse mei.

"Vana putas an uera? sopor ludibria iactat

     An te uerus" ait "pectoris ardor habet?

45

Credo equidem assuetas animo remeare figuras, (505)

      Et fallax studium ludit imago suum."

Stat tamen attonitus perplexaque murmura captat

     Et tacitis precibus dicere plura rogat.

Sic ego, qui cunctis sanctae grauitatis habebar,

50

     Proditus indicio sum miser ipse meo. (510)

Et nunc infelix tota est in crimine uita,

     Et peccare senem non potuisse pudet.

Deserimur uitiis, fugit indignata uoluptas;

     Nec quod non possum non uoluisse meum est.

55

Hoc etiam meminisse licet, quod serior aetas (515)

     Intulit, et gemitus, quos mihi laeta dedit,

Si quis has possit naturae adtingere partes,

     Gnarus ut sapiens noxia saepe uelit.

Interdum rapimur uitiis trahimurque uolentes,

60

     Et quod non cupiunt pectora bruta uolunt. (520)

1

Restat Bd Br Cr G Ha Lr Lu Mn Ne P Pn Pr St T Va Vi Vn Vr Sp

Praestat A F Ba Ca Cd Gr Gu He L La Lb Li Ma Mo Ol Pa Pl Po Pp R V Vd Vu Pm LT Fg Fe

Gestat M

Perstat Ga H