Heu malus ille sopor quo uenit mortis amator!
Omne quod est genitum, tendit ad interitum.
Hoc in sarcophago iacet ecce Boetius arto
Magnus et omnimodo magnificandus homo,
5
Quem sophia suis prae cunctis compsit alumnis,
Quem sibi grande decus contulit ipse deus.
Nam factus consul cum natis ipse duobus
Rome conspicuum est habitus speculum.
Sparsa per Europam uulgant sua dogmata totam,
10
Qua fuit et merito clarus et ingenio.
Nam nobis logicen de Graeco transtulit artem,
Commenti gemino quam reserat radio.
Catholicae uerum fidei dedit et documentum
Et nos informat musica quaeque sonat.
15
Qui Theodorico delatus ab indice ficto
Papiam senium duxit in exilium,
In qua se maestum solans dedit inde libellum,
Post ictus gladio exiit e medio.
Ergo sui frater memor esto, tui sit ut alter,
20
Et prece posce sibi, quod cupis esse tibi.