Ennodius carmina 1, 7

Permalink: http://www.mqdq.it/texts/ENNOD|car1|007

Other sections


Fluminis in medio succendis uiscera, Fauste,

      Cuius alit magnam carminis unda sitim.

Quis ferat ardorem laticum, flammasque fluentis

      Cognatas sicco sorbeat ore potans?

5

Fonte uaporiferum pariunt tua uerba calorem.

      Aestuet unde iecur, pocula prospiciunt.

Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,

      Non putet ambiguum: sic bibit, ut sitiat.

Nobilis occultum condiuit lympha saporem,

10

      Computat et damnum, si minus inde feram.

Lubrica Cecropio confidens lingua coturno

      Nil iactet priscos nobilitate seni.

In ueterum morem pangit noua carmina Faustus,

      Qui per membra suum desecat arte melos.

15

Doctus ad incudem uerba infabricata referre,

      Quosque facit uersus terque quaterque probat.

Aetas cana refert digitis animasse Myronem

      Quod fingebat opus uiuificante manu.

Tu uerbis faciem tribuis, modulamine membra.

20

      Quod natura deo, hoc tibi dant studia.

In uetulum dexter si uertas plectra cadauer,

      Primaeuum facias aedificante lyra.

Si flores simules gelidi per plaustra Bootis,

      Mox Helicem uernis sibilat aura modis.

25

Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,

      Feruenti Pallas sidere dona ferat.

Piscis in aetherio quem portas uertice tranet:

      Si iubeas uersu, marmora ceruus amat.

Faucibus e mediis impasto uiscera praedam

30

      Ore potens tollas, quam tenet ore leo.

Iam scio Castalii quo me traxistis amores:

      Accedunt culpis munera uestra meis.

Sutilis ad tumidas rapitur mea cumba procellas,

Hibernos passura notos, quam nauita pauper

35

Rimosam tenui fingens de cortice puppim

Composuit nomenque dedit sine laude phaseli.

Illa nec Aegeum pelagus nec litora Phrixi

Nec quaecumque ualet trux aequora uerrere fundo

Aeolus agnouit, placidos sed gurgitis alti

40

Praelegit bene cauta sinus, ubi seruiat Auster,

Non ubi regna petat, quotiens ibi remige lento

Sibilat in tremula discurrens aura carina.

Lintea nam summis dum crispant nexa ceruchis,

Quae portant mortes praestant mihi flamina somnos.

45

Huc uertam puppim, certis mea carbasa uentis

      Commendans, cursus artis opisque meae.

Flecte uiam uelis clauumque ad litora, Phoebe:

      Anchora proscissum mordeat unca solum.

Musa, dictorum caput optimorum,

50

Herbidam fingens hederis coronam

Quam per exactos numeras poetas,

Necte capillos.

Sulcat inmensum pelagus carina,

Nescit ad clauum manus apta ferri,

55

Quo uocat dextrum regimen per undas

Artis amicus.

Pergis ad Faustum, trutinam loquellae,

Ore qui uastum ualet ut profundum,

Luce quem mundus ueneratur ipsa

60

Dexteriorem.

Aurium libram tenet in Camenis.

Illius ferrum secat omne uulnus,

Quodquod internis latet in medullis

Carminis aegri.

65

Si meos uelit modicos thyrambos

Mente, qua cunctum moderatur orbem,

Inter infantum triuiale murmur

Pendere, laus est.

Lux mea, Fauste,

70

Spesque salusque,

Litterularum

Munera parua

Suscipe laetus.

Sic tua summus

75

Germina Christus

Lucida seruet.

Porrige dextram

Numinis almi.

Grata Tonanti

80

Farra piorum.