Annus sole nouo teneras dum format aristas.
Natura in thalamis orbe tepente sedet,
Pingitur et uario mundus discrimine florum,
Vna soli facies: gratia, cultus, amor.
5
Arbuta uitali coalescunt uda uapore,
Lignea concretus semina sucus alit.
Erigitur genio tellus tumefacta marito,
Torrida lasciuis silua uiret spoliis.
Lactans cespitibus in nodum truditur herba.
10
Vitea gemmatos brachia dant digitos.
In rerum uultu lex iungit pronuba taedas:
Aura poli ut sponsum germina cuncta facit.
Ergo pari uoto lux caelum flumina Nereus
Montes prata ferae gaudia concipiunt.
15
De te quod uernat sortitur, Maxime, mundus.
Et naturalem dos tua comit opem,
Cui sanguis census genius mens uota superstant
Musarum primo fulta supercilio.
Saecula te fidei monumentum nostra dederunt,
20
Corporis et cordis uirginitate parem.
Vincentem meritis sponsam dat candida uita,
Quae cum te superat, sic tibi palma uenit.
Huic niueis consors adridet flamma labellis
Alba uerecundas spargit in ora notas.
25
Adsit, oro, fons loquelae mente uoce pectine
Ars natura Musa Phoebus qua tumet facundia.
Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus.
Conterunt plebeia celsum saepe dicta uerticem.
Orbe captiuo Venus alma fusis
30
Dotibus florum per amoena ludens,
Dum facit uernum pretio et micantis
Sidere formae,
Spreuit aurati decus omne pepli,
Aduenae pompam noluit metalli,
35
Ditior cultu stetit effugato
Sparsa capillos.
Nobilis si quod bibit arte uirus
Lana, mentito potior colore,
Dic! ita algentis pelagi lapillos
40
Nuda superstat.
Fulserant raro sub hiante filo
Pectoris gemmae in roseis papillis.
Inuidum membris dum negat amictum,
Altera lux est.
45
Proditum risit sine nube corpus,
Carcere irrupto nituit serenum,
Quodque seruabat male tuta uestis,
Panditur arte.
Aliger laxo remeabat arcu,
50
Marcidam damnans otiis faretram,
Sanguine in nullo madefacta lentus
Spicula gestans.
Tunc sic alloquitur matrem fluitantibus armis:
"Perdidimus, genetrix, uirtutis praemia nostrae.
55
Iam nusquam Cythere sonat, ridetur Amorum
Fabula, nec proles nascenti sufficit aeuo.
Frigida consumens multorum possidet artus
Virginitas feruore nouo, sublimia carnem
Vota domant, mundus tenui uix nomine constat.
60
Primaeui tremulos fractis imitantur ephebis.
Rara per inmensos saeclorum, respice, campos
Coniugii messis! per flores sola uetustas
Exerit albentes ieiuna et pallida canos!
Vna fides rerum nulla dulcedine flecti
65
Et, si quid teneros potuit transducere mores,
Praeceptis calcare malis; seruatur ubique
Iustitium; culpa est thalamos nominasse pudico.
Tu remissa iaces et tanti nescia iuris
Nuda per effusos respectas membra capillos.
70
Surge, age, et obstantem properanter discute somnum,
Ne te, quod turpe est, captiuum numen habere
Iura pudicitiae uel lex malesuada putetur."
Talibus arsissent dictis et uiscera ponti.
Colligit in nodum passos lux aurea crines
75
Et naturalem concludens ueste decorem
Mutauit formam. tunc quidquid fulget iaspis,
Quae uiret in pretio pasturae ficta smaragdus
Et latet in concis melior custode ueneno,
Alba uenit, niueum sumptura ex corpore lumen.
80
Palla per adcinctos decrescit splendida lumbos
Et zona teneras compressit dura papillas.
Affatur natum: "quem, spes mea, figere temptas?
Quem sequimur "quoue ire iubes? post otia maior
Flamma decet: discant populi tunc crescere diuam,
85
Cum neglecta iacet. superos nil perdere somno
Ostendant geminis reparata incendia curis.
Maximus ecce, uides, generis spes unica summi,
Dulcibus illudit per longa obliuia taedis.
Sectatur matrem, quae caelo purior ipso est
90
Femina, quam scimus mulierem uincere mente.
Hic domuit puerum mores sortitus auorum.
Quod pudet, heu longo nobis nescitus in aeuo est!
Huius ad abstrusas ueniat mea lampada fibras:
Suspiret cupiat discurrat ferueat oret."
95
Haec ait et subolem fotu complexa benigno
Mollia mellitis artauit ad oscula labris.
Ille uolat celeri tranans per nubila uento,
Omnia lasciuo socians elementa furore.
Vt stetit et iuuenem formae conspexit in ostro,
100
"Tune Dioneum tumefactus despicis?" inquit.
"Huc, Venerem culture, ueni: qui tardius arsit,
In multum calet ille rogus, celeresque fauillas
Restituit quaecumque pyrae subducitur arbor."
Deprompsit iaculum, quo diuos fixerat omnes,
105
Tunc pulcer, teretem flexuram protulit arcus,
Singula diuerso traxerunt brachia calle,
Pinnigeri uulnus praesensit dextera fatum
Moxque ferit, laeto factum clamore salutans:
"Ille ego! quid trepidas! semper contemptus adhaesi
110
Visceribus, fugitiue, tuis. hac uictima matri
Litamus, multis quam tu non suspicis annis."
Ecce iterum magno rimatus stemmate cretam,
Quam thalamis iungat, cernit sublime puellae
Sidus et attonitus ad matrem lumina flexit,
115
Germanam credens: collaudat nobile furtum
Sed teneram leuiore ferit puer ille sagitta,
Inque uirum totos exhausit fortior ictus.
Post haec digrediens permulcet pectora dictis:
"Nostra tuas, iuuenis, confortent uulnera uires.
120
Nam quicumque mea est percussus cuspide, crescit.
Haec faciunt multos, si credis, bella nepotes.
Sis felix semperque feras mea munera tecum!"
Nunc me Pierio fauore iutum
In laeta, proceres, locate fronte.
125
Sustentent gracilem per omne carmen,
Qui doctum faciunt benignitate.
Quod nunc ingenium premunt pruinae,
Distendat refouens decore uernum.