Olim quae propriis laetata es, Gallia, regnis
Inque nouos luctus gaudia prisca rapis,
Conueniunt lamenta tibi, est et causa doloris,
Gloria qui potuit nominis esse tui.
5
CHLODOMERIS enim excellens regia proles
Migrauit regnum raptus ad aetherium.
Qui teneris annis, animis dum uincitur aetas,
Tempora praecurrens coeperat esse puer.
Cuius praecipuis crescens infantia rebus
10
Ipsaque iam uerbis murmura mixta dabat
Verbaque maiorem necdum monstrantia sensum
Certabat magnis paruulus ingeniis.
Lactea mellifluis reserabat pectora dictis
Erumpens tenero cordis ab ore uigor.
15
Hunc rapuit mox saeua dies, cum quarta tumescens
Densaret gelidas horrida bruma niues.