Alcimus Auitus carminum appendix 12

Altre sezioni


Quisquis lucifero sortitur munere saeclum,

      Occasu potius proditur ille suo.

Cunctaque mundano currentia tempore gesta,

      Vel bona uel probra, omnia morte cadunt.

5

Phoebus nempe nitens merito producitur ortu,

      Si pronus claro clauserit orbe diem.

Consulibus atauis pollens hic SILVIA corpus

      Terrenum liquit caelica regna petens.

Insignis gemino uitae quae sidere fulsit

10

      Culminibus saeclo, religione deo.

Natorum splendore potens, subfulta uigore

      Gaudebat partu se reparasse patres.

Vnde sacerdotii claro dotatus honore

      Et celsum meruit cernere patricium.

15

Ter quinum rapida uergebant tempora lustrum

      Et super adiectus tertius annus erat.

Martius aurati redimitus sidere ueris

      Nono sole micans praemia tanta tulit.

Haec suprema dies, caelesti in limite prima,

20

      Quam rapuit saeclo, hanc dedit ipsa polo.

Pignora desistant lacrimis planctuque grauari;

      Non placeat gemere, quod celebrare decet.