Alcimus Auitus carminum appendix 11

Altre sezioni


Humanos quicumque tremens sub pectore casus

Ingemis et lustras oculo manante sepulchra

Atque dolens nimio tecum maerore uolutas,

Quod cunctos mors saeua uoret, quod saepiat umbra

5

Perpetua leti nullum solutura per aeuum:

Huc uultus conuerte tuos, huc lumina flecte

Et cape solamen posito maestissime fletu,

Aeternum quia uiuit homo, si iusta sequatur,

Si teneat Christique libens praecepta facessat,

10

Vt tenuit tumulo positus NAMATIVS isto.

Qui cum iura daret commissis urbibus amplis,

Adiuncta pietate modis iustissima sanxit

Patricius, praesul patriae rectorque uocatus.

Hinc spretis opibus titulis mundique reiectis

15

Aeterno sese placuit submittere regi

Et parere dei mandatis omnibus aptus.

Sic postquam meritis seruata et lege superna

Maxima pontificis suscepit munera dignus,

Quin etiam sumpto mercedes addit honori:

20

Pauper laetus abit, nudus discedit opertus,

Captiuus plaudit liber sese esse redemptum;

Ciuis agit grates tantoque antistite gaudet.

Inter se aduersos illata pace repressit,

Perfugium miseris erat et tutela benignis;

25

Nobilis eloquiis et stemmate nobilis alto,

Nobilior meritis et uitae clarior actu,

Viuat ut aeternum et Christi gratetur amore.

Huius si quaeras aeuum finemque salutis:

Septies hic denos et tres compleuerat annos,

30

Post fasces posuit uel cingula Symmachus alma

Iunior, et quintus decimus cum surgeret orbis,

Ad summos animam caelos emisit opimam;

Corpus humi mandans terrae terrena reliquit.