Quisquis maestificum tumuli dum cernis honorem,
Caespite concludi totum deflebis AVITVM,
Exue sollicitas tristi de pectore curas.
Nam quem plena fides, celsae quem gloria mentis,
5
Quem pietas, quem prompta manus, quem fama perennat,
Nil socium cum morte tenet. quin prospice sancti
Gesta uiri, primum florescens indole quanta
Spreuerit antiquo demissos stemmate fasces,
Maturum teneris animum dum praestat in annis
10
Et licitum mundi uoti uirtute relegat.
Nec mora, pontificis sic digna insignia sumpsit,
Augeat ut soliti felicia coepta laboris.
Culmen dulcidini, non obstat pompa rigori;
Subicitur magnus, seruat mediocria summus:
15
Distribuit parcus, pascit ieiunus, amando
Terret et austeris indulgentissima miscet.
Cunctantem suasu, iuuit solamine maestum;
Iurgia diremit, certantes foedere iunxit;
Dissona ueridicam fingunt quae dogmata legem,
20
Hortatu, ingenio, monitis meritisque subegit.
Vnus in arce fuit quoquo libet ordine fandi:
Orator nullus similis nullusque poeta;
Clamant quod sparsi per crebra uolumina libri,
Quis uixit, uiuit perque omnia saecula uiuet.