Marcus Aemilius fragmentum

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 1995

Cura dell'edizione digitale: T. Brolli, 2009


Duello magno dirimendo, regibus subigendis

Ps. Bass. gramm. VI 265,22ss.: apud nostros autem in tabulis antiquis, quas triumphaturi duces in Capitolio figebant uictoriaeque suae titulum saturniis uersibus prosequebantur talia repperi exempla: ex Regilli tabula: "duello...subigendis".

Liu. 40.52.5: Idem (= M. Aemilius) dedicauit aedem Larum permarinum in Campo. uouerat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus nauali proelio aduersus praefectos regis Antiochi. supra ualuas templi tabula cum titulo hoc fixa est: "duello magno regibus dirimendo caput subigendis (sic Mog.) ..." (ea quae sequuntur in formam uersuum redigi nequeunt).