Caecilius comoediarum fragmenta


De nocte ad portum sum prouectus prosumia.

 

Ei perii: quid ita numero uenit? fuge domum.

 

Oram reperire nullam, qua expediam, queo.

 

Cum Mercurio capit consilium, postquam sentinat satis.

 

5

actutum, uoltis, empta est: noltis, non empta est ..

 

Conducit nauem putridam ....

 

Sepulchrum plenum taeniarum, ita ut solet.

 

Sed ego stolidus: gratulatum med oportebat prius.

 

nam ego

10

Duabus uigiliis transactis duco desubito domum.

 

Ad amicos curret mutuatum. - Mutuet

Mea causa.

 

Iam dudum depopulat macellum

 

Tun iam callebis, ille festus desidet?

 

15

Meretissimo hic me eiecit ex hac decuria.

 

Nihilne, nil tibi esse quod edim? ...

 

Nihil fore opino inter me atque illum ...

 

18-19

Sat hic uicinus † se as peperisset † uobis

numquid nam fores

20

Fecere soniti?

 

quamquam ego mercede huc conductus tua

Aduenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium

Reare: audibis male, si male dicis mihi.

 

25

Nil Spei ego credo, omnis res spissas facit.

 

Ea tum conpressa parit huic puerum, sibi probrum.

 

Si umquam quisquam uidit quem catapulta aut balista icerit

 

Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,

Sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.

 

30

Itane Antipho inuenitur profluia fide?

Itanest inmemoris, itanest madida memoria?

 

An ubi non sitis, ibi consilium claudeat?

 

Si properas, escende huc meam nauem: ita celeris est

 

Iamne adeo? manta. - Iam hoc uide: caecus animum ....

35

aduentus angit.

 

Nam nobis equidem deus repertus est Iouis.

 

<Est> haec caterua plane gladiatoria,

Cum suum sibi alius socius socium sauciat.

 

nam hic in tenebris intus sese abscondidit.

 

40

non haec putas? non haec in corde uersantur tibi?

 

nam quam duriter

Vos educauit atque asperiter, non negat.

 

Nam si illi, post quam rem paternam amiserant,

Egestate aliquantisper iactati forent

 

45

Nullus sum, nisi meam rem iam omnem propero incursim perdere.

 

Facile aerumnam ferre possum, si inde abest iniuria:

Etiam iniuriam, nisi contra constat contumelia.

 

Nisi quidem qui sese malit pugnitus pessum dari

 

Ossiculatim Parmenonem de uia liceat legant.

 

50

uelim paulisper te opperiri. -

Quantisper? - Non plus triduum.

 

Vt hominem .. toxico transegerit

 

di boni,

Quid illud est pulchritatis!

 

55

hunc collum Ludo praecidi iube!

 

Vtinam pisciculi te schema, sine cruribus

Videam!

 

Quid narras, barbare indomitis cum moribus,

Inlitterate inlex?

 

60

Equi homo ineptitudinis cumulatus cultum oblitus es?

 

quid tibi aucupatiost

Argumentum aut de amore uerbificatiost

Patri?

 

habes

65

Miletida: ego illam huic despondebo, et gnato saltum obsipiam.

 

sine blanditie nihil agit

In amore inermus.

 

Narrare inepti est <ad> scutras feruentis. - Quin machaera

Licitari aduersum ahenum coepisti sciens

 

70

Mihi sex menses satis sunt uitae, septimum Orco spondeo.

 

<Em> uide luculentitatem eius et magnificentiam!

 

Garruli sine dentes iactent, sine nitentur perticis.

 

Sine suam senectutem ducat usque ad senium sorbilo.

 

Prodigere et, cum nil habeas, ted inridier

 

74a

Nudius tertius

 

75

aerumnam pariter tetulisti meam.

 

Filius <meus eccum> incedit in me sat hilara schema.

 

Abi hinc tu, stolide: [uis] illi ut tibi sit pater.

 

Quaeso, ne temere hanc rem agas, ne iracunditer.

 

Nam hi sunt inimici pessumi fronte hilaro, corde tristi,

80

Quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias.

 

subito res reddent hebem

 

Habitab<at in tuguriolo pau>percolo.

 

Prius <ad rauim deposcat sane quam conte>ntam feceris.

 

85

Nam ista quidem noxa muliebre est magis quam uiri.

 

Obsurduit iam haec in mea aerumna miseria.

 

In uoltu eodem, in eadem mantat malitia.

 

Hos singulatim sapere, nos minus arbitror.

 

Rabere se ait

 

90

Ere, obsecro, hercle desine! - Mane, coepiam.

 

Quod prolubium, quae uoluptas, quae te lactat largitas?

 

Ego illud minus nilo exigor portorium.

 

et homini et pecubus omnibus

 

nunc uter

95

Crescit: non potest celari.

 

Dormitum ut eam quisquam suadet? et si ego obdormiuero,

Tute idem ubi eris experrectus?

 

quid? mihi non sunt balneae?

 

Resupina obstipo capitulo sibi uentum facere tunicula

 

100

Age age, i puere, duc me ad patrios fines decoratum opipare!

 

101-102

Mirum adeo nisi frater domi ebriatus turbam aliquam dedit.

 

cruento ita ore grundibat miser.

 

ut aurum et uestem, quod matris fuit,

Reluat, quod uiua ipsi opposiuit pignori.

 

tum ex aure eius stalagmium

105

Domi habeo.

 

Modo fit obsequens hilarus comis

Communis concordis, dum id quod petit potitur.

 

Cum ultro gubernator propere uertit prosumiam.

 

Memini ibi <fuisse> candelabrum ligneum

110

Ardentem

 

Nunc abeo: audibis praeterea, si ditis filia redeat.

 

Vt te di omnes infelicent cum male monita memoria!

 

Suppilatumst aurum .. atque ornamenta omnia.

 

Habes, uide, <em> tibi tradidi, in tuo collo est: decolles caue.

 

115

Ilico ante ostium hic erimus ....

 

manete ilico!

 

119-120

Nunc enim uero est, cum meae morti remedium reperibit nemo.

 

121

Depositus modo sum anima, uita sepultus.

 

credidi silicernium

Eius me esse esurum.

 

ego perdidi te, qui omnes seruos perdo

125

Populatim: quaeso ne ad malum hoc addas malum ....

 

si linguas decem

Habeam, uix habeam satis te qui laudem, Lache. -

Immo uero haec ante solitus sum: res delicat.

 

satine huic ordini,

130

Etsi nihil <ego> egi, quaesti? - Quaesti? - Quia sunt aemuli

 

Credo: nimis tandem hoc <hercle> fit uerniliter.

 

Volat exanguis, simul anhelat, peniculamentum tenet

Palliolatim.

 

Peluim sibi poposcit .......

 

135

Edepol uoluntas homini rarenter uenit.

 

libera essem iam diu,

Habuissem ingenio si sto amatores mihi.

 

Carbasina molochina ampelina ...

 

hoc a te postulo,

140

Ne cum meo gnato posthac limassis caput.

 

Qui panis solidi corbulam ....

 

141a

Factio

 

Is demum miser est, qui aerumnam suam nesciat occultare

Foris: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium,

Quae nisi dotem omnia quae nolis habet: qui sapiet de me discet,

146

Qui quasi ad hostis captus liber seruio salua urbe atque arce.

Dum eius mortem inhio, egomet inter uiuos uiuo mortuus.

Quaen mihi quidquid placet eo priuatum it me seruatam <uelim>?

Ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum. id me arguit:

150

Ita plorando orando instando atque obiurgando me optudit,

Eam uti uenderem. nunc credo inter suas

Aequalis, cognatas sermonem serit:

Quis uostrarum fuit integra aetatula

Quae hoc idem a uiro

155

Impetrarit suo, quod ego anus modo

Effeci, paelice ut meum priuarem uirum?

Haec erunt concilia hocedie: differar sermone misere.

 

Sed tua morosane uxor quaeso est? - Va! rogas? -

Qui tandem? - Taedet mentionis, quae mihi

160

Vbi domum adueni, adsedi, extemplo sauium

Dat ieiuna anima. - Nil peccat de sauio:

Vt deuomas uolt quod foris potaueris.

 

Placere occepit grauiter, post quam emortuast.

 

Soletne mulier decimo mense parere? - Pol nono quoque,

165

Etiam septimo atque octauo.

 

Pudebat, credo, conmemoramentum stupri.

 

Properatim in tenebris istuc confectum est opus.

 

Consequitur comes insomnia, ea porro insaniam affert.

 

is demum infortunatust homo,

170

Pauper qui educit in egestatem liberos;

 

Cui fortuna et res nuda est, continuo patet.

Nam opulento famam facile occultat factio.

 

Edepol, senectus, si nil quicquam aliud uiti

Adportes tecum, cum aduenis, unum id sat est,

175

Quod diu uiuendo multa quae non uolt uidet.

 

Patiere quod dant, quando optata non danunt.

 

Viuas ut possis, quando nec quis ut uelis.

 

178-179

Abi intro atque istaec aufer, si tamen hodie extollat nuptias.

 

180

Quid hoc futurum obsoniost, ubi tantum sumpti factum?

 

Insanum auspicium: <haut> aliter histrionium est,

Atque ut magistratus, publicae <rei> cum auspicant

 

Tu nurum non uis odiosam tibi esse, quam rarenter uideas?

 

Ibo ad forum et pauperii tutelam geram.

 

185

Ibo domum: ad plebem pergitur: publicitus defendendumst.

 

Opulentitate nostra sibi <esse> iniuriam

Factam

 

Liberne es? - Non sum, uerum inibi est ......

 

Catellae

 

190

At pol ego neque florem neque flocces uolo mihi, uinum uolo.

 

cur depopulator? gerrae!

 

Ita quod laetitia me mobilitat, maeror molitur metu.

 

Tum inter luctandum hunc timidum tremulis palpebris

Percutere nictu: hic gaudere et mirarier.

 

195

Destituit omnes seruos ad mensam ante se,

 

Audire ignoti quom imperant soleo, non auscultare.

 

Heri uero prospexisse eum se ex tegulis:

Haec nuntiasse et flammeum expassum domi

 

In amore suaue est summo summaque inopia

200

Parentem habere auarum inlepidum, in liberos

Difficilem, qui te nec amet nec studeat tui.

Aut tu illum furto fallas aut per litteras

Auertas aliquod nomen aut per seruolum

Percutias pauidum, postremo a parco patre

205

Quod sumas quanto dissipes libentius

 

Quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam,

Nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar

Scio quicquam: ita omnis meos dolos fallacias

Praestrigias praestrinxit commoditas patris.

 

210

Serit arbores, quae saeclo prosint alteri.

 

Pro deum, popularium omnium, omnium adulescentium

Clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem!

 

in ciuitate fiunt facinora capitalia:

<Nam> ab amico amante argentum accipere meretrix noenu uolt.

 

215

Ad restim res redit. - Immo collus, non res: nam ille argentum habet.

 

Vide, Demea, hominis quid fert morum similitas.

 

tantam hinc inuasit in corollam dulcitas?

 

hic amet,

Familiae fame perbitant, ager autem stet sentibus.

 

220

Praesertim quae non peperit, lacte non habet.

 

egon uitam meam

Asticam contendam cum istac rusticana <tua>, Syra?

 

Per mysteria hic inhoneste <honestam> grauidauit probro.

 

atque hercle

225

Vtrasque te, cum ad nos uenis, subfarcinatam uidi.

 

[ubi] adiacentem compitum

 

hic dum abit, huc concessero.

 

Hierocles hospes est mi adulescens adprobus.

 

Nunc meae malitiae, Astutia, opus est subcenturiare.

 

230

Nunc enim demum mi animus ardet, nunc meum cor cumulatur ira.

 

O infelix, o sceleste!

 

Egone quid dicam? egon quid uelim? quae tu omnia

Tuis foedis factis facis ut nequiquam uelim.

Istam in uicinitatem te meretriciam

235

Cur contulisti? cur inlecebris cognitis

Non ... refugisti ........

cur alienam ullam mulierem

Nosti? ................

dide ac disice,

240

Per me licebit ...........

si egebis, tibi dolebit, mihi sat est,

Qui aetatis quod reliquom est oblectem meae.

 

Vt me hodie ante omnes comicos stultos senes

Versaris atque inlusseris lautissime.

 

245

St tacete: quid hoc clamoris? quibus nec mater nec pater,

Tanta confidentia? auferte istam enim superbiam.

 

Si confidentiam adhibes, confide omnia.

 

innocentia eloquentiast.

 

Tantam rem dibalare ut pro nilo habuerit.

 

250

nimis audacem nimisque bardum barbarum

 

Quisquilias uolantis, uenti spolia memorant: i modo!

 

Omnibus laetitiis laetus incedo .....

 

quantum amantum in Attica est

 

nomen uirginis,

255

Nisi mirum est, deintegrauit.

 

Venerio cursu ueni, prolato pede

Vsque ad scaphonem

 

mane ut ex portu in Piraeum

 

deum qui non summum putet,

260

Aut stultum aut rerum esse inperitum existumem:

Cuii in manu sit, quem esse dementem uelit,

Quem sapere, quem sanari, quem in morbum inici

 

264

Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.

 

265

Homo homini deus est, si suum officium sciat.

 

Saepe est etiam sup palliolo sordido sapientia.

 

Quaeso igitur, quisquis es, mea mulier ...

 

Grammonsis oculis ipsa, atratis dentibus

 

Aduehitur cum iligna corona et chlamyde: di uostram fidem!

 

270

Pro di inmortales! unde prorepsit truo?

 

si quassante capite tristes

Incedunt.

 

sequere me. - Perii hercle. - Tu, quid enim oscitans

Hietansque restas?

 

275

Dum taeniam, qui uolnus uinciret, petit

 

Profertoque nobis in mundo futurum

Lectum

 

namque <mihi> malum in mundost, ere

 

Si non sarciri quitur

 

280

Di boni, quid hoc?

 

o tristes ineptias!

 

incolumi inscientia

 

Vallata gula

 

Decora domi

 

285

Glabrum tapete

 

Leontium

 

288

Gnoscit

 

Facilioreis. sanctioreis.

 

290

fac uelis:

Perficies.

 

......................sti tantundem ...........

 

Tantum bellum suscitare conari aduersarios

Contra bellosum genus!