Luxurius carmina (anth. Riese) 369

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


De horto domni Oageis, ubi omnes herbae

Medicinales plantatae sunt

 

Constructas inter moles parietibus altis

     Hortus amoenus inest aptior et domino.

Hic uario frondes uitales semine crescunt,

      In quibus est genio praemedicante salus.

5

Nil Phoebi Asclepique tenet doctrina parandum:

     Omnibus hinc morbis cura sequenda placet.

Iam puto, quod caeli locus est, ubi numina regnant,

     Cum datur his herbis uincere mortis onus.

horto

orto A