Luxurius carmina (anth. Riese) 367

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


De statua Hectoris in Ilio, quae uidet Achillem et sudat

 

Ilion in medium Pario de marmore facti

Stant contra Phrygius Hector uel Graius Achilles.

Priamidae statuam sed uerus sudor inundat

Et falsum fictus Hector formidat Achillem.

5

Nescioquid mirum gesserunt Tartara saeclo:

Credo, quod aut superis animas post funera reddunt

Aut ars mira potest legem mutare barathri.

Sed si horum nihil est, certus stat marmore Hector

Testaturque suam uiua formidine mortem.

Ilio

illio A