Epitaphion de filia Oageis infantula
Heu dolor! est magnis semper Mors inuida fatis,
Quae teneros artus inimico sidere mergit!
Damira hic tumulo regalis clauditur infans,
Cui uita innocua est quarto dirupta sub anno.
5
Quam facile offuscant iucundum tristia lumen!
Nemo rosam albentem, fuerit nisi quae bona, carpit.
Haec paruam aetatem cuncta cum laude ferebat;
Grata nimis specie, uerecundo garrula uultu
Naturae ingenio modicos superauerat annos.
10
Dulce loquebatur, quidquid praesumpserat ore,
Linguaque diuersum fundebat mellea murmur,
Tamquam auium uernare solet per tempora cantus.
Huius puram animam stellantis regia caeli
Possidet et iustis inter uidet esse cateruis.
15
At pater Oageis, Libyam dum protegit armis,
Audiuit subito defunctam funere natam.
Nuntius hic grauior cunctis fuit hostibus illi,
Ipsaque sub tali fleuit Victoria casu.