Item in supra scriptum, quod se mori numquam diceret
Quantum tres Priami potuissent uiuere mundo
Aut quantum cornix atque elefans superest,
Tantam dum numeres longaeua aetate senectam,
Te numquam firmas Tartara posse pati,
5
Et credis Lachesim numquam tua rumpere fata
Aeternoque putas stamine fila trahi.
Quamuis tarda tibi ueniet mors ultima tandem,
Cum magis oblitus coeperis esse tui.
Nam poena est potius morbis producere uitam;
10
Quod non semper habes, tristius, esse diu, est.
Item in supra
item ut supra (M) vel unde supra Bm
Item in supra scriptum, quod
itemissquod (ss cum comp.) A corr. R¹