Luxurius carmina (anth. Riese) 337

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


De paranympho delatore, qui se ad hoc officium

Omnibus ingerebat

 

Hermes cunctorum thalamos et uota pererrat,

     Omnibus ac sponsis pronubus esse cupit.

Hunc quisquam <si> forte uelit contemnere diues,

     Mox eius famam rodit iniqua ferens.

5

Nec purum obsequium: notis, famulatur, amicis

     Indicet ut potius, quae uidet, ille uolens.

Non sua sortitur, te qui facit auspice uota,

     Sed tua; cui multum conferet, ut taceas.

paranympho

paranimfo A