Luxurius carmina (anth. Riese) 316

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De eo qui se poetam dicebat quod in triuiis cantaretur

Et a pueris laudaretur

 

Conponis fatuis dum pueris melos,

Zenobi, et triuio carmine perstrepis

Indoctaque malis uerba facis locis,

Credis tete aliquid laudibus indere

5

Famamque ad teneros ducere posteros?

Hoc nostrae faciunt semper et alites:

Si rite incanies, sibila tum canunt.

triviis

tribiis A