Luxurius carmina (anth. Riese) 310

Testo base di riferimento: H. Happ, 1986

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


In pantomimam Pygmaeam, quae Andromachae fabulam

Frequenter saltabat et raptum Helenae

 

Andromacham atque Helenam saltat Macedonia semper,

      Et quibus excelso corpore forma fuit.

Haec tamen aut breuior Pygmaea uirgine surgit

     Ipsius aut quantum pes erat Andromachae.

5

Sed putat illarum fieri se nomine talem,

     Motibus et falsis crescere membra cupit.

Hac spe, crede, tuos incassum decipis artus:

     Thersiten potius finge, quod esse soles!

pantomimam Pygmaeam

pantomina(m) pigmemi B