Felix carmina (anth. Riese) 254

Testo base di riferimento: A. Riese, 1894

Cura dell'edizione digitale: V. Russo, 2009

Altre sezioni


Postulatio honoris aput Victorinianum uirum inlustrem et primiscriniarum

 

Aspera dum quaterent humanas praelia mentes

      Aut raperet uastum nigra procella fretum,

Cum dubiis fortuna suis penderet habenis

     Torqueretque uagus stolida corda metus,

5

Anxia Phoebeis sanabant pectora templis

     Et sacros tripodas nosse salubre fuit.

Nunc etiam saeuis agitat quos cura periclis

     Atque inopi uexat dura labore fames,

Altera Parnasi currunt ad numina montis

10

     Castalioque lacu uiscera maesta fouent.

Te nudi tristesque rogant, tibi flebile plangit

      Auxilium poscens paupera turba tuum.

Tu mihi numen eris, Phoebeo munere plenus

     Qui potes infirmos morte leuare manu.

17

Erige languentem, morbos depelle meroris

16

      Et miserum melior factus Apollo iuua,

15

Quaeque meos domus est proauos miserata patremque,

18

     Haec eadem natis praemia nota ferat.

Non ego litigeros cupio cognoscere fasces,

20

      Nec mihi reddantur iura superba precor;

Triste forum nolo, uexant quod praelia pacis

     Fraternisque odiis alea caeca subit;

Conflictus audire piget rixasque togarum,

      Quas inter fictus concrepat ore furor,

25

Iustitiam calcat seductus faenore praedae

     Et, quas defendit, partibus arma parat;

Nec mihi qui pereant ulli poscuntur honores

     Aut auidus pompae maxima lucra peto:

Sit mihi fas audire sacros et cernere cultus,

30

     Ecclesiae spectans dona uenire mea.

Sic tibi Phoenicis transcendere congruat annos

     Incolumique aeuum coniuge laetus agas,

Sic thalamis prolem socies uideasque nepotes

     Prudentis gremio ludere semper aui,

35

Inclita sic celsi praeuectus fata parentis

     Exsuperes meritis saeclaque longa geras;

Sic priscos uincas atauos clarosque parentes

      Et placido regi nuntius orsa feras:

Adnue poscenti, miserum sustolle ruinae;

40

     Clericus ut fiam, dum uelis ipse, potes.

honoris

honori A