Fulgentius mythologiae, uersus inserti 605

Reference basis text: R. Helm, 1898

Editing of the digital edition: M. Manca, 2009

Other sections


Thespiades, Hippocrene

Quas spumanti gurgite

Inrorat loquacis nimbi

Tinctas haustu Musico,

5

Ferte gradum properantes

De uirectis collium,

Vbi guttas florulentae

Mane rorat purpurae

Vmor algens, quem serenis

10

Astra sudant noctibus.

Verborum canistra plenis

Reserate flosculis.

Quicquid per uirecta Tempe

Raptat unda proluens

15

Innientis etre cursu

Quam produxit ungula,

Quicquid Ascreus ueterna

Rupe pastor cecinit,

Quicquid exantlata gazis

20

Vestra promunt horrea,

Quod cecinit pastorali

Maro silua Mantuae,

Quod Meonius ranarum

Cachinnauit proelio,

25

Parrhasia candicanti

Dente lyra concrepet;

Ad meum uetusta carmen

Saecla nuper confluant.

14

proluens G H profluens