Victorinus de lege domini


Solus in antiquo fulgebat clara potestas,

Sideribus caeli totum qui luminat orbem,

Verum qui Christum misit renouare salutem.

Hunc lex esse deum populo monstrauerat unum:

5

Vnum hunc esse patrem, a quo sunt omnia facta,

Atque unum Christum, per quem deus omnia fecit.

De domino dominus, lumen de lumine natus,

Filius ipse dei, carissimus ipse minister.

Hic fecit fluuium de fonte manare perenni,

10

Qui tot fluit in partes, ut uenti, in quattuor orbis.

Fudit aquas in agros, fontis sapor et color unus.

Hic regem terris, hominem, suo plasmate fecit,

Quem dominatorem uoluit his omnibus esse.

Protinus illicitum uetuit contingere pomum,

15

Vnde malum sciret, unde dinosceret aequum.

Angelus hunc refuga coepit nudare salutem.

Adam, parua fide, nimium qui abducitur, alto

Fallitur ingenio mendacia uerba secutus.

Pestifer hinc uario suscepit nomine serpens,

20

Vipereus coluber, diros portare triumphos.

Vicit uicta uirum, gaudet portando uenenum.

Ipsa prior natis concepit femina mortem.

Consilium placuit, tegimen caeleste reliquit.

Corpore dissimiles Cain Abelque benignus

25

Atque animo fratres uaria sic munera summo

Obtulerant domino deo lac atque hordea ruris,

Sed quia iustus erat Abel meliorque probatus

Inuiditque malus, ut frater dignior esset,

Propterea gratus pastor pecudumque magister

30

Fraternae cecidit primus uiolentia dextrae.

Hic Enoc insignis refugarum ut turba latronum;

Sacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum,

Translatus magno pignus seruatur honore.

Reddidit ergo deus gnatis peccata parentum

35

Diluuioque necans, facinus ne cresceret ultra,

Extinxit subolem patrum peccata sequentem.

Perfectus Noe solus sine culpa repertus,

Bis quinquagenis annis qui texuit arcam,

Promeruit tantum ereptus mortis ab undis

40

Cumque sua prole seruatur in altera gente.

Hic Abraham magnus animo iustusque bonusque,

Qui primus genere patria et genitore relicto

      Respiciens caelum credidit esse deum

Voce dei suasus secessit in extera terra,

45

Tanta fide meruit sublimi dignus honore,

Gentibus ut pater et populis credentibus esset.

Huius insigne decus Isac de corpore natus.

Hunc genuit Sara, sterilis post tempora longa.

Hostia prima datus fida patientia plenus.

50

Cum geminos Isac genitor materque Rebecca

Fudissent terris et patri gratior esset,

Qui prior exisset Esau quam qui ultimus ille

Sed tamen humilior habitus, quia nomine Iacob,

Hunc benedixit enim iustus epulisque paratus,

55

Dum senior frater uenatus gloria tardat

Gratia caelesti magnoque priuatus honore.

Ne liuore malo fratris iuniorque periret,

Sedibus externis latuit multosque per annos

Consilioque bono, quod mater cara dedisset.

60

Occurritque huic dominus tum forma decora

Temptauitque animos, an possit noscere et ipsum:

Cum bene sensisset dominum luctando potentem,

Abstinuit non ante manus, non ante remisit,

Quam deus omnipotens uellet benedicere seruum.

65

Iudas et ipse pater, regalis sortis origo,

Ex quo duces geniti, cuius de semine reges

Numquam defuerunt, donec uentura potestas

Gentibus exspectata diu promissa ueniret.

Venditio Ioseph, cuius sine sorde iuuenta,

70

Carceris et dura conficta calumnia poena,

Gloria post gemitus regnique secunda corona

Inque fame panis tribuendi larga potestas.

Dux populi Moyses, regis qui limina liquit

Spernens diuitias, quae florent tempore pauco,

75

Ceruice subnixa, minis non territus ullis,

Qui pro tanta fide permagno mirus honore

Armatus uirtute dei magnalia gessit.

Dum pecus ad montem ageret pastorque benignus,

Visibus occurrit confestim luminis ardor,

80

Factaque uox mira Moysen conterruit ipsum

Mandatumque dedit, quod gens Hebraea teneret.

Percussit gentem plagis terramque reliquit,

Confudit regem durum populumque ducabat.

Calcauit fluctus, hostem demersit in undis,

85

Fecit aquam dulcem per lignum semper amaram.

Cum Christo coram populo manifeste locutus,

Cuius de luce nitor acer in ore refulsit.

Conscendit montem, ut legem disceret illic.

Dum nimium cessat uel detardatur ibidem,

90

Insipiens populus uitulum fecitque malignum:

Et quia sacrilegus populus peccasset inique,

Indignatus enim Moyses magnoque dolore

Proiecit tabulas manibus fractasque reliquit.

Rursus adest montemque capit tabulasque requirit.

95

Acceptam legem per sanctos diffudit in orbe.

Omnia de Christo, per Christum cuncta locutus,

Hic probus et magnus uictor in pace quieuit.

Iesus, Naue filius, Auses ante uocatus

Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine iunxit

100

Hic fluuium scidit et populum transire coegit,

Distribuit terram gnatis promissa parentum

Et solis cursum statuit, dum uinceret hostem

Expulit externas gentes prolemque gigantum.

Omnia legitime sollemni cura peregit,

105

Nominis exemplum, Christi uirtutis imago.

Quid de iudicibus populi per singula dicam,

Quorum uirtutes, si conscribantur in unum,

Verborum spatiis numerosa uolumina complent?

Sed tamen ex multis paucorum dicere uitam

110

Corporis explendi membrorum postulat ordo.

Ex quibus est Gedeon dux agminis acer in hoste

Non uirtute sua tutelam acquirere genti

Certus larga fide signum petit excita mente,

Quo uel non possit uel possit uincere bellum:

115

Vellus ut in nocte positum de rore maderet,

Omnis circumitu tellus siccata iaceret;

Atque iterum solo remanente uellere sicco

Haec eadem nocte roraret terra liquorem.

Hoc etenim signo praedonum strauit aceruos:

120

Ter centeno equitum numero, Tau littera graeca,

Armatis facibus et cornibus ore canentum.

Vellus erat populus ouium de semine sancto,

Nam terra uariae gentes fusaeque per orbem,

Verbum, quod nutrit, ros .................

125

..........................................

............................iura parentum,

Peccatum uoti uiolenta mente coperuit,

Pro scelere tribuit famam, pro crimine uitam.

Cum uaria fidens Samson uirtute superba

130

Lustraretque loca, magno cum pondere uidit

Occurrisse feram, ualida quam dextra necauit,

Mira fide, postquam congestum in ore leonis

Dulce est mellis opus gratumque, id repperit ipse.

Huic etiam Samson super omnia corpora uires:

135

Spiritus hoc donum, capiti concessa potestas.

Vincula nulla uirum uinctum potuere tenere.

Gloria sed postquam capitis summota recessit,

Occidit atque hostem ultor sua morte peremit.

Mirificus Samuel, cui reges unguere primum

140

Praeceptum, dare chrisma uiris, ostendere Christum.

Talibus in uitae spatio laudabilis egit,

Vt quoque post requiem prophetica dona teneret.

Psalmographus Dauid, magnus rex atque propheta,

Produxit uictor deletis hostibus arcam,

145

Passurum Christus cuius se uoce canebat

Sponte, quod ingratus populus sine lege peregit.

Cui deus ex utero fructum promiserat olim

Prolem sublimi solio suo ponere sanctam:

Fixa fides domini, quae sponderat, omnia fecit.

150

Successit patri Salamon, sapientia plenus,

Qui duram potuit litem discernere matrum,

E quibus una suum nocturno tempore pressit

Subiecitque suum et saluum transtulit ad se.

Afferri gladium confestim praecipit ipse,

155

Partibus ut matres diuisa membra tenerent.

Cognouit sapiens et: "infantem suscipe", dixit.

Aemulus Ezechias, populi corrector inertis,

Quique coli mandata dei prior omnia iussit,

Hic moriens lacrimis annos et tempora uitae

160

Accepit. merito talem tulit actus honorem.

Ingenti zelo Iosias rector et ipse.

Tantum nemo supra nec postea taliter egit.

Idola destituit, destruxit templa nefanda,

Atque sacerdotes super aras igne cremauit,

165

Ossa prophetarum falsorum cuncta refodit,

Incenditque aras, adolenda cadauera, lucos.

Nobilis Elias, qui nondum debita mortis

Gustauit, quoniam rursus uenturus in orbe est;

Hic infracta fide, populum regemque furentem,

170

Militiam domini qui deseruere beatam,

Verberibus famis hos ut castigaret amaris,

Sidera conclusit, tenuit in nubibus imbrem.

Esse deum cunctis ostendit, paruit error:

Nam madida fluuio super aras hostiae membra

175

De caelo precibus ueniens ui flamma comedit.

Et quotiens uoluit, totiens ruit ignis ab alto.

Diuisit fluuium, transgressus in auio uenit,

Sublatus curru paradisi uectus in aula est.

Huius discipulus, fortis successor Eliseus,

180

Qui duplicem petit Eliae sibi sumere sortem,

Iordane percusso pedibus uia facta regressus,

Demersam fluuio releuauit uirga securem.

Cuius post obitum iam condita membra sepulchro:

Abiectus quidam mactatus caede latronum

185

Vt tetigit costas, renouata luce reuixit.

Turba prophetarum tectis sapientia uerbis

Spiritu sancto dei, praesaga uoce locuta est:

Oses, Amus, Micheas, Ioel et Abdia, Ionas,

Habacuc, Sophonias, Aggaeusque

190

Zacharias uim passus et angelus Malachiel.

Esaias locuples uates, cui fontes aperti:

Tam manifesta fide uerbum deus ore profudit

Largaque per Christum patris est expleta uoluntas.

Quem populus sectum ligno, sine culpa repertum,

195

Immeritum demens crudeli morte peremit.

Sanctus Hieremias, quem gentibus esse prophetam

Aeterna uirtus iussit dixitque futurum.

Qui quoniam plebis infanda facta reuoluit

Et fore captiuos, nisi paenituisset iniquis,

200

Vincula dura tulit, squalenti carcere clausus:

Inque luto putei famis hausit tabida membra.

Sed postquam, quae noluerant audire, probauit

Atque hostes uictum populum duxere triumphis,

Horrida uix tandem caruit sua dextra catena.

205

Nulla morte uirum constat neque caede peremptum.

.............................................

Quam magnus Daniel, qualis uir, quanta potestas,

Qui falsos testes ipsorum prodidit ore,

Somnia secreta regi prior ore resoluit.

210

Pro Christo reus et factus bis praeda leonum,

Seruatusque palam, uictor in pace quieuit.

Huius tres socii uix digna laude canendi:

Contempsere regem soli sua corpora flammis

Tradere se poenis potius pro nomine magno.

215

Esdra uates, legis doctor et ipse sacerdos,

Qui populum captum post tempora longa reduxit,

Ignibus et multa consumpta uolumina uatum

Spiritu completus memor omnia reddidit ore,

Omnia, quae ueteri de testamento locutus.