Luxurius carmina (anth. Riese) 360

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


De pardis mansuetis, qui cum canibus uenationem faciebant

 

Cessit Lyaei sacra fama nominis,

Lynces ab oris qui subegit Indicis.

Curru pauentes duxit ille bestias

Mero grauatas ac minari nescias

5

Et quas domarent uincla coetu garrulo.

Sed mira nostri forma constat saeculi,

Pardos feroces saeuiores tigribus

Praedam sagaci nare mites quaerere

Canum inter agmen et, famem doctos pati,

10

Quidquid capessunt, ore ferre baiulo.

O qui magister terror est mortalium,

Diros ferarum qui retundit impetus,

Morsum repertis ut cibis non audeant!

venationem faciebant

venationefaciebat A