Luxurius carmina (anth. Riese) 315

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


In gibberosum, qui se generosum iactabat

 

Fingis superbum quod tibi patrum genus,

Nunc Iuliorum prole te satum tumens,

Nunc Memmiorum Martiique Romuli,

Prodesse gibbo forte quid putas tuo?

5

Nil ista falso uerba prosunt ambitu.

Tace parentes, ne quietos moueas:

Natura nobis, unde sis natus, doces.

gibberosum (b supra l.) A