Luxurius carmina (anth. Riese) 309

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anacreontium in medicum inpotentem,

Qui ter uiduam duxit uxorem

 

Post tot repleta busta

Et funerum cateruas

Ac dispares maritos,

Rugosa quos peremit

5

Fatis anus sinistris,

Tu nunc, chirurge, quartus

Coniunx uocate plaudis.

Sed uiuus es sepultus,

Dum parte qua decebat,

10

Nil contines mariti.

Iam nosco, cui uidetur

Nupsisse Paula rursus.

Nulli! quid ergo fecit?

Mutare mox lugubrem

15

Quam sumpserat, cupiuit

Vxor nefanda uestem,

Vt - quartus atque quintus

Possit uenire coniunx!

Anacreontium

anagretium A