Luxurius carmina (anth. Riese) 298

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


In spadonem regium, qui mitellam sumebat

 

Rutilo decens capillo

Roseoque crine ephebus

Spado regius mitellam

Capiti suo locauit;

5

Proprii memor pudoris,

Bene conscius, quid esset,

Posuit cogente nullo,

Fuerat minus quod illi.

1

Rutilo

ratio A , emend. Bm app.

raro Heins. Bm. text. M