Luxurius carmina (anth. Riese) 288

Reference basis text: H. Happ, 1986

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Iambici ad lectorem operis sui

 

Priscos cum haberes, quos probares, indices,

Lector, placere qui bonis possent modis

Nostri libelli cur †retexis† paginam

Nugis refertam friuolisque sensibus

5

Et quam tenello tiro lusi uiscere?

Et forte doctis si illa cara est uersibus,

Sonat pusilli quae laboris schemate,

Nulla decoris, ambitus sententia -

Hanc iure quaeris et libenter inchoas,

10

Velut iocosa si theatra pernotes!

Iambici ad lectorem operis sui

iamviciadlectoremoperisui A