Qui cupit iratum placidumue scire Tonantem,
Hoc carmen, sed mente legat, dum uoce recenset.
Agnoscet quem templa poli, quem moenia caeli
Auctorem confessa suum ueneranter adorent.
5
Quinque plagae septemque poli sol luna triones
Sidera signa noti nix imber grando pruinae
Fulmina nimbus hiems tonitrus lux flamma procellae
Caelum terra iubar chaos axis flumina pontus
Vel quicquid natura dedit praecepta creare,
10
Hoc agit et sequitur uariis sub casibus iras
Et pia uota Dei. Miseris hinc atque beatis
Pro meritis morum, pro certo tramite uitae
Paupertas mors uita salus opulentia languor
Taedia tristitiae splendor compendia damnum
15
Gaudia nobilitas uirtus prudentia laudes
Affectus maeror gemitus successus egestas,
Ira potestatum, trux indignatio regum:
Omnia quae ueniunt, bona gaudia tristia saeua,
Descendunt ex arce Dei, de sede Tonantis,
20
Qua pietas aeterna manet, lux spiritus ardor,
Arce, ubi dicuntur laudes sine fine perennes,
Et merito, quia fine carens primordia nescit
Rerum causa Deus. Taetrum chaos igne resoluens
Igne creata fouet; nam totum flamma uaporat
25
Et flammae pascuntur aquis, quibus omnia constant
Nubibus et radiis solis pascentia anheli.
Inde potens generata manet natura creatrix,
Intra se retinens quicquid per saecla refundit.
Ac pietas quia sancta Dei uirtute modesta est,
30
Clade repentina numquam punire nocentes
Assumat: poenam cohibet poenamque minatur,
Territa quo Dominum possit mens nostra precari
Et peccatorum ueniam non laesa mereri.
Sic impune reis licuit peccasse fatendo.
35
Ante prophetarum dictis sonuere futura;
Sed postquam Christus .............
Aduenit sub uoce Dei soluensque necantes
<Occidit> .....ne ........ nostra futuri
Gens hominum, dare signa reis natura iubetur
40
Ne lateant mortale genus quaecumque propinquent,
Praemonet ante pius quam <mittat> tanta pericla,
Prodigiis signisque docens elementa fatigat.
Nam quare coitu simili <bipedumque> creantur
Partus quadrupedes? Sterilis fecundior aluus
45
Cernitur: infantem discors <natura> biformem
Protulit imparibus membris numeroque modoque
Et pauet infelix enixa puerpera natum.
Sic peccata parant horrenda in germina partus.
Ante suos ortus quid iam peccauerat infans?
50
Non fuit infantis facinus, sed forte parentum
Noxa caput sequitur, poenam capit ante reatum.
Quid fera, quid pecudes, quid peccauere uolucres?
Quid caelum, quid terra polus, quid pontus et astra?
Quid solis radii, quid lunae frigidus orbis?
55
Nonne fatigantur dantes per tempora signa?
Nam uentura monet per tot praesagia somnus
Proditor et quid sit post tempora certa futurum
Cornipes effatur, pecudes uolucresque loquuntur:
Quodque hominis mala lingua tacet, fera belua piscis
60
Despiciunt proprii generis seruare figuras,
Contra naturam dum turpia membra rebellant.
Nam micat unde polo ueniens quicumque cometes,
Hinc matres et monstra creant, hinc unda cruores
Inficit et spumis rubicundior alueus exit,
65
Hinc calidas pluit imber aquas et roscida tellus
Sanguine puniceas spicis producit aristas
Et uiola est mentita rosam pallore fugato,
Ac rubor infelix et candida lilia tinxit.
Tertia sors Erebi terrae prorumpit hiatu
70
Et discit perferre diem, uiolare serenum
Audet et exsangues caelo producere manes
Viuida funereis admiscens ora, sepultis
Pestibus Herculeos mundo mentita furores,
Cum niger umbrarum ueniens exercitus orbem
75
Appetit inuadens non umida tempora lunae.
Auditur mugire solum, solisque tenebras
Quis neget et stellas alieno tempore uisas,
Caeruleum pallore diem roseumue colore
Lunaremque globum fuscata lampade tectum
80
Et mare purpureum nudato litore siccum,
Piscibus oceani proprias sitientibus undas?
Nescia mentiri rerum cognata fidelis
Conseruat natura fidem pietate Parentis
Participans, quaecumque forent mundoque minentur,
85
Ostentis uentura monens, ut pectore laeto,
Si bona sunt uentura, bonis nos ante fruamur,
Si mala portendant, liceat placare precando
Naturae caelique Deum post saecla manentem.
Nemo ferire uolens se praemonet ante cauendum,
90
Sed qui terret, amat; sic indulgentia poenam
Praeuenit et nullos capiunt tormenta reatus.
Non negat Omnipotens ueniam cuicumque roganti,
Supplicium cum saepe uetet, licet inde minetur
Omnibus, et nullum feriat censura Tonantis,
95
Ni uitium peccantis agat perstando maligne,
Et quemcumque ferit moderanter temperat ictus;
Corrigit errantem, non punit morte repente,
Si peccare diu parcat quicumque profanus.
Sed cum perstat homo semper delicta sequendo,
100
Sentiet iratum poena plectente furorem.
Nemo Deum sentit, quotiens irascitur ulli,
Ni fulget prae clade minas pietatis amore
Donec ab excelsis ueniat uindicta coercens:
Impete terribili grauis ingruit ira repente,
105
Sensim rursus adest nullo terrore minante,
Ante nec agnoscit Dominum quicumque furentem,
Donec in extremos gemitus recidente ruina
Ingruat incautum grauiori pondere frangens.
Sed non est omnis manus exstirpanda reorum;
110
Solos quippe necat, quos cernit nolle reuerti,
Addere sed grauibus peccatis crimina dura;
Nam mox tempus adest ueniae, quo uota recurrunt
Ad meliora semel, sed non reditura secundo
Ad scelus, abiectum lacrimis prece corde reatum.
115
Quis genus humanum nescit seruare uolentem
Auctorem dominumque Deum? Cui contulit index
Per tot facta dies, quem sexta luce creauit.
Prima dies nam lucis erat, mors una tenebris:
Lux datur ante polos, lux clari causa diei,
120
Lux iubar aethereum, lux noctis limes et umbris,
Lux facies rerum, dux lux cunctis elementis,
Lux genitis per cuncta color, lux gratia solis,
Lux decus astrorum, lux aurea cornua lunae,
Lux fulgor caeli, lux et primordia mundi,
125
Lux splendor flammae, lux magni temporis index,
Lux opus Auctoris primum, lux cardo pudoris,
Lux honor agricolis, requies lux omnibus aegris,
Lux aeui media est, lux quae dat tempora metis.
Et bene constituit mundi primordia lucem
130
Clarus ubique Deus numquam maculabilis auctor,
Quem non obscurant quacumque ex parte tenebrae
Nec celantur ei quaecumque obscura geruntur.
Initium factis lucem dat lucis origo.
Quanta spes mundi promissa est principe luce!
135
Quae totum praecessit opus quod continet orbis,
Quae solis praeuenit iter lumenque coruscum,
Cuius iussit ope clarescere cuncta creata.
Altera quippe dies caeli conuexa meretur
Et supra caelos ingentia flumina dantur
140
Ac dominatur aqua glomeratis fluctibus alma
Ignibus aethereis caelesti sede locatis.
Vnda beata nimis, meruit quae tecta polorum,
Celsa fauore Dei, iussu suspensa Tonantis.
Limitibus contenta suis elementa morantur
145
Nec flammas restringit aqua glaciemue reponit
Flammeus ignis aquae: seruant sub lege tenorem
Incorrupta suum, non impugnata uicissim;
Non discreta quidem, sed nec permixta morantur.
Tertia caeruleum ponti lux edidit aequor;
150
Fluctibus immensis pelagi freta glauca liquescunt
Ipsa dies terram meruit de fluctibus actam;
Eruitur tellus uasto demersa profundo
Et solidante globo grauior per inane pependit
Axe rotante polum; sunt pro radicibus undae;
155
Quam molles portant ceu fundamenta liquores,
Arida materies rapitur de corde fluenti
Nondum mater humus; cuius pars soluit harenas,
In glebam pars membra ligat, pars saxa tumescunt
Et cautes stant montis apex, pars flumina mergit,
160
Planities pars tensa iacet, pars litora curuat,
Pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret
In scopulos pars certa riget, pars ualle profunda
Cingitur et colles tumidi iuga celsa supinant
Et mare nauigerum quatitur spumantibus undis.
165
Atque humiles campos spatiis aequalibus aptant;
Pars data dulcifluis undantes fontibus agri.
Herba uirens prodit, it surculus omnis in auras
Et semper uestita comis frondescit oliua;
Omnia poma uirens profert, non parturit arbor;
170
Linguae laurus honos soluit donanda poetis;
Torta per obliquos it uitis in orbe corymbos,
Verberat et palmes ramos fluitante flagello;
Vinea pampineos subarundinat ebria campos,
Munera laetitiae spondens pendentibus uuis,
175
Fluctibus et uariis redolent florentia rura.
Vna parens tellus non unum fundit honorem,
Sed quot sunt herbae, tot permiscentur odores.
India mundus erat gemmans, pigmenta per herbas
Producunt sub sole nouo rudibusque racemis.
180
Est locus interea diffundens quattuor amnes
Floribus ambrosiis gemmato caespite pictus,
Plenus odoriferis numquam marcentibus herbis,
Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis.
Fructus inest anni, cum tempora, nesciat anni.
185
Illic floret humus semper sub uere perenni,
Arboreus hinc inde chorus uestitur amoene:
Frondibus intextis ramorum murus opacus
Stringitur atque omnes pendent ex arbore fructus
Et passim per prata iacent. Non solis anheli
190
Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis
Nec coniuratis furit illic turbo procellis;
Non glacies destricta domat, non grandinis ictus
Verberat aut gelidis canescunt prata pruinis.
Sunt ibi sed placidi flatus, quos mollior aura
195
Edidit exsurgens nitidis de fontibus horti;
Arboribus mouet illa comas, de flamine molli
Frondibus impulsis immobilis umbra uagatur:
Fluctuat omnis honos et nutant pendula poma.
Ver ibi perpetuum communes temperat auras,
200
Ne laedat frondes et ut omnia poma coquantur.
Non apibus labor est ceris formare cicutas:
Nectaris aetherei sudant ex arbore mella,
Et pendent foliis iam pocula blanda futura.
Pendet et optatae uiuax medicina salutis,
205
<Et quae> dependent sollers pictura figurat.
Auroram iam quarta dies praemiserat undis
Et rutilante polo compresserat ora rubore:
Mox solis radiare globum iubet igne salutis.
Flamma salutaris perfundit lumine mundum,
210
Cuncta salutifero rident elementa uapore;
Cuius ab igne suo lunam iubet ire secundam,
Nigra tenebrarum corrumpere tempora noctis
Et trepidum proferre diem comitante quiete;
Candida somnigeris collustrans cornibus axem,
215
Quae numero est crescente breuis, sed plena minore.
Flammeus ornatus caeli per sidera fulsit:
Officia stellis, numeros et nomina iussit,
Tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit,
Limitibus fixit, iubar induit, axe rotauit,
220
Cursibus aptauit, caeli regionibus addit.
Agminis innumeri nec flammea sidera solem
Destituunt quacumque die, sed luce premuntur
Luminis immensi radiato uertice fusi.
Nec mirum, si clara latent sub sole corusco
225
Sidera, quo mundum monstrat mensura minorem,
Qui fouet igne pio caelum mare sidera terras.
Concepta uirtute Dei, quem sphaera polorum
Sustinet, et sentit Dominum per cuncta tonantem,
Cuius ab imperio ueniunt quaecumque ministrat.
230
Omnia iussus agit, totum sub lege laborat,
Miles et ipse Dei, cum luna et sidera cuncta
Ostentans sub uere nouo, sub tempore primo,
Sub tirone die ueterana in saecla parato.
Addit quinta dies animalia cuncta profundi.
235
In corpus solidantur aquae neruique ligantur.
Musculus humor erat, fluctus durescit in ossa
Atque oculi gemmantur aquis umore gelato.
Et quot sunt fluctus, tot forsitan aequore pisces
Luserunt fluido per caerula uasta natatu
240
Et crispante freto perflabant naribus undas.
Terrigenis factura cibos post cuncta creandis
Exilit inde uolans gens plumea laeta per auras
Aera concutiens pinnis crepitante uolatu
Ac uarias fundunt blando modulamine uoces
245
Et puto collaudant Dominum meruisse creari.
Hae niueo candore nitent, has purpura uestit,
Est croceus his pluma color, has aureus ornat
Galbanus, ast aliis pinnae solidantur ocellis
Atque hyacinthus adest per colla et pectora fulgor;
250
Eminet his cristatus apex, has lingua decorat
Et breuitas formae pensatur uoce canora;
Est unus his pluma color, has discolor ornat
Pinna, per innumeras currens pictura uolucres,
Et rudibus tenuem subtexunt aera pennis.
255
Sexta dies folium ramis et floribus herbas
Euomit et spicans acuit seges omnis aristas.
Silua comis uestita uiret nidosque loquaces
Exhibet et uarias decantat garrula uoces,
Cum natabunda uolat non motis plausibus ales;
260
Frondibus insidens uento cum fronde mouetur,
Vnguibus ad ramos infixa tenacibus haeret.
Pinnigerum uernare nemus uapor urguet in usus
Pignoris et molli durescunt oua tepore.
Pinnantur membrata globis, animantur, anhelant,
265
Rumpuntur, confracta sonant, nutrita uolatus
Temptant et rudibus librantur in aera plumis.
Sed cum discordent inter se elementa coacta,
Fetibus eductis concordant unda uel ignis:
Vnda creat uolucres, producit flamma uolucres.
270
Pabula mundus erat, sed non qui pasceret herbas
Adfuit: intactis senuissent floribus herbae,
Ni pascenda daret tellus iumenta per agros.
Cornibus erumpunt armata fronte iuuenci
Et per prata uagum sequitur sua bucula taurum;
275
Ceruus in arua fugax palmatis cornibus errat
Et uelox prorumpit equus, pecus utile belli.
Impia terribiles producit terra leones,
Simplicitas ouium fraudem passura luporum
Et raucos timuit discurrens damma molossos.
280
Spumat aper, mortes lunato dente minatur
Et latus obliquans meditatur proelia toruus,
Ne Massyla fames duros descendat in armos
Aut aper alter eat spumantia bella mouere.
Promitur omne genus pecudum, genus omne ferarum
285
Inter prata uagum nullo custode per herbas.
Instar montis habens incedit bestia moles;
Promitur anguis hians, quatitur sub dente uenenum,
Et maculosa repit squamis per uiscera serpens,
Ante uenena nocens, missura flatibus oris
290
Et subita sparsura grauis per sibila mortes
Atque eadem membris uitae paritura medellas.
Sed ne cuncta simul passim per cuncta fuissent,
Distribuit loca certa Deus et tempora fixit.
Tempore non uno ueniunt quae saeua uocantur:
295
Non semper mouet arma leo nec scorpius ictus
Semper habet nec semper agit fera uipera mortes
Nec semper tollunt ad uulnera colla cerastae;
Non semper furit unda maris nec semper adurit
Solis ubique calor: pro tempore temperat ignes,
300
Pro regione plagae, pro tempore temperat undas
Et modo bellantes fluctus freta pigra iacebunt.
Ipse polus, qui grande tonat, sine nube serenus
Iam tacet et puro redeunt sua lumina caelo.
Multa locis data sunt uariis dispersa per orbem:
305
Arida uipereos angues suscepit harena,
Vmida sortitur tellus fera colla leonum,
India cum gemmas et eburnea monstra minatur
(Belua diuinos inter generatur odores
Ambrosiasque rapit male fraglans bestia messes)
310
Incertusque color tigris per mille colores
Montibus Hyrcanis uento fetata marito
Mittitur ut uincat currens orbata procellas.
Cornibus erectos sortita est Africa dammas,
Concaua suscipiunt per montes saxa dracones.
315
Cetera distribuit diuersis semina terris,
Plurima coniunxit, sed caespite, mente diremit.
Munera praeterea funduntur diuitis agri:
Protulit eximias et ditior India gemmas,
Producunt niueos et litora rubra lapillos,
320
Flammantes uiridesque tulit Babylonia crustas;
Persica nobilitas pretiosis litora gemmis,
Frigidus et roseo carbunculus ardet honore,
Ser et fila trahit nullo sub pollice ducta,
Balsama Caesareos plorant uirgulta per agros
325
Et nimis ambrosium lacrimae dant munus odoris;
Cinnamon interior profert sub Phoenice tellus
Solis amica nimis nam non de sole perusta
Haec nardi flores, haec portio fundit amomum.
Omnibus his genitis animal rationis amicum
330
Formatur uirtute Dei, limatur in artus,
Vt dominanter eat moderatior omnibus unus.
Naturae iussit quae protulit omnia princeps,
Ast hominem non terra parit, non pontus ab undis,
Non caelum, non astra creant, non purior aer,
335
Sed dominaturum cunctis Dominator et Auctor
Plasmauit per membra uirum de puluere factum.
Limus adhuc deformis erat, membratur in artus
Corporeus, species hominis, caelestis imago.
Conspicitur noua forma uiri sine mente parumper.
340
Spiritus infusus subito per membra cucurrit
Et calefacta rubens tenuit praecordia sanguis,
Mox rubuere genae, totos rubor inficit artus.
Iam cutis est qui puluis erat, iam terra medullas
Ossibus includit, surgunt in messe capilli.
345
Orbe micant gemino gemmantia lumina uisus
Et uocem compago dedit noua machina surgens
Auctorem laudare suum gauisa, quod esset,
Atque oculos per cuncta iacit: miratur amoenum
Sic florere locum, sic puros fontibus amnes
350
Quattuor undisonis stringenti gurgite ripas
Ire per arboreos saltus camposque uirentes,
Miratur. Sed quid sit homo, quos factus ad usus
Scire cupit simplex et non habet unde requirat,
Quo merito sibimet data sit possessio mundus
355
Et domus alma nemus per florea regna parata;
At procul exspectat uirides iumenta per agros
Et de se tacitus quae sint haec cuncta requirit
Vel quare secum non sint haec cuncta uolutat;
Nam consorte carens cum quo conferret egebat.
360
Viderat Omnipotens haec illum corde mouentem
Et miseratus ait: "demus adiutoria facto
Participem generis." Tamquam si diceret Auctor:
"Non solum decet esse uirum, consortia blanda
Nouerit, uxor erit, cui sit tamen iste maritus;
365
Coniugium se quisque uocet, dulcedo recurrat
Cordibus innocuis et sit sibi pignus uterque,
Velle pares et nolle pares, stans una uoluntas.
Pax animi concors paribus concurrere uotis,
Ambo sibi requies cordis sint, ambo fideles
370
Et quicumque datur casus, sit causa duorum."
Nec mora, iam uenit alta quies oculosque supinat
Somnus et in dulcem soluuntur membra soporem.
Sed cum iure Deus nullo prohibente ualeret
Demere particulam de quod pius ipse pararat
375
(Sed si ablata daret iuueni sua costa dolorem,
Redderet et tristem subito, quem laedere nollet),
Fur Opifex uult esse suus. Nam posset et illam
Puluere de simili Princeps formare puellam,
Sed quo plenus amor toto de corde ueniret,
380
Noscere in uxorem uoluit sua membra maritum.
Diuiditur contexta cutis, subducitur una
Sensim costa uiro, sed mox reditura marito.
Nam iuuenis de parte breui formatur adulta
Virgo decora rudis matura tumentibus annis,
385
Coniugii subolisque capax quo nata probatur,
Et sine lacte pio fit mox infantia pubes.
Excutitur somno iuuenis, uidet ipse puellam
Ante oculos astare suos, pater, inde maritus,
Non tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor.
390
Somnus erat partus, conceptus semine nullo;
Materiem fecunda quies produxit amoris
Affectusque nouos blandi genuere sopores.
Constitit ante oculos nullo uelamine tecta,
Corpore nuda simul niueo quasi nympha profundi:
395
Caesaries intonsa comis, gena pulcra rubore,
Omnia pulcra gerens, oculos os colla manusque,
Vel qualem possent digiti formare Tonantis.
Nescia mens illis, fieri quae causa fuisset.
Tunc Deus et Princeps ambos coniunxit in unum
400
Et remeat sua costa uiro, sua membra recepit,
Accipit et fenus, cum non sit debitor ullus.
His datur omnis humus cum quicquid iussa creauit
Aeris et pelagi fetus, elementa duorum
Arbitrio commissa manent. His "crescite", dixit
405
"Et replete solum" Omnipotens "de semine uestro
Sanguinis ingeniti natis; nutrite nepotes
Et de prole nouos iterum copulate iugales.
Vel dum terra fretum, dum terram subleuat aer,
Dum solis micat axe iubar, dum luna tenebras
410
Dissipat et puro lucent mea sidera caelo,
Sumere quicquid habent pomaria nostra licebit;
Nam totum quod terra creat, quod pontus et aer
Protulit, addictum uestro sub iure manebit
Deliciaeque fluent uobis et honesta uoluptas:
415
Arboris unius tantum nescite saporem."
Dixerat ista Deus, sanxit natura quod inquit
Omnipotens. Mirata diem, discedere solem
Nec lucem remeare putat terrena propago
Solanturque graues lunari luce tenebras,
420
Sidera cuncta notant caelo radiare sereno.
Ast ubi purpureo surgentem ex aequore cernunt
Luciferum uibrare iubar flammasque ciere
Et reducem super astra diem de sole rubente,
Nox reuocata fouet hesterna in gaudia mentes;
425
Temporis esse uices noscentes luce diurna
Coeperunt sperare dies, ridere tenebras.
Tot bona facta Deus non obliuiscitur umquam,
Quae propter hominem fecit sanxitque manere.
Huic Dominus pietatis opem subducere non uult,
430
Addicet nec plasma suum. Scit conditor aeui
Esse nihil prorsus praeter se ubique rogandum,
Et nisi subueniat, succurrens non erit ullus.
Inde malo bonus est homini Deus, omnibus auctor
Spes opifex dominus rector dux arbiter index,
435
Continua bonitate pius, uirtute modestus,
Simplicitate bonus, sed culmine celsior omni.
Ibant per flores et tota rosaria laeti
Inter odoratas messes lucosque uirentes
Simpliciter pecudum ritu uel more ferarum,
440
Corporibus nudis et nescia corda ruboris.
Quid pars membrorum secretior esset habenda?
Vnde rudes scirent, quid moribus esset honestum?
Quod digitos oculosque, putant hoc quoque pudenda.
Publica iungebant affectibus oscula passim
445
Nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,
Illicitumque sibi prorsus nihil esse putabant.
Et bene credebant, quibus omnia iussit ad usus
Arboris unius fructu sub lege negato.
Vomere non tellus, non rastris iussa domari,
450
Quaerere nec sudor fructus quocumque labore
Cogitur aut campos aliquo de fonte rigare;
Imbre ferax nullo, pluuiis absentibus uber
Caespes et arbitrio crescit fetura marito.
Praeterea solis datus est locus ille duobus:
455
Deliciis hominum tantum constructus opacis
Nec placidas sustentat aues, non ore cruentas,
Vnguibus armatas nescit perferre uolucres,
Omne genus pecudum nescit, genus omne ferarum.
Solus ibi irrepsit squamoso corpore serpens
460
Fraudibus imbutus mortis, caput omne malorum,
Pectore uipereo mellitum ex ore uenenum
Funereo sub dente parans spumante palato.
Ergo ibi liuor edax, coctum serpente uenenum
Inuidiae mordacis habens sub fronte modesta,
465
Quaerit opem sceleri, per quam fallatur honestas
Simplicitasque cadat uel credula corda reatum
Incurrant non fraude sua, sed clade perenni.
Fortia corda uiri non expugnanda per anguem
Praesensit pietatis inops et coniugis aures
470
Aggreditur sub uoce pia, sermone maligno
Insidiosus adit heu mollia corda puellae:
Ingerit ore cibos crudeli funere plenos.
His semel assumptis reserantur lumina cordis
Ac permixta bonis patuit doctrina malorum.
475
Paenituit nescisse dapes et damna putantur
Temporis exacti spatia. Procedere peius
Ausum quippe nefas: temptat seducta maritum
Et capit insontem iam noxia femina uictum.
Circumuenta perit, sed circumscripta fefellit.
480
Nec circumscriptor serpens impune triumphat.
Nam postquam et iuuenis uiolata mente comedit
Funereos sine lege cibos in morte futuros,
Mox sapit infelix, quid prauum, quid sit honestum:
Cognita simplicitas, sed mox est corde fugata.
485
Membra pudenda putant partem, quae est prolis origo,
Et qua uentris erat digestio turpis habetur.
Omnibus e membris pars mundior illa putatur,
Noxia sola magis fuerat quae in corpore toto,
Os, aditus mortis quam protulit atque recepit
490
Lingua suada mali, sed et aures limina mortis.
Viderat Omnipotens homines didicisse pudorem,
Perdiderant quem fraude truci dapibusque comesis,
Errantes per prata reos foliisque tegentes
Fecundos artus: dant agnita membra reatum,
495
Illicitum fas ante putant licitumque profecto
Creditur esse nefas. Hos increpat ore tonanti,
Sacrilegos quos iura Dei calcasse profanat,
Dum quaerunt ullas foliis uel rupe latebras,
Tunc magis obtunsi, cum credunt posse latere
500
Omnituum quodcumque Deum, cui cuncta patescunt,
Et merito, quia cuncta facit fecitque iubendo.
Non fugit artificem chalybis, quae massa caminos
Sustineat, quae missa semel fornace liquescat,
Exedat rubigo latens quae uiscera ferri;
505
Hic non defossa prodit tellure metalla,
Promittit saxis et non de puluere gemmas;
Scit, quibus immittat mordaces fluctibus hamos
Retibus aut pisces fallat scrutator aquarum,
Et male uenturas spondet sibi nauta procellas;
510
Si pluuialis hiems aut saxeus urgeat imber,
Non latet agricolas; sub terris prouidus undae
Promittit fontes designans ante saporem
Inspecta tellure semel, sine fluctibus ullis;
Sibila dum reticent necdum serpente probato
515
Praedicit Psyllus uim cuiuscumque ueneni;
Signa uidet mortis medicus reducisque salutis
Et negat aut spondet uicturum iudice uisu
Taedia laetitiae uel gaudia luctibus indens.
Cur exempla damus homines praescire futura,
520
Cum testante Deo doceatur nosse quod instat?
"Natio uiperea", clamans mortalibus inquit
"Signa poli nostis, praedicitis: imminet imber,
Et ueniet, nec fallit hiems nec tardat adesse."
Ecce genus hominum uentura scire probatur.
525
Nec mirum, Christi si sentit imago futurum,
Cum nos uenturum moneant animalia muta:
Bucula rana sues formicae coruus hirundo
Praedicunt pluuias nec clam praesagia fallunt.
Quid res exanimes, testas? ardente lucerna
530
Scintillare oleum fungis crescentibus igne?
An Deus omnipotens posset nescire latebras
Rupis et ex foliis uestis contexta caducis
Aspectus obstare? Deo tunc uoce reatus
Crimine femineo semet peccasse fatetur
535
Infelix coniunx, in coniuge facta redundat
Et reus accusat; sed non purgandus agebat
Sed sic participem propter solacia cladis
Conscius adsciuit socius, ceu femina duxit
Ad scelus horrendum uel saeua piacula mortis.
540
Supplicio sociante duos releuare reatum
Credidit infelix, si par sententia damnet
Quos par culpa tenet (gradus illic temporis inter-
Est tantum, nam causa ligat communis utrumque)
Exsurgit censura Dei pietate seuera
545
Et uitae mortisque simul sententia fertur.
Supplicium infelix, quo mors datur atque negatur,
Vltio uitalis cohibetur limite mortis:
Poena mori crudelis erat, sed uiuere peius.
Otia delicias perdunt discuntque labores,
550
Qui cultore Deo fructum telluris habebant.
Agricolam Dominum qui non diuiserat umquam
(Ipse rigator erat, sator altor messor arator),
Offendunt hunc ambo pium: truduntur ab horto
Perpetui floris nec habet sub iure reorum
555
Et uitae mors meta datur cum fine malorum.
Magna Dei pietas, uenia qui temperat iras:
Vita grauis hominum succiditur impete mortis,
Quae recidiua magis conuersis corde resurgit.
Mors mundanorum requies uel certa laborum
560
Et male uiuenti praestatur fine salutis:
Continuans quodcumque nocet prauumque bonumque.
Solus in aeternum Deus est regnator et auctor,
Virtus trina Deus, triplex Deus omnis et unus,
De quo speratum conceditur omne benignum
565
Nec mens quaecumque praesumpsit pura fefellit,
Dictorum effectus non desunt tempore eodem,
Penes quem sensu praecordia muta loquuntur
Et lingua reticente sonat super aethera sermo
Ac mens pura Deum potius quam lingua precatur.
570
Ergo operis memor ipse sui Deus imperat ambos
Sedibus egressos placidis dominentur ut orbi
Et totum quod mundus habet sub iure tenerent.
Ac quod floret humus, uiridis quod germinat herba,
Quod spicant messes, quod ramis parturit arbor,
575
Quod gemmant uites, quod amoena comantia frondent
Flumina quod mittunt fontes, quod fluctuat aequor,
Quod pelagi trahit unda fretum, quod litora tundit,
Murmure quod uenti flantes uaga marmora crispant,
Quod generant terrae, quod flammae pontus et aer:
580
Vsibus humanis data sunt haec cuncta uenire,
Vt similis qui factus erat de puluere Christo
His dominaretur cunctis, sub carne creatis
Corpora corporibus seruirent cuncta subacta.
Spiritus interea seruit sine corpore uentus;
585
Ventus agit nubes, in nubila crassior aer
Cogitur: hoc imbres ueniunt placidumque serenum;
Ventus alit fructus et uentus spicat aristas,
Ventilat aestiuo quas flatu mollior aura;
Deflorat fructus et decutit arbore flores;
590
Flatibus accendit flammas et temperat aestus.
Flatibus alternis redeunt commercia uitae;
Itque reditque suos repetendo spiritus haustus
Et reduci uento fibrae pulmonis anhelant:
Faucibus excurrens it naribus aura uicissim,
595
Vitales animat per membra tepentia sensus
Et modo quae gelidis, calidis nunc flatibus ora
Illustrata uigent et tangunt flabra palatum.
Non haec humanis tantum spiramina membris
Sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit.
600
Spiritus ille Dei, quo corpora cuncta mouentur,
Omnia complectens agitat fouet inserit urget,
Vnde genus diuersa trahunt et semina rerum.
Molis ab immenso uenientia fonte perenni
Artificis formante manu digesta uomuntur
605
Ordine cuncta suo. Manet irreuocabile munus.
Nec tamen intereunt pereuntia lege diurna.
Quis neget undifluos procedere fontibus amnes,
Quorum iam reditus non umquam sperat origo?
Incessanter aquas licet euomat impete pleno,
610
Iacturam tamen unda negat sentire fluenti.
Omnibus hic mos est de flammis tollere flammas
Nec minuit quicquam detractus ab ignibus ignis.
Damna aliena solent aliorum lucra parare:
Hi quaestus cui damna parant? in fomite flammae
615
Detractae, cui forte iubar succiditur igni?
Nec carnale genus minuit fetura creando;
Ecce dedit homini plus quam sibi rex Deus auctor:
Formantur uirtute Dei mas unus et una
Et multos creat unus homo, mansura propago
620
Maxima fit, generis quam paruula fudit origo.
Parua Deo fuerant succedere nata peremptis,
Ni consumpta daret post saecla resurgere uitae.
Sed ne sit fixum reditus non esse sepultis
Cordibus illorum qui legis sancta profanant,
625
Annua conspiciant agris frumenta renasci
Mortua per sulcos terram findentis aratri.
Maior et ex truncis surgit radicibus arbor
Et foliis uestita uiret redeuntibus annis.
Pampinus uuiferae uitis sarmenta reuestit
630
Et gemmata rosis redeunt uirgulta ruboris
Ambrosio reduces rumpunt de cortice fructus,
Quis est uita fugax et par cum flore senectus;
Fit rediuiua uirens et crinibus herba renatis;
Ligna renascentur reduci sub germine cuncta:
635
Quae nunc herba fuit, lignum iacet, herba futura.
Squameus exuitur stellato tegmine serpens:
Pelle renascenti rursus redeunte iuuenta
Reptat hians anguis per sibila guttura pandens.
Frontibus arboreis amittunt cornua cerui,
640
Anguibus assumptis sed mox palmata resurgunt.
Aerias enudat aues iam penna uetusta
Et noua subuestit reparatas pluma uolucres.
Mortua praeterea caecorum lumina dudum
Nube tenebrarum discussa, luce recepta
645
Ad uisus rediere suos uultusque sepulti
Nocturnos perpessa dies oculatur imago;
Mortua pars hominis quotiens, pars uiua iacebat,
Funera uiua gemens, uiuax in morte cadauer
Ac sine morte tamen uitali in morte perempta?
650
Et rediuiua salus reduci per membra uapore
Nascitur et calidus repetit uitalia sensus
Ossa tenens uenasque ciens udansque medullas.
Phoenicis exactam renouat Deus igne iuuentam
Exustusque senex tumulo procedit adultus:
655
Consumens dat membra rogus sine sorte sepulcri.
Ignibus extinctis iam mortua flamma resurgit,
Redditur ignis edax rediuiuo lumine candens
Et scintilla uolans incendia uasta reducit
Et quod fumus erat, stridet iubar ignis anheli;
660
Igne uago rutilatur apex, fax aera lambit;
Et cinis extinctus gelida moriente fauilla
Tollitur alta petens erecto crine uagatus.
Mortua nox sub luce cadit, perit aurea luna
Atque per ascensus et cornua colligit ignes
665
Et, dum caeca latet reparato lumine, fulget
Mentiturque diem lux frigida, solis imago.
Lucifero redeunte polo moriuntur et astra:
Nuntius aurorae subductus morte diurna
Lucifer extinctas reficit per sidera flammas
670
Et nocturnus eques iubar emicat igne corusco.
Roscida puniceum spargens aurora ruborem
Ducit ubique diem periturum noctis ab umbris
Et tamen haec de sole perit, quo missa rubebat.
Sol, oculus caeli, famulus super astra Tonantis,
675
Cuius ab immensis languescant sidera flammis,
Ni gelidis animentur aquis per caerula ponti,
Occidit; ipse dies super aequora sole cadente
Aequore mersus abit, nouus aequore mane resurgit:
Vespere nocturno radiata luce rubentem
680
Purpureis attollit aquis, redditque diurne
Depositum natura suum sub nocte sepultum,
Mane resurgentem, de fluctibus orbe refecto.
Tot simul exemplis moniti, defuncta renasci
Credamus uirtute Dei, qua cuncta creauit
685
Et generata uigent sub nutritore Tonante,
Qui, cum regna poli teneat stellantis et alti,
Aera concludit, terram leuat, aequora soluit
Et totum capit una manus, quod sermo creauit,
Munus ubique Dei, dum iussio rumperet una.
690
Qui tantum pius est quantum decet omnipotentem,
Et nulla uirtute minor nisi uerberis ira,
Sed uoto, nam sponte bonus pietatis amore;
Quem mens pura iuuat hominum, non uictima supplex,
Aut si paeniteat sceleris mala uota reorum
695
Et noua succedant animorum corda piorum.
Ille etenim Deus est, quem nulla traxit origo,
Cuius ab aspectu montes et saxa fluescunt
In cineres, et puluis erit quae dura rigebat;
Qui, uisa tellure semel, mox pondera mundi
700
Concutit et subitum monstrat uaga terra tremorem
Ac formidatos ostendit pendula motus.
Alueus expauit uiolento uertice torrens,
Dum reduces sentiret aquas et sisteret amnes.
Visa Dei facies et marmora glauca fugaret
705
Gurgitis aequorei, quo mundus cingitur omnis,
Et pelago spatiante fretis ac litoris aestu.
Qui de thesauris uentorum flamina mittit
Et frenat rapidas in tempestate procellas,
Grandinis atque niuis uenientis quae sit origo;
710
Qui dat fulmineos collisis nubibus ignes;
Qui saxis abscondit aquas et condidit ignes;
Qui scit quo nitidus crystallus uentre creatus,
Candida materies, glacies imitatur aquarum;
Qui noctes hiemis producit sole minore
715
Et solis protendit iter flammantibus horis;
Qui lunae saltus statuit solique labores;
Qui rosulis stellare nemus uel floribus agros
Imperat; autumni qui dulcia poma saporat,
Et fragiles gemmae uariant in uitibus uuae,
720
Vt cibus et potus sint ubera dulcia musti;
Qui dat coruorum pullis alimenta facitque
Nouerit ut uultur qua sit regione cadauer,
Dux odor atque sagax quem mox inuitat ad escam,
Praepetis aut aquilae senio renouare iuuentam
725
Quae rostro crescente famem tolerabat adunco;
Qui pascit quodcumque creat pietate parentis,
Vitae certa salus per mille pericula mortis,
Debilibus uirtus, opulentia maior egenis,
Auxilium miseris, spes et defensio pressis,
730
Fessorum uirtus, dans nutrimenta salutis;
Qui facit aeternam mortalia lege latenti
Membra tegant animam uento spirante loquaci;
Qui lunae crescente globo iubet aequora crescant,
Fluctibus adiectis crescant cum fontibus amnes,
735
Crescat et inclusum capiti genus omne cerebri,
Et minuantur aquae luna minuente liquentes
Vel decrescente decrescant lege perenni;
Qui reges et regna domat sternitque potentes,
Deicit elatos et mergit ab arce superbos,
740
Atque oppressores Deus opprimit et, pius ultor,
Eleuat elisos et consolatur adactos
Luctibus et damnis et uulnera saeua dolentes.
Et nobis uexata salus, pietate medelam
Impendis cui, sancte, tuam medicamine nullo
745
Quod species terrena parat, Sermonis at aestu,
Spes hominum intendens et uota precantia complens.
Aspice despectum, deiectum attolle parumper
Confusumque iuua, quia paenitet esse nocentem,
Vt ualeam memorare tuas hoc carmine laudes,
750
Quas potero (nam nemo ualet narrare creatus
Vel modicum facientis opus), quod mens rea clamat
Pectore contuso lacrimans et uoce fideli;
Obses Sermo tuus nostro nam corde tenetur
Quo te promittis nimia pietate parentem.