Iam semel in laudem tanti prolata patroni
Quidnam, lingua, siles, incondita murmura uocis
Indocilesque sonos per longa silentia claudens?
Si rubor est tam magna loqui, prius ista pudori
5
Lex statuenda fuit. nimis haec uelamina tarde
Attritae nimium temptas praetendere fronti.
At si desidiae uili torpore teneris,
Vt taetrae mortis tristis discedat imago,
Excute marcentem depresso a pectore somnum,
10
Vt uigil ad Christum discussa morte resurgas.
Si merito depressa iaces, confide patrono.
Quid rea supplicii pauitas, cum sis rea uoti?
Ergo age et extinctam domino committe fauillam,
Vt rigor ingenii Christo aspirante tepescat,
15
Et glaciem cordis Martini oratio soluat
Ac faciat brutam quamprimum erumpere uocem,
Vt quondam similis meruit miracula facti.
Carnutena iacent patulis qua moenia campis,
Gallia et immensis late distenditur agris,
20
Hic iam bis senis quae muta silebat in annis,
Obstructa et nullis reserauerat ora loquellis
Filia, maestorum tristissima cura parentum,
Augebat iugem miseris uiuendo dolorem,
Annorum et spatio crescebant uulnera luctus.
25
Heu quotiens doluere aliis indulta potentis
Dona dei periisse sibi, cum saepe uiderent
Vixdum reptantes in uerba erumpere paruos
Nominaque e teneris praefracta exire labellis,
Cum murmur dubium pietas praegressa notaret,
30
Incertam agnoscens affectu interprete uocem,
Excipiens quasi dicta sonos rapiensque loquenda.
Haec, quae post primas aliis sunt praestita cunas,
Aemula bis senis pietas defleuerat annis,
Cum lustris geminis maerens annisque duobus
35
Optaret primam nubendi ad tempora uocem:
Donec Martini genibus conexus et haerens
Exanimis genitor lacrimoso flebilis ore
Astrueret cunctam gemitu pandente querellam,
Attracta ex imo suspiria pectore ducens,
40
Singultu incidens crebro lacrimabile murmur
Ac madidum pectus perfundens imbre genarum.
Et iam Martini mentem concusserat almam
Assuetae pietatis amor. sed causa morarum
De probitate fuit, pretiosi cura pudoris
45
Et semper claris socianda modestia factis,
Ne, quod contulerit meritum, iactantia perdat
Et uirtutis opus uitiet praesumptio cordis.
Ergo ait: "indignum tanti ad miracula facti
Me reor et trepida pondus ceruice pauesco,
50
Quod ferre infirmus nequeo, ne sarcina maior
Deprimat et nimio inualidus sub fasce laborem.
Sed non difficilis quaeuis curatio Christo est,
Qui recte haec aliis committit signa ministris,
Sanctorum ut meritum domini miracula prodant.
55
Ecce duo assistunt clari probitate fideque
Et uirtute uiri, quos recte euexit ad istum
Talis uita locum. numquid non promptius illis
Haec domini medicina dabit, quae grandia nostrum
Excedunt meritum, sed non sunt ardua sanctis?"
60
Talia saepe iterans cordis documenta modesti
Et meritum renuendo probans hoc dignior extat,
Quod comit reliquos pretiosa modestia mores,
Inuidiamque fugit, qui se conferre pauescit.
Haec cernens genitor sancto uehementius instat,
65
Hos quoque coniungens precibus, quorum ille legendam
Dixerat esse fidem, ne uel differre liceret,
Quod germana pie Christo aspirante uoluntas
Suaserat atque paris concordis gratia iuris.
Summotis igitur populis, ne forte receptum
70
Oranti obstreperet confuso murmure uulgus
Aut ostentaret proprias iactantia uires,
Hos tantum adiunxit socios, quos culmen honoris
Fecerat esse pares et quis par cura precandi,
Par studium, conexa fides, coniuncta uoluntas.
75
Additur et genitor trepidans, quem munera Christi
Acrius optantem faciebant uota fidelem.
Tum sublimi animo erectus, sed corpore pronus,
Sursum cor sanctum statuens, sed membra deorsum,
Carne iacet, sed mente uiget. conscendit in altum
80
Mens coniuncta deo, premitur iactantia carnis.
Sic uia dissimilis concordi adiungitur actu,
Sic humiles properant quo praecessere fideles.
Nec mora et assueti persensit signa fauoris
Assidue sanctus congaudens hospite Christo,
85
Cordis saepe fores ad talia munera pandens.
Tum benedicendo promi praecepit oliuum,
Oblatum insciens uerborum nectare sucum,
Per quae mutato uenit medicina liquori.
Qui postquam infusus gratantis in ora puellae est,
90
Confestim innexae soluuntur uincula linguae,
Et madidas implens subito spiramine fauces
Murmur blandiloquum, uox expectata, reuixit.
Ac primum trepidam proprie signare loquellam
Incertosque sonos genitoris nomina iussit.
95
Haec uox prima fuit primoque loquentis ab ore
Eripuit pater atque auditam in uiscera mersit.
Exim prostratis cadit ad uestigia membris
Et genua extentis supplex complectitur ulnis.
Quique preces solus tulerat reticente puella,
100
Iam domino grates non una uoce rependit.
Nec sane alterius minor admiratio facti est,
Cuius me memorem medicati infusio suci
Et decantati benedictio fecit oliui.
Id, quotiens pietatis opem medicina poposcit,
105
Disparibus causis par gratia sanctificauit.
Namque ut saepe solent praecauto corde fideles
Vas oleo oppletum seruandae ad uota salutis
Vel iustis offerre uiris uel condere sanctis
Religione locis, quibus aut operatio praesens
110
Martyrii emeritos prodit uirtute patronos,
Aut quibus in cunas uerbum uenisse beatas
Vel recolit manifesta fides uel lectio prodit,
Aut ubi contiguae praecidens tempora lucis
Horrescens dirae scelus exitiabile gentis
115
Inseruit subitas nox interfusa tenebras,
Aut ubi disrupti felicia concaua saxi
Attactu gauisa dei sine lege sepulchri
Mox surrecturis patuerunt subdita membris,
Aut hinc iam reducis gauisa ad sidera Christi
120
Postrema excepit felix uestigia tellus,
Quae tam sanctifici conseruans munera tactus,
Quidquid ad ornatum commentum dextra parauit,
Dedignata suis longe discussit harenis,
Disrumpens fragilem transfuso puluere cratem
125
Et super extenti dissoluens saepta metalli:
His persaepe locis, quibus hoc uicinia praestat,
Pacificum exponunt per uascula pura liquorem
Desuper infusi mutandum nectare roris,
Quo fluit in sanctum caelestis gratia sucum.
130
At quos longarum spatia interfusa uiarum
Diuersa amotos penitus regione retentant,
Credentes dominum non claudi fine locorum
Et miserantis opem cunctas excedere metas,
Incunctante fide praesentia munera poscunt
135
Praesentis domini, qui pro uirtute fauoris
Non longe ad sese uenientum uota fatigat,
Propter et admotos contingit ubique rogantes,
Nec tardos uitat, properis uicinior astat,
Fitque uiae finis solus conatus euntis.
140
Haec qui corde gerunt, quacumque in parte uocati
Munus habent domini, seu sanctis credita mandent
Vota uiris seu sacratis quaecumque recondant
Sanctificanda locis. Christus quod corpore sancto
Non adiit, uirtute tegit, licet ille reuersus
145
Ad sublime poli iamdudum et corpore regnet.
Haec secum stimulante fide persaepe reuoluens,
Excedens fragilem sexum uirtute fidei
Et non feminei sublimis femina cordis
Credidit, emissum cum sancto offerret oliuum,
150
Quod precibus tanti pietas uicina ministri
Non aliter uotis Martino orante faueret,
Quam si pernici propere translata uolatu
Intra ipsum domini ferret sua uota sepulchrum,
Vexillum complexa crucis lignumque salutis.
155
Tali plena fide candenti sedula uitro
Sollicitis manibus uiridans infudit oliuum.
Permutat niueum descendens unda colorem,
Et tacito manans in subdita concaua lapsu
Crescit per nitidi paulatim augmenta liquoris,
160
Ac sonitu reticente silens pinguedo tumescit.
Attamen ut uacuae fauces ad claustra paterent
Nec nimis oppleto nutaret testa fluento,
Qua de subiecto consurgunt colla rotundo,
Oris adhuc uacui patulus residebat hiatus.
165
Tum puer accepto properans perrexit oliuo
Ad sanctum, referens et uota et uerba precantis.
Nec tardat pietatis opus. cita gratia iustum
Commendat studium, ne uel cunctando fidelem
Differat aut dubium faciat mora parua fauorem.
170
Confestimque deus per signa indulta probauit,
Quantum conferret praesens benedictio donum,
Ne fortasse fides sensu trepidante labaret.
Praesentes stupuere uiri (quod Christus adesse
Iusserat electos tanta ad miracula testes)
175
Sic creuisse illum Martino orante liquorem,
Vt sursum elati consurgens unda tumoris
Oppleret uacuam suspenso gurgite partem,
Sic iuge ad summum properans, ne linqueret imum,
Ferueret exundans, considens plena maneret,
180
Cresceret infusis, sed non uacuanda receptis:
Ad dominam donec felicia dona reportans
Pergeret exultans famulus, meritumque beati
Offerret tantis congaudens dextera signis.
Talis praeclari benedictio sancta profetae,
185
Cum uidua exiguum finisset prodiga sumptum,
Vascula mansuris suppleuit inania donis,
Vt, quae munificae dederat documenta fidei,
Ditior expensis fieret, secura petitis.
Nec sane ut reliquas paueam contingere laudes
190
Virtutesque uiri, saltim haec narrare ualebo,
In quibus eiusdem similis benedictio suci
Multiplicis digne poscit praeconia uocis.
Vna fides, medicina frequens: non dissonat actu,
Sed distat numero, par signis, altera donis.
195
Testis adest docto mirabilis ore Seuerus
Et tota Christum cordis uirtute secutus,
Insignis mundi titulis, sed clarior illa
Qua mundum tempsit sanctae uirtute fidei,
Nobilitate potens, sed multo extantius idem
200
Nobilior Christi cultu quam sanguinis ortu.
Hic sacrum canonem, distentae et scripta coartans
Historiae, geminis conclusit cuncta libellis,
Quaecumque a primis percurrerat edita saeclis.
Idem Martini titulos uel gesta retexens,
205
Scrutator cautus ueri fidusque relator,
Protulit in medium tam clarae insignia uitae,
Sic iustam retinens aequato examine libram,
Ne dubia astrueret dicens nec certa taceret.
Hic sancto persaepe pie sociatus adhaesit,
210
Vt solet in speculo cordis perspectio mentis
Cognatae similes morum sociare figuras.
Quo mage credendum est testem magis esse probatum,
Qui coram comperta docet, cum uisa loquatur.
Ergo inter reliqua affectus documenta poposcit,
215
Sumeret ut sancti munus speciale liquoris.
Cui postquam fido tribuit benedictus amico
Congaudens uirtutis opem, monumenta fauoris,
Inuexit domui cum religione fidei,
Credens indultam sese deferre salutem,
220
Et statuit celsae sublimi in parte fenestrae,
Qua praetenta diem claudunt specularia purum
Obuia uentorum flabris et peruia luci.
Hic niueae ampullam texit uelamine pallae,
Vt distenta uagos prohiberent lintea uisus
225
Occursura oculis, sed non arcentia mentes.
Sed puer ignarus properantis turbine dextrae
Dum rapit incauto festinus tegmina nisu,
Vas uitreum illidens in marmora subdita iecit.
Exsanguis stupuit domino pallente minister,
230
Et sonitus rapido redit ad fastigia pulsu,
Tinnitusque uago simul omnia murmure complens
Illisit semet summis, surrexit ab imis.
Non sensit tantos ampulla impacta fragores,
Illaesa et uitreae manserunt tegmina crustae.
235
Sic liquor interior fragili conclusus amictu
Exteriora cauae durauit tympana cratis,
Marmora ut in plumas penitus mutata putares
Excepisse illam per mollia fulchra ruinam.
Sic meritum, Martine, tuum, sic gratia iugis
240
Sanctificata pie recipit, benedicta tuetur.
Quidam, cum diri uiolentia saeua Molossi
Irrueret, quatiens furioso gutture rictus,
Rugatas retrahens oris de tegmine nares,
Nudatos crebro collidens murmure dentes,
245
Tam subito terrore pauens non fuste nec ictu,
Sed solo os rabidum Martini nomine clusit.
Quod simul insonuit, compressi haesere latratus,
Erectae cecidere iubae, toruumque minaces
Extantesque oculi suffusas sanguine flammas
250
Depositis clausere minis. tum blandius aures
Mulcere et terram contorta uerrere cauda
Et caput inflexo pronum demittere collo.
Quae meritis, Martine, tuis non mitia cedant,
Cum tantam rabiem uel solo nomine uincas?
255
Quid nunc miremur saeuorum corda uirorum
Cedere et humanos tibimet mitescere motus?
Vt quondam stupuere homines, quod dira potestas
Et ius crudelis tibi cesserit Auitiani,
Cui feritas conexa nimis et sola uoluptas:
260
Vngula, carnifices, tortores, flagra, catenae,
Mors hominum, uox plangentum pallorque reorum,
Carcer edax, fassi interitus, tormenta negantis.
Tartarei nimium saeuissima bestia cordis,
Spirans innumeras furioso pectore caedes,
265
Immiti feritate fremens intrauerat urbem,
Quam sancto antistes Martinus honore regebat.
Haerebat nexis per squalida colla catenis
Maestorum pallens infelix ordo reorum,
Incutiens fractis stridentia uincula membris
270
Et motans tardos incuruo pectore gressus.
Talia Martino Phalaris spectacula ducens
Proxima diuersas parat ad subsellia caedes.
Festinant rabidi furialis turba ministri
Instrumenta feris certatim exquirere poenis.
275
Illi ad tartareas depromunt uascula flammas,
In quibus incluso diri feruore uaporis
Pix resoluta trucis crepitacula pasceret ignis,
Qui procul exundans funestae gurgite flammae
Sulphureo exceptum torreret corpus in antro.
280
Ast alii sursum porrecti robora ligni
(Triste ministerium) furioso corde parabant,
Vt caro distentis propere male pendula membris
Tortori laceros crucianda exponeret artus,
Tartaream misero perfundens sanguine dextram
285
Et spargens tristem per uulnera crebra cruorem.
Vtque eadem geminum satiaret poena furorem,
Incussor laceri quatiebat corporis artus
Dissiciens ruptis membrorum uincula nodis.
Ast alii deferre faces atque unguine multo
290
Inficere in longum contexti uincla papyri,
Non ut discussas lux uinceret illa tenebras,
Obscuram ignifluo distinguens lumine noctem,
Verum ut funereus miseros succenderet ignis,
Infigens laceris admota incendia membris.
295
Haecine Martini decuisset in urbe uideri
Et placidam tanto configi uulnere mentem,
Vt sanctas saltim fama haec contingeret aures
Aut pia concuteret uel solus uiscera rumor?
Ergo ut funereo mens est perculsa paratu,
300
Nuntius et diri saeua haec commenta tyranni
Praeuia uicini dispersit signa furoris,
Percurrit totas miseratio iusta medullas
Ac sparsit celerem pietatis flamma calorem.
Et quamuis mortem miserorum flere reorum
305
Cogeret humanos recolens clementia casus,
Non minor illa aderat praesentis causa doloris,
Idem quod fautor sceleris, qui criminis ultor,
Se faceret prius ipse reum plectendo reatum.
Crassior obtectum caligo obuoluerat orbem.
310
Grata quies blandum per cuncta elementa soporem
Sparserat et madido marcebant omnia somno
Pressaque mutarum reticebant murmura uocum.
Horrebant mediae nimis alta silentia noctis,
Obscura et proprium caligo infusa colorem
315
Texerat, abripiens cunctis sua signa figuris.
At non Martino capiendae cura quietis,
Sed sancta adsistunt humanae uota salutis
Affectu stimulante animum. petit ergo cruenti
Iudicis instanti furialia limina gressu.
320
Solus it intrepidus per opaca silentia uastae
Noctis et horrentem secreta obscura uiarum.
Credo equidem umbrarum cunctas cessisse cateruas,
Quas malus instigat nocturna ad crimina daemon,
Atque alias diros blande siluisse Molossos
325
Terrificique oris praestructum haesisse latratum.
Ergo ubi peruentum est obstructa ad limina diri
Iudicis et saeui claustrum ferale furoris,
Ante domum medio prostratus in aggere saeptis
Arcetur foribus, sed fletu ad sidera pulsat.
330
Saeua grauem tumido proflabat pectore somnum
Bestia, distentis et mortis imagine membris
Torpentes penitus stratis reiecerat artus:
Cum subito angelicus concussit uiscera terror,
Vox etiam attonitas stupefacti irrupit ad aures:
335
"Tene graui infelix oppressit inertia somno,
Bestia, corrupti ructantem pocula uini,
Ac pigrum crudi distendit sarcina uentris,
Et famulus domini nudae super arida terrae
Dorsa, pium multo perfundens puluere corpus,
340
Pro foribus iacet ecce tuis? tu claustra quietis
Obicis ad turpis nocturna silentia somni?"
Diriguit uisu subito propereque uocatos
Praecipit ad claustrum rapide prodire ministros,
Vt seriem ueri per nuntia uerba referrent
345
Verum ut saepe solet membris torpore ligatis
Grata quies pressum uincire et uincere sensum,
Progressi paulum uix prima ad limina serui
Marcentes uisu nimium gressuque labantes
Murmura perplexis reddunt fallacia uerbis,
350
Nullum pro foribus sollerti indage repertum.
Rursum uicini non longe amota uoluptas
Marcida confestim conclusit lumina somni.
Tum uero tremefacta nouus praecordia terror
Concutit angelicaeque minax sententia uocis
355
Surgere praecipitem praeceptum iterando coegit.
Nec placuit rursum mandati afferre periclum.
Ipse ad clausa cito contendit limina gressu,
Obstructaeque fores domino reserante patescunt.
Offulsit claro uenerabilis ore sacerdos,
360
Ostentans sancto uirtutum stemmata uultu.
Florebat multis elucens gratia signis,
Religione, fide, affectu, pietate, pudore:
Mens laeta in grauibus, constans et seria laetis,
Nec feritate rigens nec risu austera resoluens,
365
Prorsus sic media semper probitate refulgens,
Vt non ira trucem faceret, non gratia segnem.
Talis pallenti species ueneranda tyranno
Occurrit, taetrae disrumpens nubila noctis.
Et iam prodiderat sine uerbis conscia tanti
370
Mens sceleris, quae causa pii foret illa laboris,
Nec precibus pandenda fuit. prior ipse pauentem
Protulit e tremulo confusus pectore uocem:
Cur mea, sancte, metu dudum tortore fatigans
Excusso penitus turbas praecordia somno?
375
Tu foribus procul arceris, penetralia sancto
Irrumpis merito. subsistis corpore, iure
Ingrederis. terrore quatis qui carne moraris.
Nec sane abnuerim meritis haec debita nostris,
Cum duro innumeras spirarem pectore caedes
380
Saeuus in urbe tua. precor ergo, ignosce fatenti,
Vtere iure tuo. parci cupis: esto remissus.
Suppliciis emitte reos, me solue reatu.
Nec mora laxatae raptim cecidere catenae,
Quae modo pallentum stringebant colla reorum,
385
Seruantes dirae morientia corpora morti.
Exultat subito miseris spes reddita uoto.
Laetitia mixtoque metu tam magna repente
Credere diffidunt trepidi, sed credere malunt.
Certant gratantes genibus se aduoluere sanctis,
390
Cingere supplicibus uestigia blandius ulnis.
Ille deo grates suadet magis esse ferendas
Auctoremque huius Christum monet esse salutis,
Qui sic criminibus parcat, si uera dolorem
Commissi sceleris saltim conuersio prodat.
395
Nam poenas superesse reis durante reatu:
Talibus alloquiis simul et pietate laborans
Supplicio absoluit uinctos culpisque solutos.
Iam uero hoc donum quae digne lingua loquatur,
Quod pauet attonito saltim contingere sensu
400
Mens ad tam clari titulos angusta patroni,
Sic meritum sancti cunctas trepidasse cateruas
Daemonis et tanti sic prodita signa pauoris,
Vt, quotiens propriae progressus limina cellae
Eminus amotam gressus mouisset ad urbem,
405
Commissam inuisens sancto moderamine plebem
Vel cupiens offerre sacri mysteria ritus,
Gratia sic rapido propere praegressa uolatu
Torqueret trepidas captiuo in corpore laruas,
Vt uixdum egressum sanctae penetralia sedis
410
Per tormenta prius longe praegressa uiderent
Affore confestim, stridenti et murmure uocis
Iudicis aduentum clamaret poena reorum.
Vt uero in foribus uestigia prima locasset,
Cernere erat raptis propere ad sublimia membris
415
Constricta aeriis attolli corpora uinclis,
Et per inane grauis nutantia pondera carnis
Linquere contiguas pernici turbine terras,
Supplicio suspensa suo, sed libera nexu,
Vincta precum meritis, propriis pendentia poenis
420
Clamare admissas tacito sub iudice culpas.
Nec percontantis confessio reddita uerbis
Eruta per trepidam prodebat crimina uocem.
Namque solo acclinis transibat sidera uoto
Spe dominum tangens sanctus, sed corpore pronus,
425
Corde humilis, celsus merito, sine murmure clamans,
Occultus uisu iudex, uirtute probatus,
Ad cuius meritum miracula tanta paterent:
Inter inane reus pendens et in aere tortor
Porrectis sursum pedibus, constricta rigentis
430
Vellera uestitus tectis haerentia membris,
Ne flexo curuata sinu uel lapsa retrorsum
Nudarent turpes appensi corporis artus.
Sic meritum, Martine, tuum, sic sancta potestas
Et prodenda dei per seruos gloria Christi
435
Excedens terras titulis et in aere regnat.
Siccatas etiam certum est te supplice nubes,
Grandinis et dirae suspensam haesisse ruinam
Constricto penitus densati gurgite nimbi,
Qui grauis et rigidi conexis frigore uenti
440
In lapides duratus aquis sic turbine crebro
In terras solidi iaciebat saxa liquoris,
Vt fruges, arbusta, hortos, pomaria, uites
Protererent crebris nimborum tela ruinis,
Confossa et ualido quateretur uerbere tellus.
445
Haec pestis Senonum late grassata per agros,
Supplicii et legem consueta explere quotannis,
Elisa assiduis nudauerat arua ruinis.
Amissam segetem pallens referebat arator,
Perfracti penitus plangens fastigia culmi,
450
Et fossor, uacuam sine fructu et palmite uitem
Saepe gemens, iugis post annua uota laboris
De iam turgidulis numerabat damna racemis.
Monstrabat fractos mater maestissima ramos
Repere consuetis per mitia pomula natis,
455
Propter et arentis pallentia germina campi
Mugitu pecudum reboantia saxa sonabant.
Tabida lustrabant uacuos armenta recessus,
Quo poterant gemitu querulam testantia causam.
Hoc igitur compulsa malo plebs cuncta uel aetas
460
Tam clarum sibimet cupiens adhibere patronum
Martinum exorat legato interprete supplex,
Vt placare deum studeat ueniamque precari
Pro miseris tandemque grauem depellere pestem.
Supplicii satis esse datum: clementia Christi
465
Auferret nimiam saltim post uerbera cladem.
Nec sane miseros spes expectata fefellit.
Nam simul a domino semper conexus et haerens
Martinus solitae pietatis dona poposcit,
Suffragium sensere pium: depulsa quieuit
470
Tempestas puroque dies nituere sereno
Aut exoptatis maduerunt germina nimbis.
Nec spatio constricta breui, sed tempore longo
Gratior extentis commendans munera metis,
Quattuor ex plenis permansit gratia lustris,
475
Nec prius insanae senserunt damna procellae,
Quam dominus clauso praesentis tempore uitae
Ad requiem ueram benedictum assumpsit amicum.
Sic utriusque pie transegit tempora uitae,
Ante salus terris, at nunc sublimis in astris.
480
Sed iam longa nimis languentis pagina libri
Eneruat clari titulos et gesta patroni.
Grandia dum paruus loquor et sublimia segnis,
Splendorem laudis trepidus corrumpo relator.
Sed quid agam? uersu historiam percurrere uoui:
485
Iudicium narrata timent, suppressa reatum.
Rectius haec lector fors fastidita relinquet,
Quam pius auditor penitus subtracta requiret.
Et prius immitem iam contigit Auitianum
Sermo prior: nunc ordo operis reuocatur ad ipsum.
490
Hic saeuos uincens dira feritate tyrannos,
Tristia maestorum sitiens tormenta reorum,
Parcebat paulum Turonorum mitior urbi.
Hic tantum humani sensus uestigia prodens
Subdebat sanctis licet ora rebellia frenis,
495
Ingenitum reprimens Martini ad iussa furorem.
Et sane manifesta huius documenta medellae
Sic quadam patuere die. uenerandus adibat
Martinus diram tali sub iudice sedem,
Lenior ut tantis feritas mitescere posset
500
Officiis, sancti obsequiis obstricta patroni.
Ille in praecelso residebat forte sedili,
Conspicuo solio excellens nimiumque superba
Ambitione tumens, subito cum sanctus ad ipsum
Aspiciens uidet horrentis taetrique cruentam
505
Daemonis insani speciem ceruice reclinis
Innexam toto pronam decumbere nisu.
Quam procul ut flatu benedicti contigit oris
Sanctus et admoto uerbi terrore fugauit,
Ignarus socii se credidit Auitianus
510
Excepisse grauem maledicti in imagine poenam.
Ille refert: "ne crede meo te forte notatum
Iudicio aut subiti signum hoc existere motus.
Haec pietas, non ira fuit, quae saeuit in hostem,
Pro misero miserata dolet. prorumpit in illum
515
Hic noster toto penitus de pectore flatus,
Quem premere horrendo celsa haec subsellia nisu
Quemque tuae pronum ceruici incumbere uidi.
Desine iam talis collegia ferre latronis,
Consiliis plus crede piis. deprensa fugetur
520
Calliditas, experta dolos cautella repellat.
Iam pudeat parere reo, seruire fugato".
Talibus eiecto praeclusa est ianua cordis
Daemonio sedisque suae praerepta potestas.
Mitior hinc proprio tandem sine iudice iudex,
525
Et grauis excusso reiecta est sarcina collo.
Sic cuncta extrusos hostes de sede fugabat,
Corda hominum absoluens, profugis nec templa relinquens.
Nam quidquid uanus fanorum extruxerat error,
Ardebat pronis late uastare ruinis.
530
Haut longo spatio praefata amotus ab urbe
Vicus erat, ueteris quondam uestigia castri,
Nunc famulis habitata dei Christique ministris.
Ambatiae nomen priscum prior incola dixit.
Hic immensi operis praecelsam extruxerat aedem
535
Sacrilegi quondam uecors dementia coetus.
In conum surgens turritae molis in altum
Mirificum tendebat opus, sic prorsus ad unguem
Conexis semper crebro licet ordine saxis,
Ne celsum nutaret onus, ne rima pateret,
540
Sed pulchra admotos lapides compago ligaret.
Quo magis artificis studium rationis egentes
Attonitis stupuere animis. sic stulta pudende
Religio inualuit, uenerans pro numina solum
Ingenium geniumque dei de nomine fabri.
545
Hanc igitur sanctus subuerti iusserat aedem
Martinus. neglecta diu mandata fideli
Presbytero exprobrat. tamen ille haec iussa modeste
Expleri potuisse negat. satis ardua fessis
Haec monachis paucisque dei docet esse ministris,
550
Quae uis collectae uacuato rure cateruae
Aut desudantes possent explere cohortes.
His patuit penitus iusta excusatio uerbis.
Nec spes est infracta tamen. non ille uocandis
Vota parat populis nec toto ex orbe coactas
555
Ambatiae ad uicum properat deducere turmas.
Auxilium caeleste uocat. spes omnis in illo est,
Qui caelum terramque regit, cui militat aer
Et permansurum seruant elementa pauorem.
Rursum igitur saetosi habitus stimulisque reclinem
560
Consueti penetrare cutem, conexa rebelli
Vellera duritiae rigidis in uulnera filis,
Peruigiles iterum gemitus, ieiunia rursum
Dilatis renouata cibis noctisque laborem
Mox successuro rursum iungentia soli.
565
Nec longa hoc uotum mora distulit. ecce reuerso
Tempestas uiolenta die circumstrepit aedem,
Turbine uentorum ruptis in flumina nimbis.
Diuiduae excusso scinduntur lumine nubes
Et collectarum super ardua moles aquarum
570
Raucisono impactam collidit turbine cratem,
Reddit et expressum nimborum pugna fragorem.
Intremuit tellus imoque excussa profundo
Respuit impositae fundamina pendula molis,
Dissiciens sparsam procul a compage ruinam
575
Et per prona rotans disruptae fragmina molis.
O nimium dilecte deo, te supplice Christus
Iam pronos celso siccauit in aere nimbos.
Ad tua uota iterum celeres rediere procellae,
Accincta et grauibus nigrantia nubila uentis,
580
Parcere iussa satis, ualidas rumpentia moles,
Mollia graminibus durisque immitia saxis.
Nec minus hoc meritum fuerit, nec dispare causa
Gloria consimilis, pariles imitata triumphos.
Idolicam effigiem celsissima fulchra columnae
585
Tollebant iunctis procul ad sublimia saxis,
Altior ut species solioque elatior isto
Despiceret miseram conficto numine plebem.
Hanc quoque Martino cupienti euertere molem
Cuncti defuerant ad talia uota paratus,
590
Sed spes ad dominum semper festina manebat.
Ergo ut pernici reuolauit ad aethera sensu
Auxiliumque citum caelorum a rege poposcit,
Ignea, consimilis specie, sed lumine dispar
Comminuit fragilem delapsa columna ruinam,
595
Sulphurea aduoluens crepitantes flamma fauillas,
Fumantem attollens ambusto e puluere nubem
Atque exundantem consumpta mole uaporem.
Sic rutilo, Martine, polo, sic turbine uenti
Conectis geminos uel nube uel igne triumphos.
600
Nec mirum ut dominus seruo promissa fideli
Tam sancto impleret famulo, qui dixerat olim
Attonitis nimium tanta ad miracula seruis,
Haec uerae fidei sese documenta daturum,
Vt maiora horum credentes signa probarent.
605
Quid mirum est eadem dominum complesse fauentem
Per seruos, qui plura piis spondere ministris
Dignatus sursum sublimia corda uocauit.
Nam sicut prodit caelestis pagina libri,
Femineam testata fidem, post flumina multi
610
Sanguinis et tristem consumpto corpore tabem
Attactu uestis celerem remeasse salutem:
Sic data Martino est eiusdem gloria facti,
Sed sanante deo, qui nunc quoque celsus in arce
Stellantis solii tangi per membra probatur,
615
Quae capiti aeterno sancta compage cohaerent.
Quid non mite pio, quae non subiecta fideli
Monstra uiro? iussi parebant saepius angues
Nec suberat uictis feritas cognata uenenis.
Tranabat dirus propter uada proxima serpens
620
Et uitreas sulcabat aquas. extabat ab undis
Cum ceruice caput. findebat pectore summum
Festinus fluuium. reliquus per caerula tractus
Flectebat uario sinuamina lubrica motu,
Intorquens leuis curuata uolumina caudae
625
Et uibrans tremulam meditata in uulnera linguam.
Hunc ubi uix medio Martinus in aequore uidit
Contiguae properum iam iamque accedere terrae,
Compulit his dictis raptim remeare retrorsum
Obstrictum uirtute dei uel nomine Christi:
630
"Nequaquam ad uetitam ulterius contendere ripam
Te iubeo. stetit in medio mala bestia fluctu
Et fractos rigidus torpor conexuit artus
Membraque captiuo paulatim haesere natatu,
Donec praecluso praestructi gurgitis aestu
635
Languida permisso fluitarent colla profundo
Et retro seminecem ferret piger alueus anguem.
Atque utinam nostrum simili uirtute uenenum,
Quod male transcursae uitiauit lubrica uitae,
Immergens rapido semper mea crimina saeclo,
640
Conuertat sancti miseratio fida patroni,
Cogat et oblitae rursus meminisse salutis,
Ne prona in luteo mergantur membra profundo
Infectum et madeat uitiorum gurgite corpus,
Sed stabiles sursum uirtutum in margine gressus
645
Insistant fidei, terrena et gaudia calcent,
Quaeque fluunt, celeri cupiant euadere nisu.
Hoc tantum et paulum subsistam ad flumina uoto,
Dum clari titulos recolens percurro patroni,
Ad cuius meritum gaudens se subdere sanctis
650
Paruit imperiis iussarum gurges aquarum.
Contiguum semper ieiunia ducta per annum
Laxabant paulum sanctae sollemnia Paschae.
Mitius his tantum cruciabat membra diebus.
Tum solum exiguam piscem sumebat in escam.
655
Sed dum uenturis seruantur tempora signis,
Consueta officii uotum captura fefellit.
Ille ubi piscantum uanum fluxisse laborem
Linaque per uacuum fluitasse extenta profundum
Agnouit querulis maerentum murmure uerbis:
660
Nam reliquis praesens diaconus satis ore fideli
Astipulator erat, quem cura instantior huius
Obsequii uigilem praegressae tempore noctis
Et fessum exacta praesentis parte diei
Testem communis faciebat adesse laboris:
665
Cuius ut anxietas sancti pia uiscera mouit,
Permotus maerore pio "perge" inquit "et amnem
Transcursis propere sollers scrutare fluentis.
Iam tibi captiuam concludent retia praedam.
Nec mora confisus tanti sermone magistri
670
Festinat diaconus. trepido spes reddita uoto est,
Nec dilata licet properum captura fefellit.
Nam simul ac modico saepsit uada proxima lino,
Incussus tremuit motato cortice funis,
Implicitam prodens super inuia caerula praedam.
675
Innexum propere uicina ad litora traxit
Congaudens esocem. tum toto pectore pronus
Vmida labenti circumdat bracchia pisci.
Lubrica nudatis uix haeret praeda lacertis,
Concussa et madidis iam paene elabitur ulnis,
680
Donec paulatim cognata elementa relinquens
Efflaret tenuem moribundus in aere uitam
Oraque languidulo tremulus reseraret hiatu,
Reiectae applaudens segni motamine caudae.
Obstipuere suum monachorum gaudia uotum,
685
Qui de uicinis tanta ad spectacula cellis
Egressi implendum tali sponsore fauentes
Crediderant sancto prolatum pectore uerbum.
O uere aeternae speculum uirtutis! ab ipso
Haec tibi dona fluunt, qui quondam retia iussit
690
Ducere nocturno in cassum molimine fessos
Discipulos, mittens numerosam in retia praedam,
Concludens lectos sancta ad conuiuia pisces,
Quos medii abreptos penitus de turbine mundi
Ad dominum traheret sanctae doctrina fidei.
695
Saepe deus uoluit meritum sublime beati
Illustres proferre uiros, quo clarius illis
Testibus, extulerat penitus quos gloria mundi,
Prolata in populos uirtutum signa micarent.
Nam gestae clarus tum culmine praefecturae
700
Arborius uidit fulgentum luce micantem
Gemmarum, dum sancta deo sollemnia defert,
Martini rutilasse manum lumenque coruscum
Vestire ignitam pretioso murice dextram
Et collisorum lapidum crepitare fragorem.
705
Non tales uexilla ducum pinxere lapilli,
Talia nec frontes regum diademata cingunt,
Sed quales claris sanctorum in fine coronis
Inserit emeritas domini sententia gemmas.
Nec dubium quin praecipuae probitate fidei
710
Vltra hominem uario uirtutum flore coruscet,
Quem coram angelici meritum solacia uerbi
Historici felix testatur pagina libri.
Nam cum Treuerica permaestus ab urbe rediret,
In qua dum miseris irato rege pauescit
715
Interitum, quorum uitam poscebat ab ipso,
Compulsus proprium paulum laxare rigorem
Mitior ad culpam respexerat Ithacianam,
Damnatae impulsus clementer parcere causae
Et reparare piae rursum noua foedera pacis:
720
Hunc igitur nimis afflictum maerore reuisens
Angelus alloquio coram manifestus et ore
Detulit ad maestum solacia blandus amicum,
Anxia collatis permulcens uiscera uerbis,
Consilio mutanda docens, commissa resoluens.
725
Talis praecipui signans praeconia uatis
Zacchariam sancto caelestis nuntius ore
Exortum sancti fecit praediscere nati,
Spondens uenturam post iussa silentia uocem.
Denique non impar meritum par prodidit ordo,
730
Vtque illi suboles, sic gratia contigit isti
Clarius adiecta uirtutum luce coruscans.
Nam saepe expulsas captiuo a pectore laruas
Necdum praesentis uerbis uel uoce coactas
Terrebat sanctae felix uicinia cellae
735
Excedensque procul benedicta habitacula uirtus.
Sic distenta nimis longe lateque micabant
Praesentem domini testantia signa fauorem,
Nec solo contenta solo, sed crebrius ipsos
Martini titulis procul irrumpentia fluctus.
740
Videre immenso iactati turbine nautae,
Dum furit insanae uiolentior unda procellae,
Quantum uel solo prodesset nomine sanctus.
Sulcabat medium Tyrreni in marmore pontum
Extentis properans puppis per caerula uelis.
745
Concita subiectum scindebat prora profundum,
Aduerso albentes disrumpens pectore fluctus,
Linquens spumantum uestigia longa uiarum:
Cum subito obtectum praetendunt nubila caelum.
Vmida nigrantem praetexunt uellera cratem
750
Et perit in piceo penitus lux condita nimbo.
Insistunt ualidi pontum subuertere uenti,
Fluctibus et madidae rubris miscentur harenae.
Franguntur celsae uiolento turbine moles.
Altius elato suspensa uolumina fluctu,
755
Instabiles sursum nimium tollentia colles,
Dum redeunt, crebris soluuntur fracta ruinis
Innumerosque procul reddunt collapsa fragores.
Vela cadunt, resonant tremulo stridore rudentes.
Nunc latet abscisso uicina ad nubila monte,
760
Nutat in excelso rursum male pendula dorso,
Ancipitem casum metuens in utroque profundo:
Ast alii quatiunt latera obsistentia fluctus
Et fracti elisa tabularum crate resultant,
Implentes laceram tam crebra aspergine puppem.
765
Excutit auulsum ponti uiolentia clauum
Reiecto rectore procul. formido pauentum
Corda quatit, tremulo conuellens uiscera motu
Pallentesque rigans non sola aspergine malas.
Confusi gemitus, lacrimosae et murmura uocis,
770
Ruptaque singultu assiduo suspiria flentum
Plangunt consimilem uicina morte querellam.
Interea extremo quidam terrore coactus,
Sed necdum instructus uerae ratione fidei,
Caeleste auxilium tali clamore poposcit:
775
"Ignorate mihi, merito sed cognite sancti
Quem ueneror famuli, per quem tua gloria fulget,
Martini miserere deus, depelle periclum,
Eripe nos. nam cuncta tibi procliuia sanctus,
Vt memini, antistes crebra uirtute probauit."
780
Nec mora constrato ceciderunt aequora fluctu
Et iacuit planus placidarum campus aquarum,
Leniter et laceram moderato flamine puppem
Optata impellens zephyrus statione locauit.
Sic meritum famuli per cuncta elementa probauit
785
Et sancti titulos Christus distendit amici,
Glorificans clarum super inuia caerula nomen.
Nec mirum est tam multa deo fautore probandam
Martini potuisse fidem, si quando beatis
Peruigil excubiis tota uirtute precandi
790
Ad dominum praesens felicia uota tulisset,
Si tantum ignari penitus longeque remoti
Gratia per solum meruit clarescere nomen.
Quamquam ad praecipuam contendens pagina laudem
Obstupefacta pedem retrahat uerbisque pauescat
795
Vilibus ad tantam uirtutum ascendere molem,
Quis non unum hominem sanctus, sed protinus omnem
Suffragio medicante domum sanasse probatur:
Testis adest clarae celsus uice praefecturae
Gratifico assignans haec dona Lycontius ore,
800
Cuius multiplici late grassata ruina
Obruerat luis una domum. tabentia passim
Corpora seminecum partes reiecta per omnes
Stipabant fessis horrentia limina membris.
Tristis ubique dolor, crebra et suspiria, fletus
805
Assidui et toto penitus de pectoris antro
Extorti gemitus, conuellens ilia flatus
Et iugis uomitus, cutis arida, flamma medullis
Insita succendens stomachum, grauis unda uaporis.
Illa ad uicinum pallebant maesta cadauer
810
Corpora seminecum, cognata et funera tali
Maestior exemplo morientum turba pauebat.
Ast alii exanimes saltim contingere caros
Officio miseri nimium trepidante timebant,
Ne dispersa graues sererent contagia morbos.
815
Hos metus obsequio subtraxerat, at dolor illis
Viscera multiplici praestruxerat anxia luctu.
At qui postremis tumulassent membra sepulchris,
Dilati ad similem non longo tempore mortem
Portabant pariles ad limina tristia morbos.
820
Nil medicae ualuere manus, nil gramina, sucis
Saepe suis magnas languentum operata medellas.
Tali igitur dominus confusus clade suorum
Diffisusque suis precibus placare laborat
Suffragio sancti dominum meritoque patroni,
825
Allegans querulam Martino interprete cladem.
Qui, quamquam durae, iam laeso iudice, causae
Pernimium sentiret onus, tamen anxia clemens
Sollicito affectu poscentis uota recepit.
Nec prius absistit iugi cruciata labore
830
Proterere exhaustis arentia membra medullis
Et prono duram tellurem elidere nisu,
Assueta adiectis duplicans ieiunia poenis
Nec tenui saltim concludens lumina somno,
Exesam stimulans saetoso uellere carnem,
835
Quam dominus tanti studio permotus amici
Finita tandem penitus mitesceret ira,
Reddens optatae felicia dona salutis,
Gratantem et dominum complectens turba suorum
Exciperet totis contestans gaudia uotis
840
Narrantem clari titulos et gesta patroni.
Qui post depulsam Martino orante ruinam,
Munera sic merito festinans reddere sancto,
Argenti centum praedicti ad limina libras
Detulit, oblatis compensans praemia donis,
845
Vt medici meritum merces uel parua probaret,
Munifici et studiis gratantis uota paterent.
Quae sanctus cari officio gauisus amici
Praemia deuoti affectum testantia cordis
Nec renuit, dum tradentis dispendia cautus
850
Cogitat, ut fructum fidei praemissa referrent
Munera, nec rursum proprios recepit in usus,
Ne mentem sancti uotum macularet habendi,
Sed commissa deo caelo conclusit in alto,
Vt modo captiuos duris laxantia poenis,
855
Liminibus exclusa piis, donata redemptis
Seruarent numerata fidem, contempta rigorem.
Perge igitur praemissa sequens, promissa reposcens,
Antistes, claram caeli sublimis ad arcem,
Astrigeram sortite domum rutilamque coronam,
860
Qui cunctam rabiem diri totumque furorem
Daemonis in paruam potuisti astringere muscam.
At nos praesentes semper uenerabimur artus,
Donec ad aeternam redeas cum corpore uitam,
Sanctorum annexus tumulis, iungende coronis.
865
Vix solum a nobis potuisti abscondere uultum,
Nobiscum pietate manens. te saepe frequentes
Inuisunt populi, coram curatio uiuit,
Adsunt optatae confestim dona salutis.
Verba silent, sed signa nitent. si corpore paulum
870
A uisu abstraheris, praesens uirtute uideris.
Quam precor ut miseri manifeste in corde poetae
Semper adesse uelis, ut, cum meditatio carmen
Finierit, teneat transcripta oratio laudem.