Conditor omnipotens rerum, mens unica summi
Et proles aeterna Dei, qui gloria patris
Ac uerbi fecundus honor, quo caerula ponti
Diffudit, solidauit humum, suspendit Olympum,
5
Quae loca iussa tenent (etiam discordia fidas
Conseruant elementa uices parentque recepto
Sole dies lunamque dein patiuntur in ortus
Atque obitus remeare suos, nec cedere luci
Astra negant, proprioque ferunt ignescere cursu
10
Et contenta citae decrescere cornua lunae)
Hoc uerbo, quo tanta sator sibi regna parauit,
Te quoque regnorum socium natumque probauit,
Quem pariter conuexa tremunt semperque parata
Ter celebrat laus nostra fide, quia temporis expers
15
Cum genitore sedes: quid enim tibi defuit umquam
Aut patris plus esse, potest, quibus unica semper
Per tria maiestas dominatur nomina regnans
(Semper enim socio cultu celebrandus habetur
Spiritus) imperiumque gerens uiget una potestas,
20
Tam coepto quam fine carens, idemque per omnes
Est communis honos? merito inter tristia terrae
Gessisti caeleste decus, dignatus utrasque
Ostentare uices, nil matris corpore maior,
Nil patris uirtute minor, numquam aetheris absens,
25
Numquam sumpta semel pro nobis membra relinquens,
Semper ubique potens: adsis, precor, et mea ductor
Corda regas animaeque animos et gaudia dones
Expugnare luem uitiorum et uincere tandem,
Si quid prauus amor, si quid ferus imperat ardor
30
Quidquid turpe loqui, quidquid committere saeuum
Quod mihi uel cuiquam noceat, quod moribus obstet
Vinctaque perpetuis captiuet pectora poenis;
Lapsibus indulgens ueniam, quos primus in omnem
Seruandi leges et uitae prouidus auctor
35
Iudicio miserante leues, ut mitius angar;
Paeniteat peccasse tibi et tibi corrigar, obses
Parcendi, uindicta reis, cape munera, quaeso,
Oris egena mei nil dignum laude canentis;
Vota magis quam dona probes nec uatibus istas
40
Annumeres fandi doctis erronibus artes,
Quas Aganippeae Permessius accola lymphae
Hausto fonte ciens uana dulcedine captae
Pabula mentis habet seseque oblectat inani
Murmure, quod blandi sit pollens carminis ore
45
(Hinc etiam nostro nugata est schema dolori
Garrula mendosis fingens satyromata Musis,
Falleret ut trepidos cantatrix pagina questus):
At tibi mens confessa patet, tibi fundit anhelas
Seria lingua preces et sobria uerba fatigat.
50
Tu Dominus, tu uerus honos ac gloria perpes,
Atque opifex rerum, tu spes manifesta reductae
Exemplumque capax animae, tu uictor et heres
Corporis occidui, post idem et membra superstes,
Post inferna Deus et post mortalia uiuus,
55
Tu diuina salus, strepitus miseratus amaros
Ac morbos furiasque dolens et crimina laesi
Sanguinis, in nostros passus descendere uisus
Atque hominem miscere Deo. Mox conscia ueri
Exhibuit documenta fides praedictaque priscis
60
Temporibus stupuit miracula subditus orbis,
Et cui terra iacet, pelagus silet atque coruscis
Obsequiis seruire minor uix sufficit aether
Calcatisque celer famulatur nubibus axis,
Hunc grauidante Deo mortalis nescia fetus
65
Virginitas fecunda tulit, partuque pudico
Expletum est pietatis opus: nec enim ederet ortum
Vulgaris natura nouum coramque pateret
Maiestatis apex, si nil mirabile terris
Ignotumque daret; nunc tanti pignora fetus
70
Enituere simul, nam claro sidere mundus
Irradians rutilae lucis cognouit honore
Auctorem peperisse suum, qui nobilis aeui
Inchoamenta gerens fragiles processit in artus,
Protinus assumptis tolerans data tempora membris,
75
Quem nil ante fuit, nec enim exstat origo creantis
Principii: nasci qui post Deus omnia posset,
Quae genuit cum patre et cum spiramine magno
Et triplex in laude uiget semperque uigebit?
Excoluit diuina piis cunabula sancta
80
Fulgentem super astra uidens, quem terra leuauit,
Gens Chaldaea Deum, cum sanctae praedita flammae
Lumine monstratumque polis prosecuta nitorem
Promeruit te nosse prior: uentura dicandi
Per speciem documenta ferens dat munera regi
85
Diuitias, dat tura Deo myrrhamque sepulchro.
Illinc omnipari succreuit gloria uerbi,
Laetaque uina toris et fercula reddita mensis
Obstupuit populus cumulatis lancibus hospes,
Pronuba congestis dapibus conuiuia ducens.
90
Tu tenui tactu tenebrosae frontis inanes
Iussisti lucere sinus ruptisque latebris
Conceptos gaudere dies ac nocte fugata
Monstrifici uultus fecisti lumina caeco.
Per te, summe pater, uulsis compagibus aeger
95
Vix anima residente redit: quin mortua funus
Ossa trahens uerbi sanum uirtute receptis
Viribus exsiluit, nam iam qui lassa mouere
Non poterat, duro subiecit colla grabato.
Tu morbos cohibere potens pulsisque sepulchri
100
Luctibus atque minis uitae reuocare cadauer
Confractaque trucis calcare repagula leti,
Vnius ut uultu redeunte capesseret orbis,
Quid cunctis conferre suis tua dextra pararit.
Nec nobis fundasse solum, grauidare nouales,
105
Effudisse comas siluis et gramina pratis,
Subiecisse feras, uarios renouare liquores,
Alitibus reserare auras et piscibus undas
Contentus nostrumque genus ratione sagaci
Et forti munisse manu perque astra leuatum
110
Erexisse caput, morbis manantibus olim
Subuenis et primi medicata labe reatus
Extinctas animas et corpora functa reducis
In caelum legesque pias, non suauibus herbis
Messis Emisenae nec mollis uestis honore,
115
Fulgida Sidonii quam polluit unda ueneni,
Pellibus aut Libycis redimens aut mercibus Indis
Progeniem stirpemque tuam, sed sanguine sacro,
Et pretio magno donas, qui lubrica mores
Inter membra docens, ut uitam reddere posses,
120
Vicisti culpas, meritae pro crimine carnis
Laudem carnis agens, per tot contagia purus
Proque homine exsultans hominis perferre dolores
Et mortem pro morte pati, persoluere lignum
Culminis aetherii pro nostri funere ligni,
125
Ex quo poena prior naturae iura momordit
Rumpentis monitus et iussa uerenda parentis
Artificisque sui, cui iugiter esse precandum
Extensis manibus maerenti in funere tensae
Monstrauere manus, ut uiuax gloria terris
130
Assereret tormenta crucis, nec quisque recuset
Pro Domino tolerare libens, constantibus ulnis
Quod Dominus pro plebe tulit; nec dicere fas est
Sensibus exiguis, quanto celebratur honore
Gratia, quae sacri reserans penetralia fontis
135
Prouocat ad ueniam cunctos meliusque renasci
Posse dedit superasque fores et limina pandit
Ad mundi potioris iter regnumque perenne
Caelestis patriae: iam non hic arida febris,
Non sitis aut uiolenta fames, non flamma timoris
140
Nec bellum nec morbus erit nec iniqua potestas
Saeuiet aut ferro quisquam exercebit adempto
Ius sceleris raptorue nocens dominabitur ullus
Sancta sede; pii portabunt praemia mores
Et fidus splendebit amor uiridisque iuuentus,
145
Non reptans tacitos infantia conteret annos,
Curua nec exucto sulcabitur ore senectus.
Sola quies laeta in stabili laetabitur aeuo,
Credimus, et placida Domini pietate fruemur
Hic quoque, iustitiae sperantes munera uitae.