Sidonius Apollinaris epistulae, uersus inserti 7

Testo base di riferimento: A. Loyen, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Condorelli, 2009

Altre sezioni


17, 2

Abraham sanctis merito sociande patronis,

      Quos tibi collegas dicere non trepidem,

(Nam sic praecedunt, ut mox tamen ipse sequare)

      Dat partem regni portio martyrii.

5

Natus ad Euphraten, pro Christo ergastula passus

      Et quinquennali uincula laxa fame,

Elapsus regi truculento Susidis orae

      Occiduum properas solus ad usque solum.

Sed confessorem uirtutum signa sequuntur

10

      Spiritibusque malis fers, fugitiue, fugam.

Quaque uenis, Lemurum se clamat cedere turba:

      Daemonas ire iubes exul in exilium.

Expeteris cunctis, nec te capit ambitus ullus;

      Est tibi delatus plus onerosus honor.

15

Romuleos refugis Byzantinosque fragores

      Atque sagittifero moenia fracta Tito.

Murus Alexandri te non tenet Antiochique;

      Spernis Elisseae Byrsica tecta domus.

Rura paludicolae temnis populosa Rauennae

20

      Et quae lanigero de sue nomen habent.

Angulus iste placet paupertinusque recessus

      Et casa, cui culmo culmina pressa forent.

Aedificas hic ipse deo uenerabile templum,

      Ipse dei templum corpore facte prius.

25

Finiti cursus istic uitaeque uiaeque:

      Sudori superest dupla corona tuo.

Iam te circumstant paradisi milia sacri;

      Abraham iam te conperegrinus habet;

Iam patriam ingrederis, sed de qua decidit Adam;

30

      Iam potes ad fontem fluminis ire tui.