Ennius tragoediarum fragmenta


Serua ciues, defende hostes, cum potes defendere.

 

per eo deum sublimas subices

Vmidas, unde oritur imber sonitu saeuo et spiritu.

 

Quo nunc incerta re atque inorata gradum

5

Regredere conare?

 

Interea mortales inter sese pugnant proeliant.

 

nam consiliis obuarant, quibus

Iam <iam> concedit Hector corde <callido>

 

Ita magni fluctus eiciebantur ..

 

10

summam tu tibi

Pro mala uita famam extolles, pro bona partam gloriam:

Male uolentes famam tollunt, bene uolentes gloriam.

 

Exsurge, praeco: fac populo audientiam.

 

Sileteque et tacete atque animum aduortite:

15

Audire iubet uos imperator

 

prolato aere astitit

 

Qui rem cum Achiuis gesserunt statim ..

 

Animam misso sangui tepido tullii efflantes uolant.

 

factum est iam diu

 

20

Multis sum modis circumuentus, morbo, exilio atque inopia;

Tum pauor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;

Mater terribilem minatur uitae cruciatum et necem.

Quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia

Quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.

 

25

unde haec flamma oritur?

 

Incedunt incedunt: adsunt adsunt, me med expetunt.

 

Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc uim, quae me excruciat

Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis.

 

<Eccum> intendit crinitus Apollo

30

Arcum auratum, lunata micans

Diana facem iacit a laeua.

 

Sed mihi ne utiquam cor consentit cum oculorum aspectu ..

 

Volans de caelo cum corona et taeniis

 

Iam dudum ab ludis animus atque aures auent

35

Auide expectantes nuntium.

 

Hominem appellat: "quid lasciuis, stolide?" non intellegit.

 

Multi alii aduentant, paupertas quorum obscurat nomina.

 

Quapropter Parim pastores nunc Alexandrum uocant.

 

Sed quid oculis rabere uisa es derepente ardentibus?

40

Vbi illa <tua> paulo ante sapiens uirginalis modestia?

Mater, optumarum multo mulier melior mulierum,

Missa sum superstitionis ariolationibus:

Namque Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet.

Virgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet,

45

Optumi uiri. mea mater, tui me miseret, mei piget:

Optumam progeniem Priamo peperisti extra me: hoc dolet.

Men obesse, illos prodesse; me obstare, illos obsequi!

 

Adest, adest fax obuoluta sanguine atque incendio;

Multos annos latuit: ciues, ferte opem et restinguite!

50

Iamque mari magno classis cita

Texitur: exitium examen rapit:

Adueniet, fera ueliuolantibus

Nauibus complebit manus litora.

 

eheu, uidete!

55

Iudicauit inclutum iudicium inter deas tris aliquis:

Quo iudicio Lacedaemonia mulier, Furiarum una, adueniet.

 

O lux Troiae, germane Hector!

Quid ita <iacentem te tuor> cum tuo lacerato corpore,

Miser, aut qui te sic tractauere nobis respectantibus?

 

60

nam maximo

60

Saltu superabit grauidus armatis equus,

Qui suo partu arduam <arcem> perdat Pergama.

 

† - amidio purus putus

 

annos multos longinque ab domo

Bellum gerentes summum summa industria

 

65

Andromachae nomen qui indidit, recte indidit.

 

sed quasi ferrum aut lapis

Durat, rarenter gemitum conatur trahens

 

Quid fit? seditio tabetne, an numeros augificat suos?

 

Nam neque irati neque blandi quicquam sincere sonunt.

 

70

Acherusia templa alta Orci,

Pallida leto, nubila tenebris loca, saluete, infera <noctis>!

 

Nam ubi intro ducta est, puerumque, ut lauerent, locant

In clupeo

 

Rapit ex alto nauis ueliuolas

 

75

Quid petam praesidi aut exsequar? quoue nunc

Auxilio exili aut fugae freta sim?

Arce et urbe orba sum. quo accedam? quo applicem?

Cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,

Fana flamma deflagrata, tosti alti stant parietes

80

Deformati atque abiete crispa

 

O pater, o patria, o Priami domus,

Saeptum altisono cardine templum!

Vidi ego te astante ope barbarica

Tectis caelatis lacuatis,

85

Auro ebore instructam regifice.

Haec omnia uidei inflammarei,

Priamo ui uitam euitarei,

Iouis aram sanguine turparei.

 

Ex opibus summis opis egens, Hector, tuae

 

90

Quantis cum aerumnis illum exanclaui diem!

 

Vidi, uidere quod me passa aegerrume,

Hectorem curru quadriiugo raptarier,

Hectoris natum de muro iactarier.

 

Di ............n est: / nam mussare si .....

 

95

quae caua caeli

Signitenentibus conficis bigis

 

Liberum quaesundum causa familiae matrem tuae

 

<A> filiis propter te obiecta sum innocens

Nerei.

 

100

Scrupeo inuestita saxo, atque ostreis squamae scabrent.

 

Corpus contemplatur, unde corporaret uulnere.

 

circum sese uruat ad pedes, terra occulit

Caput.

 

rursus prorsus reciprocat fluctus fera.

 

105

alia fluctus differt dissupat

Visceratim membra, maria salso spumant sanguine.

 

His erat in ore Bromius, his Bacchus pater,

Illis Lyaeus uitis inuentor sacrae:

Tum pariter euhan <euhoe cantans> euhium

110

Ignotus iuuenum coetus alterna uice

Inibat, alacris Bacchico insultans modo.

 

Aui inter sese sortiunt urbem atque agros.

 

Audi atque auditis hostimentum adiungito.

 

Iniuria abs te adficior indigna, pater.

115

Nam si inprobum esse Chrespontem existimas,

Cur me huic locabas nuptiis? sin est probus,

Cur talem inuitam inuitum cogis linquere?

duxi probum:

Erraui, post cognoui et fugio cognitum.

 

120

Ducit me uxorem liberorum sibi quaesendum gratia.

 

Ego cum meae<met> uitae parcam, letum inimico deprecer?

 

Eho tu, di, quibus est potestas motus superum atque inferum,

Pacem enim inter sese conciliant, conferunt concordiam.

 

† o pie eam secum aduocant,

125

eunt ad fontem, nitidant corpora

 

Neque terram inicere neque cruenta conuestire corpora

Mihi licuit miserae, neque lauere lacrimae salsae sanguinem.

 

Quis nunc aerumna mea libertatem paro,

Quibus seruitutem mea miseria deprecor.

 

130

Lapideo sunt corde multi, quos non miseret neminis.

 

arma arrigunt:

131a

Horrescunt tela.

 

<Ita> sapere opino esse optumum, ut pro uiribus

Tacere ac fabulari tute noueris.

 

Nisi patrem materno sanguine exanclando ulciscerem

 

135

Id ego aecum fecisse expedibo atque eloquar.

 

Dici uicisse Orestem: uos facessite!

 

137-138

Nos quiescere aequom est? nomus ambo Vlixeum.

 

139

Hector ui summa armatos educit foras,

140

Castrisque castra Troiani inferre occupant.

 

at ego, omnipotens <Iuppiter>,

Te exposco, ut hoc consilium Achiuis auxili

Fuat.

 

144a

Quid hoc hic clamoris, quid tumulti est? nomen qui usurpat meum?

 

144b

Quid in castris strepiti est?

 

145

Saeuiter fortunam ferro cernunt de uictoria.

 

Ecce autem caligo oborta est, omnem prospectum abstulit.

 

derepente contulit sese in pedes.

 

Qui cupiant dare arma Achilli, ei ipsi cunctent ..

 

Quae mea comminus machaera atque hasta hostibit e manu.

 

150

Aes sonit, franguntur hastae, terra sudat sanguine.

 

Constitit, credo, Scamander, arbores uento uagant.

 

sublimiter

153-154

Quadrupedantes .... flammam halitantes ...

 

inferum uastos specus

 

Ducit quadrupedum biiugam <uim>, inuitam domat,

155

Eualida quorum infrenast nimis tenacia.

 

per uos et ostrum imperium et fidem

<Mei,> Myrmidonum uigiles, commiserescite!

 

Melius est uirtute ius: nam saepe uirtutem mali

Nanciscuntur: ius atque aecum se a malis spernit procul.

 

160

undantem salum

 

O magna templa caelitum, commixta stellis splendidis!

 

Heu me miseram! interii: pergunt lauere sanguen sanguine.

 

Haec tu etsi peruerse dices, facile Achiuos flexeris:

Nam opulenti cum locuntur pariter atque ignobiles,

165

Eadem dicta eademque oratio aequa non aeque ualet.

 

miserete anuis:

Date ferrum, qui me anima priuem!

 

Senex sum: utinam mortem oppetam, prius quam euenat

Quod in pauperie et miseria grauiter gemam!

 

170

Vide hunc, meae in quem lacrumae guttatim cadunt.

 

Set numquam scripsistis, qui parentem aut hospitem

Necasset, quo quis cruciatu perbiteret.

 

Quae tibi in concubio uerecunde et modice morem gerit.

 

Iuppiter tibi summe tandem male re gesta gratulor.

 

175

Quid noctis uidetur in altisono

Caeli clipeo? - temo superat

Stellas cogens etiam atque etiam

Noctis sublime iter.

 

Procede: gradum proferre pedum,

180

Nitere, cessas, o fide ..?

 

Otio qui nescit uti, plus negoti habet,

Quam si cuist negotiosus animus in negotio.

Nam cui quod agat institutumst militi negotium

Id agit, id studet, ibi mentem atque animum delectat suum.

185

Otioso in otio animus nescit quid uelit.

Hoc idem est: em neque domi nunc nos nec militiae sumus:

Imus huc, hinc illuc: cum illuc uentum est, ire illuc lubet:

Incerte errat animus, praeter propter uitam uiuitur.

 

Quis homo te exuperauit usquam gentium inpudentia?

190

Quis autem malitia te?

 

Menelaus me obiurgat? id meis rebus regimen restitat.

 

Ego proiector quod tu peccas: tu delinquis, ego arguor.

Pro malefactis Helena redeat, uirgo pereat innocens?

Tua reconcilietur uxor, mea necetur filia?

 

195

Plebes in hoc regi antistat loco: licet

Lacrumare plebi, regi honeste non licet.

 

Astrologorum signa in caelo quaesit obseruat, Iouis

Cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum.

Quod est ante pedes, noenu spectat: caeli scrutatur plagas.

 

200

Acherontem obibo, ubi mortis thesauri obiacent.

 

quae nunc abs te uiduae te uastae uirgines sunt

 

Vt hostium eliciatur sanguis sanguine

 

Vtinam ne in nemore Pelio securibus

Caesa accedisset abiegna ad terram trabes,

205

Neue inde nauis incohandi exordium

Coepisset, quae nunc nominatur nomine

Argo, quia Argiui in ea delecti uiri

Vecti petebant pellem inauratam arietis

Colchis, imperio regis Peliae, per dolum.

210

Nam numquam era errans mea domo ecferret pedem

Medea, animo aegra, amore saeuo saucia.

 

Antiqua erilis fida custos corporis,

Quid sic te extra aedis exanimata eliminas?

 

Cupido cepit miseram nunc me proloqui

215

Caelo atque terrae Medeai miserias.

 

fluctus uerborum aures aucupant.

 

Quae Corinthum arcem altam habetis, matronae opulentae, optumates!

Multi suam rem bene gessere et publicam patria procul,

Multi, qui domi aetatem agerent, propter ea sunt inprobati.

 

220

nam ter sub armis malim uitam cernere,

Quam semel modo parere.

 

Si te secundo lumine hic offendero,

Moriere.

 

Nequaquam istuc istac ibit: magna inest certatio.

225

Nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia,

227a

Ni ob rem?

 

228

Ille trauersa mente mi hodie tradidit repagula,

Quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo,

230

Mihi maerores, illi luctum, exitium illi, exilium mihi.

 

Quo nunc me uortam? quod iter incipiam ingredi?

Domum paternamne anne ad Peliae filias?

 

Tu me amoris magis quam honoris seruauisti gratia.

 

Sol, qui candentem in caelo sublimat facem

 

235

saluete, optima corpora!

Cette manus uestras measque accipite!

 

Iuppiter tuque adeo summe Sol, qui res omnis spicis,

Quique tuo <cum> lumine mare terram caelum contines,

Inspice hoc facinus, prius quam fiat: prohibesseis scelus!

 

240

Qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequiquam sapit.

 

Vtinam ne umquam, Mede, Colchis cupido corde pedem extulisses!

 

Asta atque Athenas anticum, opulentum oppidum

Contempla et templum Cereris ad laeuam aspice.

 

245

Certatio hic est nulla quin monstrum siet:

Hoc ego tibi dico et coniectura auguro.

 

246-248

Mi ausculta, nate: pueros iube cremarier.

 

regnumque nostrum ut sospitent

Superstitentque.

 

Lumine sic tremulo terra et caua caerula candent.

 

250

cum saxum sciciderit.

 

254

Teneor consipta, undique uenor.

 

255

Pecudi dare uiua marito.

 

Stultus est qui <non> cupienda cupiens cupienter cupit.

 

Sed uirum uera uirtute uiuere animatum addecet

Fortiterque innoxium orare aduersum aduersarios.

Ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat:

260

Aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent.

 

Plus miser sim, si scelestum faxim quod dicam fore.

 

<nec> tu metuisti credere? -

Tuque exercere linguam, ut argutarier

Possis?

 

265

Quam tibi ex ore orationem duriter dictis dedit!

 

Saeuiter suspicionem ferre falsam futtilum est.

 

Vt quod factum est futtile, animi uos feratis fortiter.

 

Ibi tum derepente ex alto in altum despexit mare.

 

Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,

270

Sed eos non curare opinor, quid agat humanum genus:

Nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest.

 

Sed superstitiosi uates inpudentesque arioli,

Aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,

Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam,

275

Quibus diuitias pollicentur, ab eis dracumam ipsi petunt.

[De his diuitiis sibi deducant dracumam, reddant cetera.]

 

More antiquo audibo atque auris tibi contra utendas dabo.

 

Scibas natum ingenuum Aiacem, cui tu obsidionem paras.

 

Nam ita mihi Telamonis patris, aui Aeaci et proaui Iouis

280

Gratia ecstet atque hoc lumen candidum claret mihi

 

Eandem me in suspicionem sceleris partiuit pater.

 

Deum me sentit facere pietas, ciuium porcet pudor.

 

Strata terrae lauere lacrumis uestem squalam et sordidam

 

abnuebunt

 

285

Regnum reliqui saeptus mendici stola.

 

Palam muttire plebeio piaculum est.

 

Caedem caueo <hoc> cum uestitu, squalida saeptus stola.

 

qui illum di deaeque magno mactassint malo!

 

uerum quorum liberi leto dati

290

Sunt in bello, non lubenter haec enodari audiunt.

 

Et ciuitatem uideo Argiuum incendere.

 

Deumque de consilio hoc itiner credo conatum modo.

 

Te ipsum hoc oportet profiteri et proloqui

Aduorsum illam mihi.

 

295

Set me Apollo spe delectat, ductat <dictis> Delphicus.

 

Sed sonitus auris meas pedum pulsu increpat.

 

Ibi quid agat secum cogitat pensat putat.

 

Quemnam te esse dicam, qui tarda in senectute?

 

299-300

Impetrem <fac> facile ab animo ut cernat uitalem abigeum.

 

301

Sin fracebunt condiciones, repudiato et reddito.

 

Aspice hoc sublimem candens, quem inuocant omnes Iouem.

 

Nolite, hospites, ad me adire: ilico isti:

Ne contagio mea bonis umbraue obsit.

305

Tanta uis sceleris in corpore haeret.

Quidnam est, obsecro? quid te adiri abnutas?

 

Heu heu, mea Fortuna, ut omnia in me conglomeras mala!

 

e qua mihi maxime hodie hic contigerit malum.

 

Ipse summis saxis fixus asperis, euisceratus,

310

Latere pendens, saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro

 

Neque sepulcrum, quo recipiat, habeat portum corporis,

Vbi remissa humana uita corpus requiescat malis.

 

Quis ibi non est uulneratus ferro Frugio? ...

 

O Patricoles, ad uos adueniens auxilium et uestras manus

315

Peto, prius quam oppeto malam pestem mandatum hostili manu.

 

Neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere.

 

Si qui sapientia magis uestra mors deuitari potest.

Namque Aesculapi liberorum saucii opplent porticus:

Non potis accedi.

 

320

qui alteri exitium parat

Eum scire oportet, sibi paratam pestem ut participet parem.

 

Eloquere eloquere res Argiuum proelio ut se sustinet.

Non potis ecfari tantum dictis, quantum factis suppetit.

 

325

Vbi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam <dedit>

 

eo ego ingenio natus sum:

<Aeque> amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero.

 

 

328-329

† Meae tam potis pacis potiri.

 

330

Hector, qui haud cessat obsidionem obducere.

 

Crassa puluis oritur, omnem peruolat caeli fretum.

 

ui patefecerunt Bruges.

 

hehae!

Ipse clipeus cecidit.

 

335

tueor te senex? pro Iuppiter!

 

336-337

Lumen iubarne in caelo cerno?

 

338

Salmacida spolia sine sudore et sanguine

 

Is habet coronam uitulans uictoria.

 

340

Philosophari est mihi necesse, at paucis: nam omnino haut placet.

 

342

Ardua tesca aspera saxa tuor.

 

ager oppletus imbrium

Fremitu

 

345

et quis illaec est quae lugubri

Succincta est stola?

 

O terra Thraeca, ubi Liberi fanum inclutum

Maro locauit!

 

Areopagitae quia dedere aequam pilam

 

350

Vnde sibi populi et reges consilium expetunt,

Summarum rerum incerti, quos ego ope mea ex

Incertis certos compotesque consili

Dimitto, tu ne res temere tractent turbidas.

 

Nimium boni est, cui nil malist ....

 

355

Extemplo acceptam me necato et filiam.

 

fauent faucibus russis

Cantu, plausuque premunt alas.

 

Eos reduci quam relinqui, deuehi quam deseri

Malui.

 

360

Animus aeger semper errat: neque poti neque perpeti

Potis est ..... cupere numquam desinit.

 

Vt tibi Titanis Triuia dederit stirpem liberum

 

Neque tuum umquam in gremium extollas liberorum ex te genus.

 

Qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias

 

365

Si uoles aduortere animum, comiter monstrabitur.

 

Homo, qui erranti comiter mostrat uiam,

Quasi lumen de suo lumine accendat, facit:

Nilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit.

 

pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus.

370

Namque regnum suppetebat mi, ut scias quanto e loco,

Quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna occidat.

 

Qui templa caeli summa sonitu concutit

 

Labat, labuntur saxa, caementae cadunt.

 

caeli ingentes fornices

 

375

Cur quod in me est exsecrabor hoc quod lucet, quicquid est?

 

378

Flagiti principium est nudare inter ciuis corpora.

 

Quem metuunt oderunt, quem quisque odit periisse expetit.

 

380

O Fides alma apta pinnis, et ius iurandum Iouis!

 

nulla sancta societas

Nec fides regni es.

 

ut uos uostri liberi

Defendant, pro uostra uita morti occumbant obuiam.

 

385

quin inde inuitis sumpserint perduellibus

 

Parentem et pa<triam, di, seruate> sospitem!

 

uiuam an moriar, nulla in me est metus.

 

Amicus certus in re incerta cernitur.

 

Bene facta male locata male facta arbitror.

 

390

Mulierem: quid potius dicam aut melius quam mulierem?

 

induta fuit saeua stola.

 

Telis illi mater

 

Vocibus concide: faxis musset obrutus.

 

Ad eum aditauere.

 

395

festiuum festinant diem.

 

cubitis pinsibant humum.

 

Imprimitque genae genam.

 

Flammam <enim> sapiens facilius ore in ardente opprimit,

Quam bona dicta teneat.

 

400

Quiquam quisquam quicquam quomquam quidque conueniat neget?

 

402

Eu, mea puella, <e> spe quidem id successit tibi.

 

angue uillosi canis

 

405

Versat mucronem.

 

ferro foedati iacent.

 

Omnes dant consilium uanum, atque ad uoluptatem omnia.

 

Peruince pertinaci peruicacia.