Ennius fragmenta uaria 19

Testo base di riferimento: J. Vahlen, 1903

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Hedyphagetica

 

34

Omnibus ut Clipea praestat mustela marina.

35

Mures sunt Aeni asperaque ostrea plurima Abydi.

Mitylenae est pecten caradrumque apud Ambraciae finis.

Brundisii sargus bonus est, hunc magnus si erit sume.

Apriculum piscem scito primum esse Tarenti.

Surrenti tu elopem fac emas glaucumque aput Cumas.

40

Quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene supremi:

Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque:

Melanurum turdum merulamque umbramque marinam.

Polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae,

Purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini.

35

asperaque -que add. Bergk

Apul. apol. 39: Q. Ennius hedyphagetica uersibus scripsit. innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat. paucos uersus memini, eos dicam "omnibus ... echini". alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iusulentus optime sapiat: nec tamen ab eruditis reprehenditur.