Prosper Aquitanus epigrammata 99

Altre sezioni


Iudicium humanum, quod falli saepe necesse est,

      Non semper recipit regula iustitiae.

At Domini in cunctis aequa est ueraxque potestas,

      Aspectum cuius nulla remota latent.

5

Talis laudetur iudex, timeatur, ametur,

      Qui uere iustus permanet atque bonus:

Aduersos reuocans, conuersis cuncta remittens,

      Atque malis ueniam dando bonos faciens.

Non ergo audacter mens ueri nescia culpet,

10

      Quod placuit summi iudicis arbitrio.

Sed subdat sese iusto ignorantia Regi,

      Qui numquam quae sunt non bona uelle potest.