Ambitum mundi totum Deus implet et ambit,
Nec praesens ulli desinit esse loco.
A quo longinquus multum est, nimiumque remotus,
Quisquis sincerae luce caret fidei:
5
Cuius si radiis, depulsa nocte nitescat,
Diuino impletus lumine lumen erit.
Non igitur terrarum orbis, non aequora ponti
Inuia circuitu sunt obeunda uago,
Vt possit rerum dominator et auctor adiri,
10
Quem templo in cordis mens pia semper habet.
A quo ut dissimilis taetra in deserta recedit,
Sic uitae merito proximus est similis.