Ennius saturarum fragmenta 18

Testo base di riferimento: J. Vahlen, 1903

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


70

Quaerunt in scirpo soliti quod dicere nodum

Fest. p. 330: Scirpus est id quod in palustribus locis nascitur leue et procerum, unde tegetes fiunt. inde prouerbium est in eas natum res, quae nullius inpedimenti sunt, in scirpo nodum quaerere. Ennius "quaerunt in scirpo soliti quod dicere nodum".

Isid. 17, 9, 97: scirpus a quo tegetes texuntur (teguntur codd.) sine nodo, de quo Ennius "quaerunt in scirpo quod soliti (solet cod. Guelferbytanus) dicere nodum". et in prouerbio: "qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit".