Sedulius hymni 2

Other sections


A solis ortus cardine

Adusque terrae limitem

Christum cauamus principem,

Natum Maria uirgine.

5

Beatus auctor saeculi

Seruile corpus induit,

Vt carne carnem liberans

Non perderet quod condidit.

Clausae parentis uiscera

10

Caelestis intrat gratia,

Venter puellae baiulat

Secreta quae non nouerat.

Domus pudici pectoris

Templum repente fit Dei,

15

Intacta nesciens uirum

Verbo creauit filium.

Enixa est puerpera

Quem Gabrihel praedixerat,

Quem matris aluo gestiens

20

Clausus Iohannes senserat.

Faeno iacere pertulit,

Praesepe non abhorruit,

Paruoque lacte pastus est,

Per quem nec ales esurit.

25

Gaudet chorus caelestium,

Et angeli canunt Deum,

Palamque fit pastoribus

Pastor creatorque omnium

Hostis Herodes impie,

30

Christum uenire quid times?

Non eripit mortalia

Qui regna dat caelestia.

Ibant magi qua uenerant,

Stellam sequentes praeuiam;

35

Lumen requirunt lumine,

Deum fatentur munere.

Caterua matrum personat,

Collisa deflens pignora,

Quorum tyrannus milia

40

Christo sacrauit uictimam.

Lauacra puri gurgitis

Caelestis agnus attigit,

Peccata qui mundi tulit

Nos abluendo sustulit.

45

Miraculis dedit fidem,

Habere se Deum patrem,

Infirma sanans corpora

Suscitans cadauera.

Nouum genus potentiae:

50

Aquae rubescunt hydriae,

Vinumque iussa fundere

Mutauit unda originem.

Orat salutem seruulo

Nixus genu centurio,

55

Credentis ardor plurimus

Extinxit ignes febrium.

Petrus per undas ambulat

Christi leuatus dextera:

Natura quam negauerat

60

Fides parauit semitam.

Quarta die iam fetidus

Vitam recepit Lazarus,

Mortisque liber uinculis

Factus superstes est sibi.

65

Riuos cruoris torridi

Contacta uestis obstruit,

Fletu rigante supplicis

Arent fluenta sanguinis.

Solutus omni corpore,

70

Iussus repente surgere,

Suis uicissim gressibus

Aeger uehebat lectulum.

Tunc ille Iudas carnifex

Ausus magistrum tradere,

75

Pacem ferebat osculo,

Quam non habebat pectore.

Verax datur fallacibus,

Pium flagellat impius,

Crucique filius innocens

80

Coniunctus est latronibus.

Xeromyrrham post sabbatum

Quaedam uehebant compares,

Quas allocutus angelus

Viuum sepulchro non tegi.

85

Hymnis uenite dulcibus,

Omnes canamus subditum

Christi triumpho tartarum,

Qui nos redemit uenditus.

Zelum draconis inuidi

90

Et os leonis pessimi

Calcauit unicus Dei

Seseque caelis reddidit.