Ennius annalium fragmenta 592

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


592

 patrem diuomque hominumque

581 V.² = 590 Fl.

Cic. nat. deor. 2, 4: quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius (scen. 345) "aspice hoc sublime candens, quem uocant omnes Iouem", illum uero et Iouem et dominatorem rerum et omnia nutu regentem, et, ut idem Ennius, "patrem diuumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum. Ibid. 64: sed ipse Iuppiter, id est iuuans pater, quem conuersis casibus appellamus a iuuando Iouem, a poetis "pater diuomque hominumque" dicitur.

Cf. Min. Fel. 19, 1: audio poetas quoque unum patrem diuum atque hominum praedicantes.