Sedulius hymni 1

Altre sezioni


Cantemus, Socii, Domino, cantemus honorem,

      Dulcis amor Christi personet ore pio.

Primus ad ima ruit magna de luce superbus:

      Sic homo, cum tumuit, primus ad ima ruit.

5

Vnius ob meritum cuncti periere minores:

      Saluantur cuncti unius ob meritum.

Sola fuit mulier, patuit quae ianua leto:

      Et qua uita redit, sola fuit mulier.

Frater iniquus erat iustum qui perculit olim:

10

      Damnator Christi frater iniquus erat.

Transitus ille monet, quid prima amisit origo:

      Quid uentura parent, transitus ille monet.

Arca leuatur aquis, homines ut perderet aequor:

      Ne pereant homines, arca leuatur aquis.

15

Sume, pater, populos pro nati uulnere cunctos:

      Cum tradis Christum, sume, pater, populos.

Hostia summa Patris, tacitis signata figuris:

      Quam reserat Christus, hostia summa Patris.

Claudicat ecce uidens Dominum, dum praeualet, heres:

20

      Aspera gens Christum claudicat ecce uidens.

Reppulit ille famem, uenitus crimine fratrum:

      Venditus est Christus, reppulit ille famem.

Perfide, corde peris, dum uastant omnia plagae:

      Dum cessant plagae, perfide, corde peris.

25

Agnus ab hoste sacer reuocauit sanguine patres:

      Sanguine nosque refert agnus ab hoste sacer.

Obruit unda nefas populo gradiente per aequor:

      Nunc populis mundi obruit unda nefas.

Murmurat impietas, manna ueniente refecta:

30

      Panis adest Christus, murmurat impietas.

Plebs sibi dura caput terrae cultoris adoptat:

      Abstulit, heu, Christum plebs sibi dura caput.

Lex dedit indicium ueteris de crimine poenae:

      Quodque salus ueniat, lex dedit indicium.

35

En lapis irriguus, satiare, incredule, fonte:

      Qui Christum reprobas, en lapis irriguus.

Carpitur igne sacro munus uotumque piorum:

      Seditiosa tribus carpitur igne sacro.

Regna beata Patris legis non contigit heres:

40

      Iesus dispensat regna beata Patris.

Distruit arca Dei, muros dum circuit, hostem:

      Sic hostem mundi distruit arca Dei.

Area uellus habet, madido sed uellere sicca est:

      Siccum tota madens area uellus habet.

45

Vincis honore Dei promisso in munere gentes:

      Affectum natae uincis honore Dei.

Tu decus omne tuis, qui sternis caede Goliam:

      Qui uincis mundum, tu decus omne tuis.

Maxima dona Dei cuncti cecinere prophetae:

50

      Impleuit Christus maxima dona Dei.

Pondera dura tulit mandatum legis et iram:

      Gratia mandati pondera dura tulit.

Virgo Maria nitet nullo temerante pudore:

      Post partum pueri uirgo Maria nitet.

55

Filius hic hominis fit maxima quaestio mundi:

      Nobiscum Deus est filius hic hominis.

Gaudia magna Dei mundus percepit et ambit:

      Respuit, heu, mundus gaudia magna Dei.

Signa mouent populos, cernunt magnalia caeci:

60

      Nulla tamen duros signa mouent populos.

Aspera mors populis ligno deducta cucurrit:

      Aufertur ligno aspera mors populis.

Ipse tulit Dominus pro poenis munera seruis:

      Pro seruis poenas ipse tulit Dominus.

65

Vita beata necem miseris auertere uenit:

      Pertulit a miseris uita beata necem.

Lumen adesse Dei persensit tartarus ingens:

      Nec cernunt homines lumen adesse Dei.

Mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem:

70

      Subdita congemuit mors fera per hominem.

Suscitat ecce genus morti pater ille profanus:

      Ad uitam Christus suscitat ecce genus.

Hic populus Dominum dura ceruice negauit:

      Suscepit primus hic populus Dominum.

75

Sanguine laeta redit fuso gens impia Christi:

      Gustato Christi sanguine laeta redit.

Crimina cuncta suis terrenus contulit auctor:

      Dissoluit Christus crimina cuncta suis.

Libera corda sibi facinus deuinxerat olim:

80

      Nunc reficit Christus libera corda sibi.

Fortia uincla dedit peccati saeua potestas:

      Dulcis amor Christi fortia uincla dedit.

Iam super astra sedet, cuncti exsultate fideles:

      Perfide, quid saeuis? iam super astra sedet.

85

Mortuus ille tonat, caelum terramque subegit:

      Quid facient hostes? mortuus ille tonat.

Pellitur umbra die, Christo ueniente figura:

      Christus adit gentes, pellitur umbra die.

Te properare docent et signa et saecula prima:

90

      Sacra quae gerimus te properare docent.

Vnicus adueniens firmauit uota priorum:

      Vota dedit nobis unicus adueniens.

Passio, Christe, tui compleuit munera legis:

      Munera nostra replet passio, Christe, tui.

95

Hic homo qui Deus est, spes est antiqua priorum:

      Spes in fine piis hic homo, qui Deus est.

Munus erit fidei toto credentibus aeuo:

      Qui dedit ut credant, munus erit fidei.

Te ueniente, Deus, mundanus concidit error:

100

      Occidit hic mundus te ueniente, Deus.

Gratia plena Dei est, quae totis gentibus extat:

      Abscedant sectae, gratia plena Dei est.

Sola columba redit, quae totum circuit orbem:

      Discedant corui, sola columba redit.

105

Adueniet Dominus dare digna piis, mala prauis:

      Credite iam, miseri, adueniet Dominus.

Visio, Christe, tui tormentum et poena malorum

      Gloria cuncta bonis uisio, Christe, tui.

Gloria magna Patri, semper tibi gloria, Nate:

110

      Cum sancto Spiritu gloria magna Patri.