Ennius annalium fragmenta 558

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


558

Vix solum complere cohum terroribus caeli

545 V.² = 557 Fl.

Isid. nat. 12, 3: partes autem eius (caeli) haec sunt: cohus (Becker) axis clima cardines conuexa poli hemisphaeria. cohus est quo caelum continetur. unde Ennius "uix solum complere cohum torroribus caeli". axis linea recta quae per mediam pilam caeli tendit.

Cf. Paul. Fest. p. 34: Cohum lorum quo temo buris cum iugo conligatur, a cohibendo dictum. Cohum poetae caelum dixerunt a chao, ex quo putabant caelum esse formatum.

Etiam Varro ling. 5, 19: ego magis puto a chao choum cauum et hinc caelum; ibid. 135: sub iugo medio cauum, quod bura extrema addita oppilatur; uocatur "coum" a cauo.

Cf. Diom. gramm. I p. 365, 17-19: Verrius et Flaccus in postrema syllaba adspirandum probauerunt. "cohum" enim apud ueteres mundum significat, unde subtractum incohare.