458
neque me decet hanc carinantibus edere cartis
564 V.² = 224 Fl.(cf. uu. 222-228 Fl.)
Serv. Aen. 8, 361: LAVTIS MUGIRE CARINIS carinae sunt aedificia facta in carinarum modum [...]. add. Serv. auct. ad loc.: alii dicunt Carinas montem nominatum quod ager suburbanus ante portam carus erat. alii lauta loca legatorum [...]. alii quod ibi Sabini nobiles habitauerint, quorum genus inuidere et carinare solebat. carinare autem est obtrectare. Ennius "contra carinantes uerba atque obscena profatus" (576); alibi "neque me decet hanc carinantibus edere chartis".
Cf. Paul. Fest. p. 41: Carinantes probra obiectantes, a carina dicti, quae est infima pars nauis; sic illi sortis infimae. Etiam Gloss. Abstr. KA 16 (CGL VI 183): Karinantes "inludentes" uel "inridentes".