Ennius annalium fragmenta 31

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


31

Olli respondit rex Albai Longai

33 V.² = 33 Fl.

Fortun. gramm. VI p. 284, 18ss.: maximus qui est uersus syllabas habet XVII [...] minimus habet XII ut est Ennianus "olli respondit rex Albai Longai".

Don. gramm. IV p. 396, 18s.: diaeresis [...] ut "olli ... Longai".

Pomp. gramm. V p. 297, 30-31: diaeresis est "Albai Longai" pro eo quod est Albae Longae.

Ars. Bern. VIII p. 94, 27ss.: nomina feminina [...] in -a desinentia [...] apud ueteres genetiuum et datiuum in -ai mittebant. inde in Virgilio legitur "olli ... Longai", "aulai medio" (Verg. Aen. 3, 354), "pictai uestis" (Verg. Aen. 9, 26).

Explan. in Don. gramm. IV p. 547, 37ss.: ueteres pronomina aliter declinauerunt datiuo illa ipsa, ut genetiuus et datiuus unam declinationem haberent [...] cuius rei testis est Plautus uel Ennius qui ait "Albai Longai" pro Albae Longae.

Cf. GLK VI p. 636, 25-26: non ignoro autem apud Homerum XII pedes simplices in herois uersibus inueniri et apud Ennium.