Paulinus Baeterrensis epigramma


Si domini templum supplex peccator adisti,

Immo et custodem templi populique magistrum,

Quot sunt hic homines, tot Christi altaria uises:

Sed si conlatis iuuat indulgere loquellis,

5

Hic habitat tuus ille hospes, mea uiscera, Thesbon,

Cui fratrum ad requiem frondosae uitis in antro

Herbida caespitibus sunt structa sedilia uiuis.

Dic igitur, Salmon, quae rerum nunc tibi sors est,

Quis patriae status est, quid te delectat in illa?

10

Namque agris opibusque hominum terraeque colonis

Nunc primum inlaesae turbato foedere <pacis>

Barbarus incumbit: nec longa <in> saecula uitae

Nunc prosunt structae solido de marmore uillae

Absumptaeque omnes uana in proscaenia rupes.

15

At uero interior pestis bellumque profundum

Olim nos densa telorum nube fatigat

Saeuior et tanto <est quanto> est occultior hostis.

Et tamen heu si quid uastauit Sarmata, si quid

Vandalus incendit ueloxque abduxit Alanus,

20

Ambiguis spebus licet et conatibus aegris

Nitimur in quandam speciem reparare priorum.

Illa autem nostro quae sunt amissa periclo

Neclegimus longoque situ squalescere mentis

Ignaui patimur subiectaque colla catenis

25

Dedimus et manicis peccati praeda ligamur.

Ac prius est uitem purgare, abscidere sentes

Conuulsamue forem aut fractam renouare fenestram

Quem latos campos animae et praetoria cordis

Excolere et captae conlapsum mentis honorem.

30

Nil gladius, nil dira fames, nil denique morbi

Egerent: fuimus qui, nunc semper sumus isdem

Sub uitiis nullo culparum fine manentes.

Qui prius in noctem prandebat, nunc quoque potans

Continuat soles nullo discrimine lychnis.

35

Moechus erat Pedius: moechatur, durat in isdem

Leprae dum furuis; liuebat Polio: liuet;

Albus, cunctorum quondam captator honorum,

Orbis in excidio minus ambitione laborat?

Nil sanctum nobis nisi quaestus et illud honestum est,

40

Vtile quod fuerit, uitiisque uocabula recti

Indimus et parci cognomen sumit auarus.

At qui confessis uitiis et crimine aperto

Non potuere capi - uirtutis imagine ducti

Altius occulti fouerant uulneris ulcus -

45

Hos terrena trahit sapientia nescia ueri

Et miseros idem, qui decipit, incitat error.

Inquirunt causas rerum astrorumque meatus,

Quae sit forma poli, cur longo flumina cursu

Non pereant, latus iaceat quo limite pontus,

50

Quaeque deo tantum sunt nota, recondita cunctis

Scire uolunt heu pro<que> nefas et scire uidentur.

Ista quidem, Salmon, sunt nostri crimina sexus;

Sed leuis est uestra uitiorum morbus in urbe,

Si non feminei magis exarsere furores.

55

Ante diem, Thesbon, tenebris nox umida condet,

Quam possim mores huius percurrere turbae,

Quae, cum lege dei uiuant sub lege uirorum,

Pro pudor haud umquam sine nostro crimine peccant.

Nam nisi deliciis faciles traheremur earum,

60

Haut illas uitiis uellemus uiuere nostris;

Nec rigides auro uestes nec uellera Serum

Nec lapides, toto quos fert mercator ab orbe,

Fundorum pretiis emerent. suspiria maesti

Iungimus et uanas non est pudor addere curas,

65

Si grauis ignotis processit Lesbia gemmis

Et decies Passina nouo radiauit in ostro.

Iam si mutatis studeant occurrere formis

Atque uiris alios aliosque opponere uultus,

Nonne error noster? quid agant in corpore casto

70

Cerussa et minium centumque uenena colorum?

Mentis honor morumque decus sunt uincula sancti

Coniugii; si forma placet, uenientibus annis

Cedet amor: sola est senium quae nescit honestes.

Iam quod perpetuis discursibus omnia lustrant,

75

Quod pascunt, quod multa gerent, quod multa locuntur,

Non uitium nostrum est? Paulo et Solomone relicto

Aut Maro cantatur Phoenissa aut Naso Corinna.

Nonne cauis distent penetralia nostra theatris?

Accipiant plausus lyra Flacci et scaena Marulli.

80

Nos horum, nos causa sumus, nos turpiter istis

Nutrimenta damus flammis - culpetur honesti

Inproba nupta uiri nummo decerpere nummum? -

Nam sicut speculo referunt accepta tenaci

Ingenio similes morisque exempla secuntur.

85

Cur solida infelix damnatur femina culpa,

Cum placeat stolido coniunx uitiosa marito?

Vnus ubique hostis diffuso turbine saeuit:

Nec mirum est uinci belli terrore subactos.

Quod si correcti sanum saperemus et atris

90

Libera mens nebulis Christo purgata pateret,

Si falcem uerbi cordi inprimeremus et illinc

Vellemus ueterum uitiorum abscidere nodos,

Aduersus Christi famulos uis nulla ualeret,

Nec nos Riphaei prosterneret † omnia bellum,

95

Et qui nunc nostra grassantur clade superbi

Attamen in uestro populo non rara bonorum

Turba uiget multosque pios ecclesia nutrit.

Sunt plane insontes multi, pater optime, quorum

Esse uelim similis, nec desunt [solatia uitae],

100

Quos ad uictrices det sexus uterque coronas.

Ac si quid patriam commendat, si quid in illa est,

Quod iuuet, hoc unum est, haec sunt solacia uitae.

Nunc age, care pater, cupido mihi fare uicissim,

Qua te digna satis requies susceperit, ex quo

105

Te corde hinc gestans abii <ad> Tecumque resedi.

Non equidem inuitus recolam mea gaudia, Salmon,

Nec te tantorum indicio fraudabo bonorum:

Sed iam conclusi nos admonet hora diei

Surgere et ad sacros sanctorum occurrere coetus.

110

Crastina lux uerbis accedet libera nostris.